Йоахим Пасторій. Bellum Scythico-Cosacicum
[p. 54] steret, castraq; adeo nulla dum formata essent, hostis, accepto ab oppidanis perduellibus, aeris, quasi ad rem cram pulsati, signo, e latebris suis exsultans, in nostros nihil tale metuentes, et in eundem demum campum ex illa uligine evadere laborantes, irruit. Primo autem in quosdam Regiorum currus incidit, quos nescio quis error a via recta & a reliquo adeo exercitu abduxerat. Quibus praeviae cohortes quedam se tueri contra praevalidam multitudinem haud potuere: curribus tamen ab alio propere allapso milite subventum est. Mox a tergo Regios lacessere caepit Tartarus, aquarum alveum, quem perfidi agrestes, aggeribus infra dirutis, vadosum reddiderant, subito transgressus. Hic primum cjus impetum Premisliensis No[p. 55]bilitas & Dominici Zaslaviae Ostrogiaeq; Ducis equestres copiae, ducente, Coricio, excepere: paulo enim lentius reliquos insecute erant. Ac aliquandiu equidem magnae illi numero longe praevalentium moli obnisi Premisliense plurimos suoru, at ijdem impares deniq; ,etiam impedimenta sua amiserunt. Coricio Castellanus Sendomiriensis Stanisla9 Wituskj, & Leo Casimirus Sapicha Luthuaniae Procancellarius subvencrc; tam feliciter, ut tum quidem pedem referre cogeretur hostis. Sed mox idem reversus, majore impetu in Sapiehae Procancellarij copias incubuit. Que septem turmarum cum essent, (nam reliquas suo quidem aere autoratas, non hic secum, sed alia aciei parte locatas habebat) sex horis integris, conflictu ti iplice, contra hostem [p. 56] se tutatae, tandem plurimis caesis ( inter quos, sed primo mox congressu Felicianus Tyskevicius pulcherrime pugnans ceciderat) succubiture videbantur: nisi Castellanus Sendomiriensis & Baldvin9 Ossolinicius Stobnicensis Prefectus in se hostem avertissent: non sine ingente pugnantium utrinq; clade: Regiorum tamen vel ideo majore, quod alter Ductorum Ossolinscius egregium familie fue decus sanguinem vitamq; illic profudit.
Читайте також: Образ ідеального короля в латиномовній прозі України
Non procul inde in Nobilitate, que e Palatinatu Russie aderat, et mox alibi circa currus multam stragem, etsi non impune, edidere Scythe: adeo feroces, ut in ipsa fere castra impetu inveherentur. A quibus dum arcere illum juxta cum alijs connititur Georgius Rzeczicius Prefectus Urzedoviensis, insignis [p. 57] Patriae civis, Scythico acinace truncatus occubuit.Dum haec in aversa parte castrorum aut ad latera aguntur, majori interim mole rebelles,Tartaris comitati, in Regem ivere. Qui subito aciem quoq; sua contra instruxerat, ita ut Gcorgius Ossolinscius Magnus Regni Cancellarius duceret dextrum latus, in quo Aulicae Regis, Stanislai Potocij Palatini Podoliae, senis hoc omni in Cosacos bello de Republ: optime meriti,Palatinatus Belzensis, tum & Donhosij prefecti Sokalensis, aliorumq; cohortes ac turme equestres erant. Alam vero sinistra praecipue Georg: Lubomiersci9 Prefectus Cracoviensis & Dux Corecius regebant, cui Puzovi9 honorariarum aliquot cohortium ductor, alijq; Tribuni, cum cohortibus quiq; suis, adjuncti. Me-[p. 58] die aciei robur in Rege inprimis et pedestri milite consistebat. Cui pos Regem semper praesentem, et que usus posceret, jubentem Hubaldus germanicas aliquot legiones & Volsius Praetoriam ducens, praeerant. Huc itidem accesserant subsidiariae cohortes: sexcenti inprimis pedites, quos Sapieha Lithuaniae Procancellarius suo aere in Reipubl: usum conduxerat, & eodem porro, dum res posceret, alebat. Ac primum quidem Tartari vario excursu atq; expansis late alis, quasi adversam tantum aciem specularentur, suggressi, mox consertissimis agminibus dextro se lateri, sed irrito conatu injecere. Cumq; inde, ut levis ea gens est, circumacti a pedestri insuper acie densissimo pilarum