Сторінки 324-330 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 324 – файл 0657}
constrixit catenis. Dum vix manus extendo, ad exiguos huius facis radiunculos.

Ianuarius

Nunc sino vos menses amare, cum meas incipio numerare Laudes. Ianuarius sum, qui ubiq; triumpho. Si enim fortitudinem spectabis December, maximum tumultuosi populi admixaberis Domitorem. Si innocuum candorem, urgente[m] sum telluris ornamentum, nam de hac amphora mea n[on] aure9 tantum modo, sed gemmeus mortalibus effluit annus. Si divitem Neronem, opulentissimum videbis atq; Thesaurarium, qui n[on] reti aurea, sed amphora in a[e]stimabiles ad ditandu[m] populum de nilo exhaurio arenas. In hac una amphora omnes concludun[tur] sortes. Hic fortunatissimus Polycratis annulus natat Immers9, Ha[e]c marcium nomen ademit, floridam Bellona[e] [prae]ripuit palmam, unanimes inter se discrepantium animor[um] conatus, elut cancrino dum fluctuoso inijceret conceri rectum in arma su[per]bi Leonis collum fregit, ac inflam[m]atum eiusdem extinxit animum. Acutu[m] in a[e]stua[n]te Rer[um] discrimine Virginis conceptum, graviter fluctib9 op[prae]ssit. Ad extremu[m] furens indigna[n]tis scorpionis animus perversa insalientis arietis natum, Liberi [pro]prio in meatu pisces, in mea du[m] concludan[tur] amphora, iam aliena n[on] petunt ora; Vada[n]t huc canam et n[on] sana[m] sitientes gloriam mortalium animi generosior sum Antonius, qui n[on] a Cleopatra gemmas, sed ab amphora mea infinitos orbi portendo thesauros. Iubeo vos magnus magnor[um], Director moderator[um], etsi varia[e] onditionis mortales, adversis inimica[e] fortuna[e] iactatos ac Lassatos vicissitudinibus, dulcem florida[e] pacis [per]me consequi quietem. Iam enim iam cito saturnia redibunt sa[e]cula, La[e]ta intriumphali ceres incedet Lauru, cuncta su[prae]mi olympi favebunt sydera,

{stor. 324a – файл 0658}

riguo Polus compluet auro, vos monet ha[e]c mea amphora nectare ubiq; vestras ad impletum ripas.

Februarius

Tantum dixissem Tantalum te esse ni scirem q[ui]d minimus cum sis, magnas insedisti exundanti tempestates, quibus etsi i[m]morando nec tamen matura ac [prae]cipua auro gemmisq; pluvia, nec [prae]tiosis Pactoli Hydaspisq; canalib9 tua sterilitas adimpletur. Mercios adeo tumultuas animos ut nec argenteis Philippi hastis nec aureo Maca[e]donis azyllo, in te Ianu[a]rio aut Ianua triu[m]phantib9 unquam potuit porta. Aestuavit n[on] pridem in Rossiaco erigendi tropha[e]a su[per] hostem cupido: Tu calidam hanc febrim n[on] sanguine sed amphora rupisti, extinxisti, nullatenus usus [pro]Phlebotomo Latetne[m] te a Lacte tantum abstine, Nicolao i[n]ditu[m] nan ab hostium cruore. Grande piaculum e[st] abstemiam Cruenta[e] potionis habere mentem. Horrenda indulgentia martiali indulgere genio, ut nunquam sobrius, semp[er] temulentus appareat n[on] poteras nu[per] victore gladio, nunc ingenti pluviar[um] exundantia obruebas.

Ianuarius

Quid loqueris? ignoras ne? q[ui]d arma n[on] seruent modu[m], n[on] enim adeo tomet hostis intensos tuos caperata[e] hyemis algores. Effusio amphora[e] mea[e] ancipitem Belli aleam fluctuasse hostibus fecit, imo Liberam incisionem cruenti Martis inter vernantes deneavis Laurus.

