Obsidio Zamoscana, quam Perduelles Cosachi iunctis viribus Tartarorum (…) a M. Ioanne Bytomski. P. I

Igitur quodcunq; et quantumcunq; Leopoli Zamoscium est iter, totum erat pervium Cosachis & Tartaris. Magierovia, Rava, Florianovia, Lipscia, Narolia, (in qua occubuit suus Dominus Vir dexterrimus Georgius Lascz, cum Sacerdote Parocho suo ) Huwnovia igne ferroq; cum suis arcibus devastatae. Sokalia (non tamen Monasterium Religiosorum S: Francisci de Observantia, quos vulgo Bernardinos dicimus, in insula fluvij Bug, cum magnificentissimo Templo, veneratione miraculosae Imaginis B. V.M. nobili, et piorum hominum, qui & religionis et voti exsolvendi causa locum frequentant, impensis exornato) a Polonis suis incolis deserta, ipsis Russis manentibus, imo obviis hosti, ut rebellibus, (qui paucis ante temporibus authores proditionis animadversione militum nostrorum ad castra tendentium amiserant) et Thomaszovia, quae est Civitas dominii Zamoscensis.


Privatis iniuriis ob lucra possessorum circa Borysthenem et odiis erga Nomen Polonorum, toties iam per arma caedemque olim ebulli entibus, excitatus; in visceribus perfidorum, atque ad feditionem ex levi quovis momento erumpentium, Cosachorum ad vim luctuosissimi belli confirmatus, domi natus hostis, Theodatus Chmielnicki, post recessum copiarum nostrarum in Patriae gremium, ne post sua vestigia, quae caedibus innocentium, Templorum expilationibus, Civitatum, Oppidorum devastationibus, manifesta tritaque suo scelere relinquebat, hostem haberet: viam sibi Tartarorum, quos perfide ad societatem armorum et perduellionis adscivit, suorumque sociorum excursionibus ad viscera Regni aperiebat.

Читайте також: Битомський Ян. Облога Замостя

Terminos audaciae, ut fama increbuerat, ripas Vistulae proposuerat, etiam has transgressurus, si prosperam belli, latrocinii potius, aleam consilia sua experirentur. Gliscebat in nostris oris indies periculum, et aduentus hostis properdiem metuebatur, eoque magis, quo ipsos Duces, Nobiles, aliosque homines ultra Zamoscium formido propelleret, cogeretque sibi rebusque suis reliquis confulere. Tanta animorum perculsio fuit, ut nullus satis munitus locus posset inveniti, quo fugientium vita contineretur, nisis sola loci longinquitas et distantia. Haec demum multos animabat, et vitae consultrix optima erat. Spe futurorum meliori, Principem Ieremiam Wisnioviecium aduentantem Zamoscium exceptimus, ut cuius, (cum interim Dux Exercituum designaretur) praesidiis et authoritate hosti resistere, nisi aliter pro fortuna regni Supremus mundi Rector Deus ageret, posse confidebamus. Agebat ille pro suo animo ad rem militarem et summa quaeque nato resistendique scientia clarissimo, ne vicinia in hostis praedam iret, ne securi indormiremus, ut de hoste aliqua semper sciremus. Expugnationi Uchaniensi praesidium designavit: celeritas praesidiario defuit militi, qui iam expugnatam Civitatem subivit; reliquiis Cosachorum parvis dissipatis cum vulneratis aliquot sociis rediit.