nimbo excepti essent, hac dein summo studio evitata, gra-[p. 59]vius mox in sinistrum latus Regiorum incubuerunt. Ubi Dux Corecensis, in prima statione positus, omni equidem fortis viri officio strenue defunct, multitudine tamen obrut9 aegre exitium evasit, equo, quo vehebatur, adeo graviter sauciato, ut tantum non procumberet, antequam vectorem ad suos pertulisset. Et Puzovius tramissa per utramq; genam sagitta faucius, ipsaq; ea, qua acceperat, parte telum ferens, ad Regem advolat, opem laborantibus suis poscens. Tum vero Rex fastigij sui prope oblitus, & vitae fere prodigus, ad primos ordines procurrit, & qua gladio, qua voce suos in hostem impellit, patriae amorem, majorum decora ingeminans, et se simul ad omnis fortunae, atq; etiam mortis consortium animose offerens. Ad eum [p. 60] modum virtute Regii in hostem reducti suppetijsq; etiam firmati, ambiguo aliquandiu marte, mox deinde iteru iniquo certarunt Denuo itaq; Rcx accurrere, cedentibus manum injicere, Ductorum absentiam querentibus, se Ducem offerre. Et jam ibat in densissimam preIij tempestatem contemptor sui Princeps; aegerrime demum a suis, praecipue Casimiro Tyskevicio Pocillatore Lithuanie, qui capite ab isto omnem belli hujus fortunam dependere submonebant, retentus. Auctus est omnibus, exemplo tanti Regis, animus,ut fortius pugnarent, alijs utimpetum hostilem, quantumvis acerrimum, loco suo non moti exciperent. Eodem accurante submissa laborantibus auxilia, ut qua labascere cepisset acies, restauraretur; et vis hostilis retuso impe[p. 61]tus sui quasi aculeo tandem frigesceret. Perruperant alicubi equitatum Scythe, cedentiq; illi instabant ferociter: sed a turma Regiorum equitum, tum a majoribus machinis, duabus deniq; sclopetariorum cohortibus, quas tum Giza, ex praecipuis Praetorie Iegionis Centurionibus unus ducebat, duriter accepti remisere animos: sic ut deniq; nullum summo conatu dignum pretium ferentes, & victis quam victoribus simifiores campo tunc excederent.Diem tam atrocem nox excepit, magis ab hoste, quam a belli meditationibus libera. Nam quod in futurum diem similis pugnandi necessitas impendere videbatur; singula, Regio jussu, prout res exigeret, solicite ordinabantur. Dum autem super summa rei cum Proceribus deliberat Rex, [p.62]id animadvertentes alij quidam et quae ignorarent, in pejus rapientes suspicati caepere de fuga consilium iniri. Ac consestim unius vel alterius sequiore judicio sparsus in plures rumor est, Regem aut abijsse, aut abiturum, cumq; eo praecipuos Procerum, veritos scilicet obsidionem, cujus instet periculum. Jamq, parum aberat, quin similis Pilavecianae consternatio occuparet militem. Id ubi Rex, qui ad reficiendum corpus interim paululum fecesserat, intellexisset, abrupta illico quiete, intempesta nocte, praelucentibus funalibus, castra equo conscenso obijt: praesentem se obvijs oftendens memo. ransq; neq, fugiendi, sed pugnandi sibi animum, & boni successus amplam spem adesse ingeminans. Mox et legum militarium acies in eos, quos [p. 63]prima trepidatio abduxerat, stricta est. Caeterum inter consilia ante habita, id plerisq; & inprimis Magno Cancellario placuit, ut ratio ineatur, quomodo abstrahi a Cosacis Tartari pos-sent. Levem eam gentem, & nulla injuria a Polonis nunc laesam , si antiqua ijs beneficiae ostententur, non difficulter forsan a rusticae et Dominis suis per fidae turbae societate discessuram. Ac sine mora missus ex captivis Scythis unus cum Iiteris, quarum hec erat sententia: Memorem haud dubie esseChanum beneficiorum, quae a Vladislao Rege nuper defuncto acceperit. Cum captus in Polonia olim, non benigne tantum habitus, sed tandem etiam libertate donatus, Regiae gratiae imperium, cut nunc praesit, debeat. Eo magis mirum, tantorum ipsum meritorum