Februarius

Extra communem aliorum Zodiacum, plena[m] undis tua[m] amphora[m], cristallinum de monte polor[um] [pro]manantem fluvium, dulcissimum sitientibus nectar, rapidu[m] [per] a[e]thera pontum, spumans septi coli hydra[e] diluvium, malignans fyribunda[e] hostium mentiva[e] nepum. Hodie te certe veneramur, Iane tibi primo thuramer[um]q; ferimas omnes. Imo totus ab auspitio non foret annus iners.

{stor. 325 – файл 0659}

Quis suas artes ob idem declinabat aiendo. Quod omnia fausto ventura[e] fortuna[e] stillicidio terrena humactat, fateor ver[um], q[uo]d [pro]cellosa sublunaribus amphora, ast simul [prae]tiosa, ne[m] divino Calor[um] candidata Rore, argentea renovat tempora.

Ianuarius

Eheu! styrpem illam invisam, et fatis contrariam nostris, qua[e] invidet Athlantib9 auream Regnor[um] servit[u]tem hic certo hi tantum tenen[tur] Laudibus, quor[um] rubet mira gloria[e] purpura, et quibus ruborem elicuit v[el] ardor habendi triumphos v[el] pudor. Siquidem tunc Imperatorum maximus quisq; extitit, cu[m] Im[per]are visus desijsse. Illos n[on] nisi Tantales dixissem; quos nec aurea Imperandi Regum poma, nec gem[m]ei ditescendi sati et fluctus, nec arabici spumantibus saciat tempestas arenis, [prae]tiosas Phagi. Nec stagna rubentis aurea Pactoli.

Februarius

Non sic apes suo favo, quam Ego tibi Ianuari cu[m] Luxuriar[um] apparatu inhæreo. Amo te quod ubiq; admirandis deliciar[um] Canalibus meas ad impleas audas. Vivant in a[e]ternu[m] Luculli Ca[e]na[e], renascan[tur] Romani, ina[e]stimabiles Tullij mensar[um] apparatus. Quidquid enim subtotius Universi volvi[tur] Circulo, quid quid Ha[e]mispha[e]ricam volitat [per] auram hoc omne subesse mihi februario non [prae]e[ss]e studet. Februario enim festivis omnia ignibus collucent, ubiq; triumphale mihi ardet Ilium, reboant festiva clangorum tonitrua, non Bellor[um] machyna[e], sed Hyma[e]nei Bellarior[um] ad meum Pompa[e] adventum porrigun[tur] plausus. Hinc [prae]cor tibi pocillatori, qui bene Regium [prae]gustus poculuym, ut ad gustum augusta[e] mecu[m] assumaris.

{stor. 325a – файл 0660}

Martius

Marciales in te Februari concitarim rixas, nec me ignoro sane amor in [pro]ximum, restringit illas, cum contra distinguit. Hodie primum minimas in te februari vectigalium Laudum agnosco conclusiones, minores potius cu[m] nullius commodi sortes. Tu Ianuarium in Eius risisti rivis, plus ipse ridendus in Nihilo convivij tui, sit tibi omnino terra gravis, qui Levibus cu[m] nullis onerasti convivijs terra[m], graviores in vita tua [per] experientiam habiturus successus Felicissimos Polykratis [per] casus ex apto annos. Utinam tamen, quam nunc haberis felix, felicior extitisses. Et doceo te symbolicam [per] Inscriptione[m], tribuas q[uo]d possis. Advoco vos, terram et Te universu[m] orbem, adeste cum generosis suis alumnis, gemina hoc theatrum ostendat miracula. Ianuariu[m] infontibus Februariu[m] in nihilo convivij. Si unquam, hodie v[el] maxime iustissima mei ipso[!] facta suavi verbor[um] moran[tur] loquela. Non da[tur] Harpocratis. Silentiu[m] ubi n[on] cleantea ast [pro]spera ca[e]lor[um] oriun[tur] Lumina. Hinc li[n]guis animisq; favete, nunc dicenda Bona, sunt bona verba, dic mihi martis natura gaudenti Martis nunquam ingnorandum, nunqua[m] sine plausuum satellico medebent Aiacem [prae]scire Laudes. Mihi fortuna famula[tur] me honores sequun[tur], in Numereq; ponta[e] meam miren[tur] maiestate[m].

