Йоахим Пасторій. Bellum Scythico-Cosacicum
[p. 40] septendecim assultibus extrema omnia obsestis minatam, glorioso sibi sine terminarent. Non destitere tamen hostes sequetibus; etiam diebus infestare castra, violentiae armorum aftum etiam subinde addentes. Nec enim tantum tempora quieti dari solita ad impressiones ejusmodi captabant; sed & terrorem Regijs, ementito Turcarum habitu incutere, nitebantur. Quippe ut nova a Turca ipso auxilia ipsis adesse crederet Polonus, tentoria Turcica late expandere. Manipulos porro stramineos tiaris (sueta haec apud Turcas tegumenta capitis sunt) intectos, equis imposuerant; quos, ita instratos Cosacus Turcico pariter vestitu indutus regebat, miro sane, sed Polonis, qui, quid rei esset, conspicillis adhibitis perspexerant, innoxio dolo. Etiam literas [p. 41] ad obsessos mittebat Chmelnicius, quarum alijs Firlejum ad amicam cornpositionem; alijs Germanos milites ad proditinem solicitabat. Cum nihil incursibus continuis, nihil artibus efficeret, cuniculis actis subire vallum, & castra ipsa subruere aggressus est. Dies noctesq; industria agrestium ducendis occultis meatibus, & mira arte militem suum tegentibus maeandris incumbebat. Et brevi tempore adeo prope ad vallum accesserunt; ut cum praesidario milite semonem sociare possent. Ac subinde, inprimis de nocte, audiebantur agrestium istorum voces: nonnullorum, laboribus suis ingeramisscentium, querulae; aliorum maledicae & minaces Polonis. Hos vero, externis hostis molitionibus minus hacten9 territos, occulta ista machinamenta, quibus so[p. 42] lum sibi subtraheretur, non parum habuere follicitos. Et non multo post deserto illo exteriore vallo, intra aliud interius, quod in casum interim eduxerant, recepere se. Fuerunt etiam postea, qui desertis omnibus externis munitionibus, in urbem retrahendum, quicquid exercitus superesset, suaderent. Sed id consilium alijs probatum, alijs omnimode displicuit. Et ea occasione paulo post non exiguae in castris turbe orte sunt, adeo ut in multas finistras voces prorumperetur: quibus, ne et Visniovecius ipse cum Firlejo committeretur, metui caeptum est. Sed is senem militari laude et magnis de Republ: mentis presignem eximio semper honore prosecutus, favore, quo apud ceteros valebat, ad stabiliendam illius autoritatem utebatur. Subinde [p. 43] & prosperrimis eruptionibus molestus & formidabilis hosti erar. Sed ille in tanta copiarum multitudine, non fentiebat, quicquid etiam acciperet, damni. Ipse etiam contra assultationibus non cessabat vexare obsessos. Quos tandem super continua ab hoste pericula, interna inprimis mala, victus praesertim inopia, multum affligebat. Nam jam pridem equi, pabuli penuria emoriebantur, & fetore inficiebant castra universa. Buccella panis denis sestertijs, dolium hordeaci quinquaginta florenis emebatur. Tandem & militi gregario, nihii pene, quod comederet, suppetebat, praeter equinam, & postremo canes mactabantur in cibum, ac si qui ex his cadaveribus equorum se saginaverant, inter summas delicias habebantur. Neq; latebat [p. 44] hoc hostem, cum subinde aliqui ex istis obsidij angustijs ad ipsum profugerent, Tantoq; hinc insolentior duriorq; erat, si quando vel ipse invitaret obsessos ad conditiones accipiendas, vel ab his invitaretur. Paulo benigniorem se Chanus ostendit, sed & ipse nonnisi Visniovecium & Coniecpolscium negociari secum cupiebat, quos cum tanto periculo exponere sui nollent, eo magis barbarus ista quasi diffidentia offensus est. Agrestes quoq; ipsi in brevi, quod durante illo colloquio