Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano
{stor. 92}
Inter locos intrinsecos prima est Definitio, nobiliſsimam enim et perfectiſsimam rationem offert oratori inquavis propositione confirmanda. In re Definitio est oratio explicans Naturam rei v[el] ut Cicero ait in Topicis, est oratio quæ id quod definitur, quod ſit explicat.
Apud Rhetores potiſsimum duplex est eſsentialis et Accidentalis.
[Pri]ma est Qua fit per illa quæ componunt eſsentiam rei uti est hæc hominis, homo est animal ra[ti]onale.
Читайте також: Українські поетики й риторики епохи Бароко: типологія літературно-критичного мислення та художня практика
[Secun]da est quæ fit per proprietates rei dici[tur]q; descriptiva[!] et est usitatiſsima Rhetorib9. Fit autem.
[Pri]mo per causas ſic Cicero Lib: 1mo Ad Atticum Libertatem definivit eſse potestatem iuxta Leges ſuas vivendi.
[Secun]do Per effectus ita quis piam descripsit peccatum. Peccatum est pestis animi, cinscientiæ labes, vitæ pernities, honorum macula, virtutum ruina, morborum parens, dolorum artifex etc: etc:
[Ter]tio Per adiuncta ſic. Ex Minerva[e] Deæ Imperio Rhetorica definivit hominem dicens: homo est oratio: cui9 exordium nasci, narratio vivere, mori Epilogus. Figura[e] hui9 orationis ſunt, gemit9 v[el] gaudium, flet9, luct9, etc:
[Quar]to Per enumerationem partium ſic describeres[!]
{stor. 92a}
hominem iratum, ab oculis, vultu, ore, manib9, verbis, toto demum gestu corporis, et varijs actionib9 perturbare idem.
5to Per negationes cum orator 1mo dicit quid res non sit v[el] per Ironiam v[el] per Interrogationem, postea quid ſit. vg quid est eſse amicum? An arridere vultu, frontem explicare, polliceri operã, mella eloqui, aſsidere menſis, aliena[e] voluntati turpiter Lenocinari, alia est profecto veræ amicitiæ ſanctimonia, alia religio, nimirum ita in adversis ſe genere, ut ope, consilio, ſoleris afflictũ.
6to Per ſimilitudines ſic pecuniam vocares. Nervum belli, viscera Reipublica[e];
Legem vocares murum magistratuum ſenectutem hyemem; viriles annos æstatem, adolescentiam ſeu infantiam ver; ſic et Tympi9 oculos vocat Legatos cordis, Aristoteles Regem vocat pluviam Terra[e]q; vitam. Seneca Reipublicæ medicum, Cicero Rhetorem.
NOTA [PRI]mo. Hunc Locum ſervire orationib9 Panegyricis, tituli enim illarum ex hoc potoſsimum Loco intrinseco ſimilium eruuntur. Ita quidam de 3tio Ioanne rege Polonia[e], Fulmen orientis, Item de Sancto Antonio et Theodosio Pieczariensi custos Imperij flamma, Divum Basilium Solem v[el] ſupremam aquilam adſolem [Chris]tum vocarunt.
{stor. 93}
NOTA [SECUN]DO hunc locum multum conducere ad actus publicos et privatos vg probatur9 aliq[ui]d in Consilijs v[el] Cæsareis v[el] Ducalib9: Propositioni Tua[e] Confirmandæ Magnum Robur adderes definiendo quid ſit ævum Roſsiacum Sarmatam? quid militem? quid Civem Patria[e]? quid Consilia Cæsarea? quid Legatio quid Tributum? quid pax? Quid bellum?
II Enumeratio Partium
Loc9 hic ampliſsim9 nihil aliud est nisi venusta in ſuas partes distributio. Duplex est una voca[tur] Partitio q[uan]do[!] ſcilicet ſingulis enumeratis partib9 alicui9 rei proprium aliquid tribuimus. Alia voca[tur] a Dialecticis Divisio, quæ nihil est aliud nisi Divisio generis in ſuas ſpecies Vg hui9 generis Virt9 dividi[tur] in Species nimirum in fortitudinem, prudentiam, clementiam, per Partitiorem amplificares hanc vg propositionem: Vitam [prae]clare egit dicendo: Pueritiam illi fuiſse Innocentem, castam Adolescentiam annos viriles plenos Constantiæ, Senectutem placidam et Liberalem.
Divisionis exemplum habes ex Ausonio qui virtutem Cæsaris ſic Panegyrice divisit in Species. Agun[tur] gratia[e] Imperatori fortiſsimo; testis
{stor. 93a}
est uno pacat9 anno et Danubij limes et Rheni Liberaliſsimo, ostentat hoc dives exercit9 indulgentiſsimo Consultiſsimo probat id ordinat9 tali Principe oriens: Pijſsimo hui9 veræ Laudis, luculentiſsimum testimonium est anim9 Divinis honorib9 consecratus.