Iterum ad reprimendum Scytharum impetum suae Aulae milites misit: praeceps militum animus obfuit, ut victores redirent. Ita nostris cadebat de manibus victoria, puto quod stipendia ad praesumptionem militiae agerentur. Zamoscii vero Gubernatores cum Civibus et universa plebe, Divino Numine freti, defendendae vitae suae in tanto loci beneficio, se conscripserunt, Signa sua produxerunt, arma exhiberunt, exercitium adhibuerunt, commeatui studuerunt, pedites ultro susceperunt alendos, quos et Curiales et Mercenarios habebant, caverunt edicto, ne rem frumentariam perderemus, luxu consumeremus alimoniam: ac demum proclamarunt, de advenis et profugis, (quorum ingens erat numerus, et quorum alii accrescendo manebant, alii non manendo longius pergentes victualia exhauriebant,) discederet quicunque suae suorumque sustentationi et defensioni Civitatis, sive voluntate, sive viribus non sufficeret. Nobilitas Palatinatus Belzensis ad defensionem sui in eo loco pariter conspiravit, unaque cum Gubernatoribus Civitatis tuendi sese, pactis et faedere inito, se conscripsit, leges Militares ordinavit; regimen ad unum summo animo et consilio et religione ac pietate erga Patriam Virum Stanislaum Sarbiewski Capitaneum Grabovecensem, et Korytnicensem detulit. Interim Varsaviam Wisnioviecius avocatur. Custodiam loci integerrimo et rei militaris peritissimo Ludovico Veyehero Castellano Heblonensi, et Vladislao Myszkowski Marchioni demandat, Nobiles Curiaeque Praefectos ad animos et diligentiam precatur, Veyherovianis, quorum quingenti supra mille erant, ingressum in Civitatem designat, ipse cum certa cohorte ad Electionis Regiae Comitia profectus. Agebant hyberna reliquae militum nostrorum cohortes in pagis Zamoscio cohaerentibus, et Vicinis Civitatibus: multi in Suburbiis vivebant. Atque ut praescriptae ordinationi quisque pareret, inobediensque facilius appareret, iisdemque decretis articulis omnes aequaliter obligarentur. Typis expressa ad valvas Ecclesiae, Arcis, Praetorii appendebatur eorum, penes quos summa rerum erat, voluntas. Suis ita intra maenia rebus nostri constitutis, de hostis consiliis et impetibus retundendis, suaque illi custodia manifestanda cogitare caeperunt. Accepit conditionem et munus explorandi Sarbiewski, ac trecentis fere comitatus Viris, de hoste habendo sollicitus, iter Divino fultus auxilio fecit, in expeditione sua excubias egit, in viis et viarum aditibus caute processit, a rusticis, qui manebant in pagis, famam hostis poposcit, ipsis ubique uno sensu et dissimulatione abnegantibus, et mendacio hostem celantibus, ultra Sokaliam in turmam hostium incidit, praelium inivit, ad fugam adegit, profecutus fugientem per vias fere centum fusis, cepit undecim, inter quos erat et Russorum Sacerdos. Deduxerit Zamoscium omnes, torturis primo dati, aliquot post diebus capite plexi cum aliis, qui erant in custodia ut depraedetores asseruati, servatus Popus cum duobus aliis rusticis. Et Alexander Romanowski Subiudex Bełzensis Eques emeritus cum alijs, quos sibi animus fortis adiunxerat Viris, ad vias, in quibus hostis grassabatur, excursionem fecit: rediit cum spoliis et captivis aliquot in columis ipse, et suis integris. Sed iam hostis validior et numerosior incesserat, qui nihil intentatum, nihil in ausum, Russis sibi per Omnia, praesertim rusticis villarum, plebeiisq; civitatum, et oppidorum incolis, (paucis admodum exceptis fidem Deo in unione Ecclesiae Romanae, et patriae salute sua aestimantibus) perfide faventibus, applaudentibus occursione, commeatus apparatus, imo bellum molientibus, et vitiosissimo animo ad triste Religionis Orthodoxae et Nobilitatis atq; generis Lechici (Lachos enim corrupta barbare litera fraudi doloq; non campo aperto nati, nos non Polonos, communiter vocant) wxitium suffragantibus, relinquebat excepta Leopoli, quam cum tentati sceleris ausu nimis afflixisset, multam caedem citcum Urbem, praesertim monasterio Calui Montis expugnato, fecisset: amplioris et diuturnioris tedemptae calamitatis pretio accepto Zamoscium ad oppugnandum destinavit. Movit castra: legions praemisit: sternebantur illi viae more hostili. Fuga, terrore, caedeq; Polonorum deserebantur loca. Et quae vallo fossisq; ex arte factis confidebant arces civitatum, suisq; Cives Poloni civitatibus, luctantes cum furore Barbarorum, partim hostium validissimis impressionibus, partim suis debilitatae et confectae viribus, eneruatae perpetuis vigiliarum noctibus diebusq; usq; sub gladio crudellissime ceciderunt, vini furoris non sustinuerunt. Praedae enim et sanguinis cupidi rebelles, non prius conatus deponebant suos, quam crudelitati suae inclusi exponerentur. Cadebant & ipsi, sed plures alacrius in locum cadentium succedebant; quia una perfidiae mens omnibus, vel si omnes perderet, se etiam in uno extremo non sineret, nec faceret amissam, illi victoriam relictam cuperet. Ita qui suae salutis immemor est, tuae est Dominus.

Igitur quodcunq; et quantumcunq; Leopoli Zamoscium est iter, totum erat pervium Cosachis & Tartaris. Magierovia, Rava, Florianovia, Lipscia, Narolia, (in qua occubuit suus Dominus Vir dexterrimus Georgius Lascz, cum Sacerdote Parocho suo ) Huwnovia igne ferroq; cum suis arcibus devastatae. Sokalia (non tamen Monasterium Religiosorum S: Francisci de Observantia, quos vulgo Bernardinos dicimus, in insula fluvij Bug, cum magnificentissimo Templo, veneratione miraculosae Imaginis B. V.M. nobili, et piorum hominum, qui & religionis et voti exsolvendi causa locum frequentant, impensis exornato) a Polonis suis incolis deserta, ipsis Russis manentibus, imo obviis hosti, ut rebellibus, (qui paucis ante temporibus authores proditionis animadversione militum nostrorum ad castra tendentium amiserant) et Thomaszovia, quae est Civitas dominii Zamoscensis. Duae hae Civitates patuerunt Cosachis, in quibus nostra templa violata per audaciam et avaritiam hostium, quaerebantur deposita rerum, tum Sacrarum, tum profanarum, tota area in templis ligonibus effossa hiabat, sepulchra aperta horrorem faciebant, cadavera suis dimota locis immanitatem arguebant hostilem, atq; penitus novo scelere conflatam. Haec dum improbissime fiunt, nostri ex currunt, vias explorant, imminent alicui capiendo ad expiscandum de rerum et periculi certitudine, ac passim grassante hoste suspicionem mali concipiunt. Quare ne quid intempestive actum quererentur, praevenerunt hostis adventum ignibus, quibus amplissima & praediis aedificiisq; ornatissima sub orbia maenibus obiecta succendebant, incommodo id hominum tenuiorum, sed desensionis opportunitate et necessitate. Proditio non timebatur, quia suspecti ex Russis custodia tenebantur, alij sponte exulabant, scelus et dolus hostium proponebatur. Interea Superis annuentibus ad civitatem ducebatur a nostris exploratoribus captivus Centur[i?]o Czoehrinensis homo proceri corporis, sermone audax: nam inter manus ducentium procaciter loquebatur. Hic quaestionibus non plura se nunciaturum; quam libertate linguae, profitebatur. Chmielnicki in crastino Thomaeszoviam venturum, plurimas iam venisse legiones Suburbiorum solitudinem flammis factam utilem fore defensioni Civitatis, et multa alia proferebat. Eventus dicta probavit.