dabatur, armorum interstitio Heros suos, qui in castris aderant, affabantur, miserationem praeferentes, & in Cosacorum erga vulgus rusticum, truculentiam multa jacientes obliqua. Sed ij mox, cum frustra compositionis consilia agitata aliquandiu essent, ad iterandos as[p. 45] sultus avertebantur. Ab alijs etiam interim suggestus stupendi operis erigebantur, unde pronissimus in castra nostra despectus tanto certiores ictus obsessis, & in plures terrorem, dabat. Prope non mirum fuerat, si qui istorum elanguissent, cum inter continua discrimina, sine interspirio versantibus propius subinde, & alijs atq; aliis modis ingrueret hostis, nulla vero vel via elabendi ulla virtute aperiretur, vel spes auxilij e Polonia adspiraret. Scribebantur identidem ad Regem literae afflictissimam obsessorum fortunam nunciantes. Sed pene omnes una cum latoribus interceptae sunt. Nec a Rege ullae perserebantur: arcta adeo indagine obsessis itineribus; nihil fere ut inscio hoste transire posset. Fingebantur tamen subinde a Ducibus lite [p. 46] rae, que tanquam a Rege prosectae properum auxilium miseris promitterent, Ijsq; ne fides abesset, sigillum ex literis Regijs, sed olim sereptis, ablatum affigebatur. Tali arte animum identidem militis refocillabant Duces Qui & famelicis, quibus poterant, succurrebant: aliis foedas putidasq; bestiarum carnes blandae vocis condimento, prope & exemplo, jucundas efficere fatagebant. Certe Firleius, quanquam fenio & morbis invalidus, iam semel iisdem his dapibus manus admoverat, ori et stomacho, nisi proximi attinuissent, ingesturus: ideo tantum, ut eo minus cibum miles fastidiret, quem vecio autem, Coniecpolscio vexillifero, alliisq; iterabantur subinde eruptiones, ut istius veluti carceris taedium [p. 47] tali excursu discuterent; tum quo hostis cerneret, ad inhonestas conditiones adigi non posse, qui mortis periculis se identidem obiectarent. Porro eo jam paulatum deveniebatur, ut nonnisi manu & cominus pugnandum sibi cum hoste obsessi viderent.
Читайте також: «Topographia civitatis Leopolitanae» Іоганна Алембека початку XVII ст. як джерело з історії Львова: коґнітивна рамка, наративні стратегії
Nam pulveris pyrii instabat penuria, adeo ut idcirco explosiones tormentorum hactenus frequentatae jam cessarent: Cosaci vero non iaculationibus tantum atq; incursibus urgebant obsessos, sed & cuniculis iterum subterraneis oppidum ipsum suggredi nitebantur. Alibi porro aquam, que obsessis ad alimentum necessaria, latere etiam uno adversus hostem tegumento erat, eripere tentabant. Et iam semel aliqui, nocte appetente, lembo stagnum travecti, aggerem moliebantur, & potiti [p. 48] essent voto, nisi Firleji famulus ab hero in oppidum missus, cum deprehensos in aggere hostes aegre ipse effugisset, primo excubitores, mox & caeteros de periculo monuisset. Cum in aqua adimenda frustra laborasset hostis, ignem oppido injicere instituit, inprimis portae uni, quae altius educta Cosacis multum nocebat. Namq; in ea latebant fistulatores, & inprimis Butlerus equestris Centurio, qui jaculandi peritissimus plurimos inde necabat. Quod idem ex alia arcis porta Muchavecius de societate Jesu dandis pariter e fistula ictibus minime errans, identidem factitabat adeo ut ad ducentos Cosacos sustulisse ita feratur. Caeterum ibant jam Cosaci fascibus stramineis instructi, ad portam, a qua succensa, ignis in reliqua facile transi[p. 49] turus videbatur. Sed creberrimis obsessorum jactibus intercepti, partim fuga, partim anima effusa nefarium consilium omisere. Dum