Tali Divisione Claudian9 Honorij commendavit ab educatione Adolescentiam.
Non tibi desidies molles nec Marcida luxu
Otia, nec ſomnos genitor permisit inertes
ſed nova perduros instruxit membra labores
Et cruda teneras exercuit indole vires
Frigora ſæva pati, gravib9 non cedere nimbis
AEstivum tolerare iubar frenare ſonoras
Torrentum furias ascensu vincere montes.
Planitiem cursu, valles et concava ſaltu!
Nec non in clypeo Vigiles producere noctes
In galea portare nives nunc ſpicula cornu
Tendere, nunc glandes baleari ſpargere funda.
Ubi vides quod hæc propositio est amplificata â teneris militiæ annis.
NOTA HIC Usitatam circa loca hui9 usum doctrinam quod scilicet affirmatis partib9, affirme[tur] totum et e contra, negatis[!] partib9 nege[tur] totum. Aliquando etiam negatis partib9 una affirmatur. Exemplum 1mi ex Cicerone accipe [pro]bante. Antoniũ non eſse Consulem nec ad hoc Brut9 Imp[er]ator Consul designatus est
{stor. 94}
Reipublica[e] Civis negat Gallia, negat cuncta Italia, negat Senat9, negatis ait: quis igi[tur] cum Consulem nisi latrones putant.
Affirmatæ uni9 partis, negatis alijs habes ex eodem exemplum in ei9dem Philippica 2da. Quid autem contemptum me ne? non vides: nec in vita, nec in gratia nec in reb9 gestis, nec in hac mea mediocrit[a]te ingenij quid dispicere poſsit Antoni9 etc: Tandem his negatis Cicero unam affirmat partem dicendo. Illud profecto est, non existimavit ſui ſimilib9 probari poſse ſe eſse hostem Patria[e], nisi mihi eſset inimic9.
III Notatio Nominis
Poetis aplior hic loc9 quam Oratoribus. Servit tamen ad elegantiam et ingenij acumen Laude[m] v[el] vituperium alicui9 in re est nominis deductio ſeu explicatio Originis. Fit vero:
1mo Interpretatione ut Curci9 â curis, Flaminius â flammis, Consul a Consulendo, Rex â regendo.
2do In Contrarium ſensum nominis usurpatione sic Diviniſsimam Barbaram vocare poſsis humaniſsimam.
3tio ſubtractione exempli gratiâ ſi non impetrat imperat.
4to Mutatione ſeu transpositione exempli gratia. Qui facile credul9 est ſæpe et crudelis.
{stor. 94a}
5to Additione.
6to Per anagramma vg Ursula Laurus.
Ultra per Alphabetum Rhetor breve habebit exemplar.
A
Abdias ſignificatur ſervus Domini.
Adam Homo terren9 aut rufus.
Abel. Luct9 ſeu vanitas ſeu civitas
Abraham. Pater multitudinis.
Alexander. Auxiliator virilis.
Ambrosia. Suavis v[el] Immortalis.
Ananias. Nubes Domini.
Athanasi9 Immortalis.
Andraes Fortiſsimus.
Anna gratiosa ſeu pulchra ſeu thesaurus.
B
Basili9 Significa[tur] Rex
Benedict9 Benedictio
Barnabas Fili9 Consolationis
Beneamin Filius Dextera[e]
C
Cleophas Omnis gloria
Cyrus Quasi miser.
{stor. 95}
D
Daniel Significa[tur] iudicium Dei.
David Delectus.
Dionisi9 Stellat9 v[el] Ignitus.
E
Elias Significatur Domin9 Deus.
Elise9 Dei ſalus v[el] Deus ſalvans.
Elisabet Rex Dei v[el] deus Iuramenti.
Esechiel Fortitudo Dei.
Em[m]anuel Nobiscum Deus.
Eustachi9 Bona ſpica
F
Felician9 Felicitatem v[el] fortunam
G
Gabriel Vir Dei v[el] Deus.
Gedeon Conterens
Georgi9 Ager fertilis.
Gregori9 Vigilans.
H
Hiacynth9 Flos et Lapis
Habacub Luctator
Heva Viva v[el] vivens
Hieronim9 Sacrum Nomen
{stor. 95a}
I
Iob Dolens v[el] gemens
Isaac Risus.
Ieremias Celsitudo Domini
Iacobus Subplantator v[el] videns Deum. v[el] tonitru.
Ioachim Domini resurectio v[el] [prae]paratio.
Ioannes Gratia Dei v[el] misericors v[el] pi9 v[el] gratios9
Ioannes Evangelista. Tonitru.
Ioannes Chrisostom9 Os aureum.
Ionas Columba.