Fabruarius

Vos moneo et consecro auditores, minima martis onscribite elogia, qui in augusto Gradivi campo colligere neo mente conceptas victoriar[um] cona[tur] palmas. Cernite qua[m] magnifica[e] mea[e] dapes, qua[m] [prae]tiosa, dum plus q[uo] Pompeij convivia rosas, delicias, Liliaq; spirantia. Non sic apes nativum favis impingunt saporem, [pro]ut speciosa[e] Epula[e], cuicunq; famelico ori instillant.

{stor. 326 – файл 0661}

Dulcedinem. SalveteLiligero ornati apparatu conviva[e], opima[e] meæ et optimæ assistentes mensa[e], quibus felici passu tantam hymena[e]i Ductus placet attingere metam.

Martius

Ne amplius turpiter meus ubiq; theonino dente corroda[tur] honos, vos maiora minoraq; te standi succurrite sydera. Non ne meo Imperio mea requie, imo sanctiori saturno terrenus Iupiter Deus inter paradisi hybleas ex ope matre [pro] generatus. Quis Athlantem Baiulatorem orbis [pro]posuit, q[ui]s Herculem a virulenta angiu[m] rabie monstmuit, q[ui]s in pigmeis giganteos [pro]generavit animos, n[on] ne martialis animus meus omnes magni audite q[uo] hodie vestros a[e]stimo honores, ne plus ultra apud vos extra honorarias subsistam fasces maxima et mirabilia narro auditores, pusillus et si hic sim Marcius magnos tamen aaddendi simul et triumphandi produco ausus. Duas in me numerate virtutes, et in martio[!] pugnas, ac martium in pugnis a[e]stimante.

Aprilis

Do quod poscis mortua tellus, spoliatoris tui spolia tosse, an nihilare hunc, qui te quondam pulcherrimam rer[um] annihilabat Matrem, iam tandem turbulentos aquilonu[m]impet9, in sonores placidosq; Zephiros, Lacteos Nivium Candores, in florida Eliseoru[m] hortoru[m] viccinia com[m]utata posside et moderare. Tu vero marcie[m] mensis cur inter amica inimica pectora creas? cur mea tamdiu possides regna? vere a re capere aliena, ne capiaris ipse certu[m] enim, aliena sa[e]pe cu[m] affectamus, [pro]pria amittimus. Per[um] desino te cu[m] pareo me[o]?[!] honori scio enim fore honorem inhonorante, sit tantis [per]illi terra gravis qui maiorem Annibalis Comperiq; ex optando gloria[m], gravis armamentario apparatu fuerat, sit

{stor. 326a – файл 0662}

terra[e] gravio hic, qui inter Levia saxavana et grandia Laurearum quesiverat monumenta ac monimenta. Ego Levis sum quia sublimitate gaudens, imo gravis, cu[m] humilitatis et infamia[e] pondere [prae]ssus nominor. Nec mir[um] tunc enim admiranda consequor cunctor[um] encomiorum [prae]conia, cu[m] omnia qua[e]q; abijcio. Et maiorem serenit[a]tem participo n[on] ex gloria[e] fulgoribus, sed ex multorum infamia con[n]otator[um] umbris. Valeat [pro] cella animi, vita[e] Charybdis tuus pisciu[m] fluctus, qui tuis Antonijs, n[on] gemmas sed fatales [pro]pinat gemitus. Prius ubiq; et pulchrius meus splendidi Roseti Hortensius convivas venera[tur], q[uo] tuus reliquor[um] pedissequus comes cibor[um] piscis. Tollat meum herculeu[m] robur Zoilea planetarum invidia Nolo brevi hyberna Tauricanis viribus meis funditus evertenda mauzolæa. Aprilis eni[m] su[m] qui intrinseca aperiedo viscera terra[e], triumphales ad ulteriores honor[um] apices aperio portas. Hinc gaudete Ca[e]li Luctuosa[e] exultate nubes, fertiles Arabum plaudite colles, Nivea[e] Neptuni subsultate greges, gemmea Nili resonet arena, cu[m] victoriosas sa[e]cunda tellus efflorescit mortalibus in adoreas.