haec ita agerentur, bono quodam fato in castra obsessorum delapsa fagitta schedam attulit. In ea scriptor (nam quis ille fuerit, incertum est, Equitem quidem Polonum ipse se nominat) id primum excusat, quod in castris Cosacoru mereatur: oppressione nempe potentiorum, & postea inclinata Polonorum fortuna eo se actum; animo tamen Polonis suis usq; addictum manere. Cui rei testandae jam tertium se, missis tali ratione literis, que ex usu esse judicaverit, monuisse obsessos. Nunc autem scire se ipsos velle, adesse Regem & jam Zborovium usq; progressum, propere obsessis suppetias latu[p. 50] rum. Gnarum id esse Cosacis, tantoq; adeo enexius expugnationi incubituros. Sed & Polonis eo majore constantia ac virtute contra nitendum, quo propior spes assit liberationis. Quisquis fuit, qui schedulam istam exaravit, fidem quidem non apud omnes repperit, quippe multoties jam a Ducibus delusos, sed meruerat is fidem, quam minime profecto fefellit. Quippe Rex, jam dudum quidem afflicto exercitui succurrere molitus, postquam remoras, quae properantem hactenus retinuerant, eluctatus erat, festinatis tandem, quantum poterat, itineribus hoc ipso tempore, quinta nempe post caeptam Zbarasij obsidionem hebdomada, Zborovium (oppidum Russicum est) venerat. Haud eo tamen exercitu instructus, qui com [p. 51] muni modo rem metientium judicio, adeo immensae hostiu multitudini, non dicam perrumpendae, sed utcunq; sustinendae videretur par futurus. Erant quindecim circiter stipendiariorum millia, quibus quinq; fere alia Proceres, Regi & Reipubl: de suo militaturi addiderant. Nam caetera Nobilitas, contra Regis mentem, feriori edicti. one evocata, tardius accesserat. Adeo ut propiores tantum aliquot Palatinatus venerint in hanc arenam. Ubi de adventu Regis intellexerat Chmelnicius & Chanus, partiti exercitum sunt, & mox, relictis ad Zbarasiumducentis prope millibus Cosacorum Russicaeq; plebis, Tartarorum vero millibus quadraginta; cum reliquo milite adversus Regem venientem junctim ivere. Ducebat Chanus sexaginta am [p. 52] plius millia Tartarorum; octoginta plus minus millia Cosacorum Chmelnicius. Et ambobus adeo belle seu astutia sua, seu fortuna ancillata est, ut prope a castris Regijs inobservati consriterint. Adeo nihil de ijs missi speculatores subolfacere aut referre quivere: Seu quod minime quicquam de hoste tam propinquo suspicati, remiserant industriam, seu, quod vero similius, quia hanc ipsam, quantumcunq; sedulam, obviorum agrestium malesidae narrationes fefellere. Isti enim Rutheni omnes, & Cosacis, si non alijs, saltem religionis autoramentis obnoxij, Polonis, qua possent, os sublinere non negligebant. His quidem conscijs & adjutantibus Zborovium oppidum clam ingressus Chmelnicius exercitum Regium in propinquo stantem lustrasse [p. 53] et exin consilia temperasse sua fertur. Quicquid sit cum multis milliaribus abesse crederetur hostis, improvisus adstitit castris. Commodum quoq; illi in latebram quercetum obtigerat, e quo, inexspectato impetu, procellae cujusdam instar, effundebatur. Etiam nebula illum juvit, quae post serenissimam auroram coorta, diu veluti diem auferebat, et deniq; in molestissimam pluviam solvebatur. Qua adeo viae, jam ante soli illius genio, & tum praeter solitum etiam caenosae, magis ita permaduere. Inprimis vero limosus altoq; caeno tenax agger, & pontes praeterea duo difficiliorem exercitui ac praecipue impedimentis transitum faciebant. Inter has angustias, ubi pars exercitus cum apparatu militari aggeres trajecisset, pars citra adhuc consi