Iohannes Herbinius. Religiosae Kijoviensium Cryptae. P. II

Duo sunt, quorum nomine Borysthenes ejusque accolae Roxolani a Geographis commendantur maxime: Cataracta & Urbs Kijovia. Cataracta est, qua Borysthenes, inter scopulos & maeandros anfractusque multos, gradibus aliquot praecipitatus, in alios scopulos & saxa eminentia,horrendo cum fragore & mugitu, terraque tremente, labitur. Hasce Cataractas Kosaci accola; idiomate Rutheno Porohi, id est, Limina ideo vocant, quod Cataractae illae Tartarorum excursiones, instar obicis sufflaminant, eumque illis opponunt limitem aut limina, quae transilire nequeunt. Inde Cosaci Zaporovienses dicuntur incolae Roxolani & milites, qui in illo tractu perpetuas contra Tartarorum excursiones & jatrocinia agunt excubias. De quorum Cosacorum Etymologia hodie docti varie sentiunt. Quidam cum Piasecio nomen hoc derivant a voce Polonica, koza, id est, capra: rationem addunt istam: quia instar caprarum cursu velocissimo ad omnia agiles currant: vel quod caprinis pellibus contra injurias aeris tegantur.

III. 2. Hoc autem disquisitione accuratiore dignius est. An Kijovia exilii Ovidiani sedes fuerit? Ad quae nonnulli variis adducti rationibus, varie respondent. I. Affirmantes nituntur hisce argumentis. Quia Augustus Octavius Caesar Poetam Ovidium ad Scythos relegavit. Jam vero Roxolani Borysthenidae, quorum oppidum est Kijovia, olim gens erant Scythica e Scythis oriunda, teste Herodoto in Melpomene lib. 4. qui gentem illam Scythas vocat agricolas, quos Graeci, qui sub Hypane incolunt, Borysthenidas appellant, ipsi vero se Olpiopolitas. Hi autem populi sunt Cosacci falcigeri, Ukrainam tractumque Borysthenis hodie usque ad Moscoviam sese porrigentem incolentes, de quorum esculentis Herodotus loc cit haec scribit. Horum utrique (scilicet Callipidas, qui sunt GraecoScythae, hoc est, e Graecis facti Scythae & Halizones) cum in caeteris servant ritum Scytbarum, tum in serendo, tum in vescendo, cepe, allio, lente, millio, Supra Halizones incolunt Scythae aratores, qui non ad panem conficiendum serunt triticum, sed ad illud torrendum. Praeterea docet nunc laudatus Scriptor, quod Borysthenes in suo tractu pascua praebeat amoenissima, pecoribusque accommodatissima, juxtaquem sementis optima sit, & herba non sativa altissima. Si ergo Herodotus Borysthenem inter flumina Scythiae constantissime recenset, an non gentes Ruthenae Ponto Euxino usque ad Moscoviam Borysthenem hodie accolentes, ingenio, moribus, victu allii, ceparum, lentium, & milii, ac fere eadem Christiana; gaudeant Religione? Ergo Kijovienses, aliique Borystenidae Cosacci, olim Scythae erant, adeoque & Ovidii Poetae exulis hospites. Ovidius Borysthenem, gratus hospitio exul, mirifice laudat, lib. 4. de Ponto, Eleg. 10.

Читайте також: Іоган Гербіній. Священні київські печери, або підземний Київ

Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dryaspes etc.

IV. Qui vero negant Kijoviam Ovidiani exilii fuisse sedem, ipsius exulis ducuntur testimonio, qui lib. III. Tristium Eleg. 9. relegatum se in oppidum Thraciae Tomos ita luget:

Inde Tomos dictus locus est, quia fertur,
in illo

Membra soror fratris consecuisse sui? Jam vero pars illa Thraciae sita est Istri inter & Borysthenis ostia, quibus sese grandes illi Europa: fluvii in Euxinum Pontum effundunt. Quid, quod exul ipsemet sedem exilii sui, oppidumque Tomos dictum, Istro sive Danubio proximum esse, lib. 4. de Ponto Eleg. 6.

Et prius hinc nobis nimium conterminus Ister.

Preterea iti littore maris Euxini, non autem in ripa Borysthenis exulare se Ovidius tristibus admodum elegiis in libris Tristium & de Ponto luget, Eleg. 3.

Littus ad Euxinum, si quis mihi diceret,
Et metues arcu neferiare Getae.

Eleg. 10. Hic mihi in Euxino bis tertia duci
tur aestas, Littore pellitas inter agenda Getas.

Читайте також: Зиморович Бартоломей. Дім шляхетності і честі...

Manet ergo immota haec assertio, Ovidium Poetam, inter Scythas quidem steriles, qui ante secula septem & decem, Getarum nomine in Orbe audiebant, in maritimo Euxini oppido Tomos, in cujus littore frequenter deambulans Ovidius spe Augustae Octavii Caesaris Clementiae suum levabat exilium,non autem inter Scythas aratores & cultiores: hoc est, in terra Borysthenidarum Cosaciorum; (Ukraina vulgo hodie appellatur) multo minus in Urbe Kijovia exulasse; adeoque nobili huic Ruthenorum Urbi Kijoviae S. Andreae Apostoli potius largimur Evangelii ministerium, (de quo mox agemus,) quam Nasonis Romani exilium asserimus.