Maius

Quisnam augusto niti[tur] imperio, ni su[m]ms a me Maio expostulatum habeat votis. Ille Ego terra[e] Domitor du[m] principale veris initiu[m], ad initiales eandem resolvo plausus. Promptus obmortua[e] Examinator Cereris, iucundor[um] Creator folior[um] semp[er] Polycratis glorior fortuna. Abundantijs Divitiar[um] ac Deliciar[um] supero syllam, nec non ipse Dives. Paradisum mundi duo Lumina et numina terra[e] Lyvius nempe ac Plynius testantur meo sub imperio odoriferos Dea flora plantando flores, infantiles Lucina[e] exornat fascias. Tell9 veterem exuendo Lachrymandi novam triumphandi intuit Thogam. Resona[n]t Campi nemoraq; imo avibus exultant

{stor. 327 – файл 0663}

Virgulta canoris. Recipit tellus [pro]glacialib9 frigidi Vulcani compedib9 Liberales nunquam marcescendi Laurus Pro grandi servitutis mancipio, auream plusqua[m] saturni magis ac magis Libertatem. Pro intollerabilibus cladibus Bruma[e], triumphales necto restituoq; palmas.

Aprilis

Alternis res artio verba votis, sat auguste Princeps dum te maio maior nunquam maiestas inveniri queat. Pra[e]cursor su[m] gloria[e] tua[e] n[on] sectator, nilenim apud te ultra honestius apparere, nihil gloriosius ac utilius orbi haberi, nihil delectabilius spectari qua[m] unica fructifera Virtus et sanitas

Maius

Plaudite mihi gentes cernendo sum[m]a facta ac pacta cum olympo Pompijor[um] enim Nomina, nunc ad mei pompa[m] adeo extincta, ut nec scintillam fum0 ad maius gloria[e] incendium excitari queat. Illa enim certo pulchrior purpura habe[tur] n[on] quam sanguis de Barbaris colori sat, sed quam Rosear[um] virtutum verecundia distinguit, et plus qua[m] tyrio depingit murice, du[m] omni herbarum colore et odore. Fingite totum [per] Universum mea[m] t[o]tum[!] regnare dexterit[a]tem, tot enim uniones, quot q[uo]t surrgente sole albescentes flores, tot Chrisolitos, quo auri coma rubicundæ flora[e] spolia ac folia Numetan[tur]. Ego examinatu[m] in plavus animatum Orpha[e]um [per]feci. Me enim [prae]sent[a]e[!] tam duræ mortis Lex resoluta perit[!], arboresq; exaltando tangut altu[m] vertice polum. Maius ex Vi N[omin]is Poloni sem[per] habens omnia. Gemmas numero, du[m] geminos exultantes n[on] ingemiscentes[!]. Castor enim et Pollux si vellem vivum me in Ca[e]leste deferrent iisdus. Hinc nidificans Astris et Castris gradior su[per] Aethera his geminis cygnis.

{stor. 327a – файл 0664}

Iunius

Maiestuose astrorum Princeps siccine colluces? attantam Luminis Copiam debes, atrias spargis umbras, du[m] aureos radios, ameos[!] ab trahis intuitu, qua[m] longa mihi dies Luceret, nisi ille Lateret. Pænitet me tam magni Polo[no?]r[um][!] Decoris, quod parvo tempore nequeat Lucere citra umbrar[um] confiniu[m]. Actum de vobis aurogemmisq; Lucentes Regum Coronæ, cu[m] et ia[m] Ca[e]loru[m] Lumen delitescit, dum aliqu[and]o migrescit. Spemte operarij n[on] perdidistis oleum et operam, plenis agri fluctuant aristis. Timete evanida spe nimis elati, plenam quoq; aristam minima Zephiri aura nutare et Commutare facet. Ah nimiu[m] me pudet, tam vanu[m] intueri gramen, quo tu Mai tota[m] ornasti et tantum onerasti tellurem. Hinc magnum operarior[um] molimen ori[tur] n[on] tam alens quam fallens mortalium famem. Et si omnia vincit amor tamen n[on] cedam victor amorij, dum Zoili assu[m]pto animo meam Mali perimitis sortem. Alter Tantalus fact9 maius, dum inflorib9 flores qua[e]rit. Pænitet me iam tantam colere mai estatem, qua[e] solis radio minima extingui[tur] umbra. Cessant iam triumphales mai virescere palma[e], cu[m] Iunius operantis syrij fulgore extinguo eas. Patiun[tur] Ecclypsim Hesperidum horti cum me sui experiun[tur] Domitorem. Omne hoc spero quod nullum temporaneum et si magnu[m] in Maio pere[n]nabit, cum flores momentanei tantum subsistant vigores.