Iordan9 Fluvius Iudicij.
Josaphat Dominus Iudox.
Isaias Domini ſalus.
Iosephus Augmentum v[el] Crescentia
Iudas Laudatio.
L
Laurenti9 Significat Laurum.
Lazarus Dei Adiutorium
M
Mathe9 Donum ſeu Donatum
{stor. 96}
Moyses Aſsumpt9 v[el] detract9 de aquis
Maria Exaſtata v[el] amaritudini9 mare
Martha Provocans
Magdalena Magnifica.
Michael Laus aut Deus.
Martin9 Marti9 Vir.
Mathusael Mortem ſuam postulans
Mardochæ9 Amara Constrictio
N
Nicola9 Populi victor
Nazaret et Nazarei homines vocan[tur] custodito[!] v[el] ſacrificati
Nathan Donatus
Nathanael Donum Dei.
Noe Ceſsatio.
P
Petr9 Cephas v[el] Petra v[el] Variona Fili9 Columba[e].
R
Raphael Medicina Dei.
S
Symeon Audiens v[el] exauditio.
Symon Obediens
{stor. 96a}
Samuel commodatus v[el] positus a Deo
Salamon Pacificus.
Sarrha Abraha[e] uxor Domina
Sarrha Uxor Tobia[e] iunioris ſignifica[tur] odorans Domina
Stephan9 Coronat9 v[el] Corona
Susanna Lilium v[el] Rosa
T
Thaddæus Laudans.
Theodor9 Donum Dei v[el] Laudans
Thomas Abyſsus v[el] gemin9 v[el] gemul9
Thimothæ9 Honor Dei
Tobias Bon9 Deus
Theophil9 Amor Dei.
Z
Zacharias memoria Domini
Zaccheus Purus.
Zorovavel Significatur natus Babiloni.
IV. Coniugata
{stor. 97}
Ex mente Ciceronis in Topicis coniugata ſunt quæ ſunt ex verbis generis eiusdem et ab uno orta[!] varie commodan[tur] ut ſapiens ſapienter sapiã [sapiam? sapientia?]. Ita Cicero in vertem Oratione 1ma. Non un9 mihi homo improbus ſed omnis, omnino improbitas extinguenda est.
Locus hic amplificationi quidem ſervit, magis tamen ut fatear delectationi. Tale est illud Martialis.
Ut mortem fugeret ſe fanni9 ipse peremit.
Dic rogo num furor est ne moriare mori Et illud Virgilij.
Num capti potuere capi.
1mo Sciendum coniugata aliquando et vocib9 et ſensu convenire. Vg Una ſalus victis nullam ſperare ſalutem. Aliquando ſensu et re convenire, disconvenire autem vocib9 ut frugalitas temperantia parsimonia cibi.
2do Sciendum quod quidquid exconiugatis uni competit v[el] non competit, id competit v[el] non competit alijs, quæ ab eo formantur ſic Cicero pro Archia Poёta arguit. Si Poёſis esset et honore et Civitate Romana donata mereren[tur] idem et Poёtæ, adeoq; etiam Archias.
V. Genus Species seu Forma.
Gen9 apud Rhetores est id,quod est commune plurib9. Philosophice Gen9 est id q[uo]d9oræ[!] dica[tur]
{stor. 97a}
de pluribus ſpecie differentib9. Unde cui convenit genus conveniunt etiam ea, quæ ſunt propria generis et econtra. vg Qui habet omnem virtutem habet etiam temperantiam, fortitudinem ſi omni carero vitio debet, ergo et avariliâ, etc. Ex quo collige tale argumentum eſse robustiſsimũ quod duci[tur] agenere.
Species vero ſeu forma apud Rhetores est id quod ſubgenere contine[tur], habetq; cum alijs eiusdem generis aliquid commune, et ſimul aliquid diversa[m?][!]
PHILOSOPHICE est id quod [prae]dica[tur] de plurib9 ſolo numero differentib9. vg Libe valitas habet id com[m]une cum prudentiâ, fortitudine etc: Quia etiam virtus est hæc. Sicut[!] et illa: Differt autem quia Liberalitas Subvenit alteri9 indigentia[e][!], quod aliæ enumeratæ virtutes non habent.
In usu ſpeciei NOTA 1MO de quo dicitur Species, de eodem dici[tur] et gen9 vg In ſubeundâ morte pro patria, est ſumma fornitudo, ergo et ſum[m]a virt9.
NOTA 2do Quid quid negatur de omni ſpecie, n[e]gatur[!] etiam degenere vg nec Fortirudo ducit ad malu[m][!] nec temperantia, nec Iustitia, ergo nulla virtus ducit ad malum.
VI Similia et Diſsimili
Similitudo est cognatio quædam interres adversas, propter quandam in uno v[el] plurib9 Convenientiam.
{stor. 98}