Josephi Rutscii Metropolitae Russiae ad P. Adrianum Podberski Ordinis Sancti Basilii M. Epistolae De Comitiis Anni 1623

Ex comitiis Varsaviensibus vobis scribo; ideoque quid agatur Varsaviae, praesertim in causa nostra, significo. Taliter schismatici parabant se pro his comitiis, ut Unionis sanctae memoriam funditus delere ex hoc regno possent, et si hoc non possent, nos ad minimum auctoritate comitiorum de sedibus nostris deponerent et bona ecclesiastica nobis auferent. Conclusum id fuit in frequentissimo conventu Cosacorum in campestribus Kioviae; quod ut facilius obtinerent, regem et primates omni genere obsequiorum demereri studebant. Sors bona nostra fuit quod patres et fratres nostros de quibus vobis scripseramus, martyrio esse affectos, non statim occiderent, quod modo vehementer dolent, sed miserint ad monasterium suum Terechtimirum

I.
Ex comitiis Varsaviensibus vobis scribo; ideoque quid agatur Varsaviae, praesertim in causa nostra, significo. Taliter schismatici parabant se pro his comitiis, ut Unionis sanctae memoriam funditus delere ex hoc regno possent, et si hoc non possent, nos ad minimum auctoritate comitiorum de sedibus nostris deponerent et bona ecclesiastica nobis auferent. Conclusum id fuit in frequentissimo conventu Cosacorum in campestribus Kioviae; quod ut facilius obtinerent, regem et primates omni genere obsequiorum demereri studebant. Sors bona nostra fuit quod patres et fratres nostros de quibus vobis scripseramus, martyrio esse affectos, non statim occiderent, quod modo vehementer dolent, sed miserint ad monasterium suum Terechtimirum, ubi octo septimanis in frigore (nihil nam dum rapti sunt supra se pro frigore habebant) fame et siti itemque compedibus ferreis vincti detinebantur.

Читайте також: Базилович Йоаникій. Короткий нарис фундації Федора Коріятовича

Sed quia serenissimus Rex et alii proceres regni moti indignitate hujus facti, comminatorias litteras ad ipsos scripserunt; quod ut promptius facerent proceres quidam spem ipsis fecerunt, ipsos omnia quae vellent in istis comitiis obtenturos. In spem ergo comitiorum, plane sub ipsa comitia, patres nostros dimiserunt data tali admonitione, ut nunquam Chioviae et in toto Palatinatu illo compararent, quod Patri Ignatio aegerrime persuaserunt. Liberatus enim e manibus eorum nullo modo Chiovia exire volebat, nisi praevia obedientia quae Chioviam miserat ut eumdem revocaret; alias paratum se esse potius mori. Sed quia P. Alexander erat superior ipsorum usus discretione, quae necessaria in talibus est, coegit omnino ipsum discedere; in gratiam tamen ipsius supellectilem ecclesiasticam et bibliotheculam quam secum tulerant pro residentia, reliquit Ovruciae, triginta milliaribus Chiovia, sperans se ibi residentiam habiturum, et inde successu temporis Chioviam rediturum: tam alte animo ipsius inhaesit ista missio. Nunc distributi sunt per diversa monasteria, ut vires debilitatis reficiant, et pedes a compendibus tumentes et saucios sanent. P. autem Alexander qualibet nocte habet febrim; conqueritur vehementer se non fuisse dignum corona martyrii.

Ex omnibus ergo locis schismaticorum venerunt huc primarii tam ecclesiastici quam seculares: non jam amplius O uspokoienie Religiey greckiey petentes, prout alias facere consueverant; sed magna cum praesumptione, ut nos e gradibus nostris deturbemur, et ipsi in illis collocentur postulantes et tanquam rem sibi promissam deposcentes Additae sunt minae per Cosacos, qui huc ad comitia in legatione missi sunt; a quibus hoc principaliter regi, senatui et nuntiis terrestribus inculcatum est, Cosacos scilicet, nisi hoc concessum fuerit, seditionem facturos, et regno multum damnum illaturos. Submissae sunt interim huc ad comitia litterae ab episcopo Chioviensi, illos jam 100 chiliarchas elegisse et 100 000 Cosacorum, qui numerus est toti regno vehementer formidabilis, conscripisse, quod confirmatum est etiam a meo Sakowski. Auctoritate ergo comitiorum, non expectato fine, missi sunt ad ipsos nuntii tam a rege quam a senatu et a nuntiis terrestribus, districte praecipiendo, ut redeat quisque ad sua; ultra cataractas Borysthenis non eant, nisi 2000; ab incursionibus in ditiones Turcarum abstineant: quod si facere recusaverint, omnes virtutes regni cintra illos movenda iri, et ad internecionem delendos; sinobedierint, prout tenentur obedire commissarios statim prima vere ad ipsos ituros et de omnibus cum ipsi transacturos; hoc est, in quo numero deberent servire Reipublicae et quantum stipendii ab illa expectare possent. Ad ipsorum autem postulalata responsum iri post finem comitiorum per ipsorum nuntios, quod esset ex aequitate et juribus regni. De reditu legati nostri, ducis Zbaraski cum pace jam confirmata spargunt multa, sed castellanus Cracoviensis frater ipsius, se nihil certi scire asseveravit.