Maius

Pænitet me magnitui gloriosi q; N[omi]nis Iuni, na[m] in tollerabili ardore et Labore mae[m] aggravas magnifitentiam, dum fa[e]cundam opule[n]tæ Cereris, n[on] secundam mihi Messem, Nam [!] Compendiosos dum colligis in acervos, acerbus mihi es Desperate poti9 populi omne[m] hyberno tempore fa[e]cunditate[m] Iunius enim cu[m] Iunior omnibus sit a maturis immaturitate sua recedendo morib9 iuvenescit.

{stor. 328 – файл 0665}

Iulius

Nescio quid faciam labore et miserijs Baiazetes, satim pudenter cum steti ibi Leo, ubi magni semper iacea[n]t. Sem[per] meas dubijs agita[tur] ventis, an tristi velo Heraclitis [prae]pudore obvolvere pupillam, tetricasq; ducere noctes. Summum enim credite nefas, animam perferre pudore[m]. Ubi nec Loca divitijs conscia facta meis. Nec Beneficia orbem spargere valeam, ubi astus et a[e]st9 me9 annihilat Cuncta: Me vindice totus contremiscit orbis, Cuncti eggregior[um] a[nim]alium Principes, ad vocem Leonina[m] perterrefacti desidunt animis e anima. Et bene mihi est, magnanimo enim sat est [pro]strasse Leoni. Et si par[um] aliquando ad ardendum erubesco igne[m]. n[on] mir[um] parva enim magnis minime nocent. Ardet Cormeum inextinguibili Lizymachi dolore, quod solas exercet sub signomeo Labor falces, n[on] sem[per] mars mucrones. Bidentes varros rastraq; occupat n[on] Rostra Iulius facundior et fa[e]cundior Parturit flora exanthlatas iubare mesces, vernaban[tur]q; du[m] secantur prata meo a[e]stuandi Zelo sola Errata. Exscandes eunt viscem mea et si scinthilla parva magnu[m] tandem aliquando paritura Incendium. Va[e] vobis [per] pugnatores septicolis hydra[e], Achillea fortitudine superata adhuc alter Hercules Leo vivo. Non deest mea generoso sub pectore virtus. Flagrat modo Neronea[e] Crudelitatis Leoninus in me animus, dum plus quam Theonino dente superbas triumphantium mentes, parcendo subijectis, debellare intendo.

Maius

Frustra triumphali inanis Regia[e] Potentia[e] gloriaris fastu Rex es quidem sed cui ira furorq; imperat. Simplici ovium de Lana purpuram induisti sed innocentum animalium sanguine tincta[m]. Regiam certo coronam gestas, sed quam ca[e]teris tantum eripuisti. Animus tuus n[on] animus Leonis cum furor Medusa[e] arma Ministrat

{stor. 328a – файл 0666}

felix sa[e]pe tuus exitus Iuli, ast a[e]terno Coronandus eventuum exitio. Ex te surgit sa[e]pe bellorum meta, sed in metum tibi exitura. Finis cernitur toties necis supra hostes, ast mihi [prae]parandi funus. Aliquantum unvietus cladibus stetisti ac fatalibus nunquam surrecturus de Ruinis. Cave ergo tibi Asiatice Latro ob a[e]ternitate sed nefanda, tua bellor[um] Lucra sanguine erepta [per][pro]pria[m] consignabis mortem.

