Iohannes Herbinius. Religiosae Kijoviensium Cryptae

Duo sunt, quorum nomine Borysthenes ejusque accolae Roxolani a Geographis commendantur maxime: Cataracta & Urbs Kijovia. Cataracta est , qua Borysthenes, inter scopulos & maeandros anfractusque multos, gradibus aliquot praecipitatus, in alios scopulos & saxa eminentia,horrendo cum fragore & mugitu, terraque tremente, labitur. Hasce Cataractas Kosaci accola; idiomate Rutheno Porohi, id est, Limina ideo vocant, quod Cataractae illae Tartarorum excursiones, instar obicis sufflaminant, eumque illis opponunt limitem aut limina, quae transilire nequeunt. Inde Cosaci Zaporovienses dicuntur incolae Roxolani & milites, qui in illo tractu perpetuas contra Tartarorum excursiones & jatrocinia agunt excubias. De quorum Cosacorum Etymologia hodie docti varie sentiunt. Quidam cum Piasecio nomen hoc derivant a voce Polonica, koza, id est, capra: rationem addunt istam: quia instar caprarum cursu velocissimo ad omnia agiles currant: vel quod caprinis pellibus contra injurias aeris tegantur.

Caput II. De Loco Cryptarum Kijoviensium.

Summarium.
1. Cataracta Borysthenis Cosacorum sedes.
2. Cosaci hodierni olim in castris Alexandri M. milites falciferi.
3. Kijovia non est Troja antiqua.
4. Kijovia non fuit sedes exilii Ovidiani
5. Cosaci Scythae agricolae Borysthenidae juxta Herodotum.

Читайте також: Іоган Гербіній. Священні київські печери, або підземний Київ

I.
Duo sunt, quorum nomine Borysthenes ejusque accolae Roxolani a Geographis commendantur maxime: Cataracta & Urbs Kijovia. Cataracta est , qua Borysthenes, inter scopulos & maeandros anfractusque multos, gradibus aliquot praecipitatus, in alios scopulos & saxa eminentia,horrendo cum fragore & mugitu, terraque tremente, labitur. Hasce Cataractas Kosaci accola; idiomate Rutheno Porohi, id est, Limina ideo vocant, quod Cataractae illae Tartarorum excursiones, instar obicis sufflaminant, eumque illis opponunt limitem aut limina, quae transilire nequeunt. Inde Cosaci Zaporovienses dicuntur incolae Roxolani & milites, qui in illo tractu perpetuas contra Tartarorum excursiones & jatrocinia agunt excubias. De quorum Cosacorum Etymologia hodie docti varie sentiunt. Quidam cum Piasecio nomen hoc derivant a voce Polonica, koza, id est, capra: rationem addunt istam: quia instar caprarum cursu velocissimo ad omnia agiles currant: vel quod caprinis pellibus contra injurias aeris tegantur. Sed forsan veri similior est derivatio a Slavonico nomine kossa, id est, falx; Unde kossak, falcifer. Atque ita priscos Borysthenidas fuisse appellatos, ex Magnate, quodam Polono didici. Postea, litera S, in cognatam sibi (quoad pronuntiationem Sarmaticam) literam Z, mutata, vulgus Cossacos olim falcigeros nunc kozacos, id est, caprinos, vocat. Quod Etymon Q. Curtium in lib.7. de rebus gestis Alexandri M. probare Scythas Borysthenidas falcigeros (Polonice kozakos) in castris Alexandri M. militasse Disputator quidam haud ita pridem asserebat, quod ego tamen nec in Plutarcho, nec in Q. Curtii Historia, imo nuspiam advertere possum. Disquirant eruditi.

Читайте також: Православ’я і лютеранство в Україні та Росії (кінець XVI – початок XVII ст.)

II.
Alterum est Kijovia Urbs cis Borysthenem, elevat, Poli circiter 50, gradus sita, cujus originem investigare hic non est animus. Illud autem expendere pretium operae erit haud leve, quod inter alia de Urbe ista vulgo praedicantur: fuisse scilicet kijoviam. I. Trojam veterem, quae, ob raptam a Paride Helenam Menelai Spartanorum Regis uxorem, a Graecis olim per decennium obsessa, tandemque expugnata ac penitus excisa est. Cui fabulae istud accedit commentum, in Crypta Kijoviensi gigantea Hectoris, Priami, Achillis, & aliorum tum Trojanorum, tum Graecorurn Heroum corpora, a tanto jam tempore, incorrupta spectari. Sed absurda haec atque falsissimae esse Geographia docet. Si enim Troja olim fuit, ubi nunc Kijovia existit; qui quaeso ratione classis Graecorum eo per descendentes Borysthenis adversi Cataractas penetrare potuit, cum ne scapha quidem incolumis illac transeat? Quomodo AEneas classem per Cataractas illas transmittere potuit, cum ne trabes quidem impune ibi praecipitentur. Magna sane est ac celebris Cataracta WestroGothica, nomine Trollhetta, Latine, si cum Nonio loqui licet, et, Capitium aut mitra Diaboli, in quam trabes vel mali nautici praecipitati impune evadunt pauci admodum: Quam Cataractam cum inspectaremus Viatores, toti horrebamus. Astuna haec Cataracta cum multis Borysthenis praecipitiis nequaquamest conferenda. Sed & Virgilius navigationem AEneae in Italiam recensens, nullam Borysthenis, nullam Ponti Euxini, nullamque Hellesponti ab AEnea trajecti, quae omnia tamen trajicienda classi Dardanorum erant, facit mentionem.

Certe Homerus de Borysthene nostro tacet, & nos cum eo. Quae vero & quorum hominum cadavera in Cryptis Kijoviensibus incorrupta hactenus ostenduntur, infra specttabimus. Quapropter fabulas istas suis remittimus auctoribus.