Читайте також: Білецький Андрій. Вибрані положення з універсальних теологічних дисциплін

Sed ut redeamus ad schismaticos, adhuc tumentes spe ambulant in magnis et mirabilibus; nos tamen qui ex initiis comitiorum cognoscere possumus finem ipsorum, speramus certo nihil eaos obtenturos; in quo nos omnem diligentiam quae moraliter possibilis erat facimus, agendo hac de re cum omnibus ordinibus regni. Serenissimo Deus concedat multos annos; fere solus pugnat pro nobis. Jam hoc etiam coeperant cognoscere schismatici, et emiserunt aliquoties vocem desperationis cum indignatione, dicentes non tantum patribus nostris (qui nunc mecum quinque sunt), sed et mihimetipsi dixit Drywinski: “Videmus nihil nos contra vos obtenturos vivente hoc rege: tempore interregni se omnibus viribus insurrecturos contra nos”. Risimus ista, prout irridenda sunt Deus enim concedet longam vitam Regi; crescet et numerus nostratum; non deerunt favores Sedis apostolicae, quae auctoritate sua permovebit hujus regni antistites: et caetera quae Deus sibi reservavit, auxilium scilicet suum sanctum. Ad summum fariae 2ae hebdomadae sequentis dabitur resolutio hujus puncti de religione nuntiis terrestribus, qui inter suas exorbitantias hoc etiam posuerunt: “quare non satisfleret constitutioni anni 1607 quod a nuntiis in gratiam schismaticorum est scriptum?” Responsum est datum argute (quod fuit hodie apud me), quod scilicet a Rege et ab unitis satisfactum fuerit illi constitutioni; a schismaticis autem non satisfactum, idque probatum evidenter. Promissa est ipsis commissio, ut pro certo loco et tempore conveniamus, et quaeramus modum pacificationis ad invicem, et postea in futuris comitiis videbitur, quid facto opus sit: interim autem constitutiones annorum 1607 et 1609 habeant suum robur, quae nobis hucusque nihil nocuerunt. Habetis ergo compendium comitiorum in causa religionis.

Datum Varsaviae, 24 februarii 1623.

II.
De initio et progressu horum comitiorum scripsi vobis ante tres septimanas; propterea nunc ista paucis scribo. Schismatici licet cum suis Cosacis omnia terroribus impleverint, nihil tamen per Dei gratiam obtinuerunt. Sub ipsa comitia venerat rumor illos conscripsisse 100 000. Legati praeterea Cosacorum apud nuntios vehementer instabant, multa pericula, nisi eorum petitioni satisfieret, objiciendo. Eo res devenerat ut esset necessarium me ingredi ad nuntios terrestres et dicere causam nastram, quod hucusque nunquam fecimus. Unde decreta est deputatio decem personarum, ad quas adjecit serenissimus rex cum senatu quinque primarios senatores. Produxerunt ipsi primum sua jura, produximus nos postea, et ita nobis successit D.O.M. Prosperante, quod evidenter omnium judicio, a nobis victi fuerint. Venerunt insuper ille pseudometropolita et episcopi; confudit tamen eos potentia divina, ut nihil praevalerent adversus nos. Deo O.M. sit gratia, serenissimo etiam regi nostro, qui nisi nos juvisset, et quidem solus, non habendo auxilio ab ullo senatore, opprimeremur.

Читайте також: Україна, Словаччина, Польща – під покровом Івана Дуклянина (проблеми пошуку і перекладу українською латиномовних джерел життєпису святого)

Ipsorum antesignanus et unus e nuntiis terrestribus, pestilentissimus schismaticus, quem nostis, ut arbitror, Unichimovschim in ipso fervore conflictus nobiscum extinctus est et descendit ad inferos. Illi autem pseudoepiscopi eadem nocte qua finita erant comitia, fuga praecipiti se eripuerunt; impetrarunt tamen dilationem hujus negotii ad futura comitia.

Varsaviae, Martii 8 an. 1623.