conscium, rebellibus Poloniae servis arma sociesse. Sed minime illi, unquam hanc conspirationem emolumento fore. Nec enim Dei favorem conatibus ejusmodi adfuturum, Interim visum fuisse Regi, fratris sui beneficia in mentem revocare immemori, et amicitiam, si Regium foedus, quam ser-vile malit, offerre. Postero die una cum luce eedem Scytharum copie, & alibi Cosacorum universus exercitus [p. 64]comparuere. Et horum quidem vis prima in oppidum ipsum conversa estis alia parte Tartari impedimentis manum injecerant. Sed Cosacos quadringenti primu desultorii equites per horas aliquot, & deinde in auxilium submissi alij, ductoribus previjs, non repulere tantum, sed & longe extra oppidum prosecuti sunt. Pariter & Tartaris abigendis lixe, qui curribus adesse asveti; nunc arma corripuerant, suffecere. Sed postea hostis, diviso trifariam exercitu Castra ipsa Regis oppugnare aggressus est, occupato inprimis, quod castris Regijs imminebat, Templo Ruthenico. Unde his plurimum noxae inferebat: amotisq, alicubi per tormentaria fulmina propugnatoribus, in castra ipsa jam nitebatur. Repertus est unus, qui in [p. 65]vallum castrorum eluctatus,hostile in eo signum attollere auderet, temeritatis tamen suae mox praemium, lethaIi globi ictu, adeptus. Concursu hinc porro Regiorum facto majore, adeo acriter propulsatus est hostis, ut non tantum oppugnationem, sed & pugnam desereret. Et insecuta illum Castrensis famulitij turba multa millia istic occidit. Nec minor aliorum, ejusdem fortis, cum in oppidum procurrissent, virtus eluxit; quibus cum porro Lifecius,de Societate Iesu presbyter tu Martios pro patria labores haud refugiens,extra oppidu progress9 mox nobilis & hosti multum funestae pugnae victoriaeq; Dux atq; autor existit: sed cui tamen ipse novem faucius vulneribus immortuus est. Cum pari felicitate etiam alibi rem egisset gregaria ista [p. 66] Castrensis famulitij turba; prope sedit consilium, equis inter illos distributis, autoratae militiae eos adjungere, et sic, aucto exercitu, justi praelij fortunam experiri. Sed alijs, quibus cauta magis cum securitate, quam felicia cum periculo consilia placerent, haud tutum videbatur, exercitum, uti animosum quidem, ita magnitudine hostili minime comparandum, dare in casum. Facile enim fieri posse, ut et ipse hic, qui alteri Zbarasiano liberando venisset, semel campum minus felicem expertus, a tam immensa multitudine pariter circumsideretur. Sed effecit caelestis providentia, ne ullo jam praelio vel excursu esset opus. Etenim Chanus proclivem sibi ante expugnationem Regiorum pollicitus, ubi tanto sanguine sibi rem constare, et jam a pericu-[p. 67]lis ipse fidentiores Polonos in hostem subinde erumpere, magnasq; dare strages vidisset: ad literas Regias co miter & cum multa benevolentiae significatione respondendum sibi duxit:Fateri se, ajebat, Regiae in se Domus beneficia: & si mature a Rege recens inaugurato foret compellatus, eius sane benevolentiam, quam rem Cosacorum potiorem sibi futuram fuisse. At selentio se ac incuria tramissum, imo vix hominum numero habitum esse hactenus,cum jam satis appareat, suae quod amicitiae aliquem usum esse. Caeterum venisse se hyemandi quidem animo in has terras, quia tamen ineunde cum Rege praesente amicitiae occasio efferatur, ei se non defuturum. Ac si sibi ex vetere faederum formula a Polonis satisfiat, positurum se arma, atq ab ijsdem ut Cosaci etiam discedant, effecturum. Mitteret Rex Cancellarium suum & locum colloquio deputaret, eo suum quoq Vezirum firmandi faederis causa venturum. Ad-erat simul a Chmelnicio epistola, modesta admodum et ut resipiscentiae index, sic hominis in Regem fidem & obsequium inposterum largiter promitttens.Respondit Chano Rex, adfuturum, quemadmodum posceretur, Cancella-