Iulius

Quid tu nefande mihi triumphanti infers ruina[e] Casum? Ego su[m] ille Hector et victor qui [per] detruncata hostium Cadavera, [per] contusa et confusa Bistonidum Capita [per] de calcatas su[per]ba[e] Barbariei cervices, ad mortale q[ui]a immortale triumphantis vita[e] nea[e] Capitliu[m] appia plusquam de ape favos colligens [prae]domine[tur]. Qua cunq; gradior via ventatis tropha[e]a n[on] orpha[e]a accio, tubar[um] clangore marcialem sem[per] famam declamo, adeosq; quanta q[uo]ta orbis circu[m]medi[tur] Machina exclamet Nomini et Numini, Io Pa[e]an Iulio Nam a Iulio Ca[e]sare derivatum habente n[ome]n et omen futura[e] Infallibiliter victoriar[um] Ianua[e] ad Iani Templum Io triumphe admiranda Iulii declamet, Laurus Thesaurus immensa[e] gloria[e] futurus mea[e].

Augustus

Quidni? Augustus censetis o menses? tristes ne [prae]teriti cursus consideratis sepellire na[e]nias? an seq;atem novi gaudij resonare intenditis triumphum Dum La[e]ta qua[e]q; n[on] sine Leto incurrunt. Unde iuste quoq; narro magnum et non augustum ab augusto me vobis petere Consilium. Equidem fateor innatam mihi Regij honoris Constantiam, inqua et esse qua[m] 1mum ac firmu[m] sani consilij ad iudicandum potestis agnoscere fundamentu[m]. Non qua[e]ro invictum Alexandrum to eius universi orbis, qui Regnis [pro]vincijsq; subactis mortali tamen subiacuit fato.

{stor. 328а – файл 0667}

вміст ідентичний 0666 (помилка фотокопіювання?)

{stor. 329 – файл 0668}

Deniq; tot potestissimos eminentis N[omi]nis Principes, qui inter mancipia victores Aictores Libertatis Numeran[tur]. Ast meum tandem Augusti forsan Moderaminis declaro N[ome]n, q[uo]d toties erectis marciali in Campo tropha[e]is cruentato armorum inscribi[tur] Calamo; Quoties inclinati adurante Syrio insomnium Messor[um] animi, spe tamen boni ominis refocillata suscitando in plausum vota, im[m]ortali aurea[e] Cereris Lauru mea felicitatis coronant tempora. Dequo ipsi undiq; [per] aperta horrea Currus plus quam spoliantis ab Annibale ad impleti annulis, dum frugu[m] victima triumphalem testantes resonant gloriam, gloria reddit honorem, honor omina[tur] Laborem, labor deniq; fausto moderamini meo adscribit honestatem. Quod sum appelatus Augustus vir a Virtute.

Iulius

Quam obrem et ego 1mus ineralios fortitudinis auctor [per] tuam Te augustam dexteritatem oro, qua[m] [pro] fausto Regibus porrexisti auxilio, si eandem, inquam satis n[on] est meo [pro]strasse Leoni. Aut potius va[e] tibi Augusto Domino eminore extra, intra vero augustum Numerari servum. Vel nescis quod sem[per] decet superbum hominem esse servum. Unde defacto videas, si n[on] miseret te tum et ipsius q[uan]do alternante cursuum faustitate post nimios gloriandi tuos plausos sequentur mortalibus planctus.

Augustus

Ah funes tam execrandi Leonis tui audaciam, sed honestum meum virginitatis signum, nefandum tuum scelus, innata virtutum [pro]tegit honestate. Porro insignato virginea[e] Castalitatis speculo, aut potius primo sapientiarum fonte tot doctor[um] perspicias Ingenia, quot virtutum pra[e]mia satis dixi perspicias.

{stor. 329a – файл 0669}

Annus senex

in antro, capite coronam ex spicijs collapso, manu quam baculus fulciat, clepsydram humero, quo falcem integrus alatu[m] transmittens et diferens conqua[e]ri[tur].

Heu me! vitam inter vita[e] odia carpentem, habeo quod de te fortuna queras; nescis cui sa[e]va es: Iam me lapsum destituis, tam cito cogor mihi n[on] ferendo esse! atq; ut mihi hostis constituar, me ipsu[m] pondus mihi experiri. Scire cupitis quis sum? annus senex, quot9 post multos in hoc omnes Diadem[m]mate me munerata[e].

Mille mihi septingenta[e] caput istud arista[e]

Et quatuor tandem circu[m]iere tria.

In his mei quoq; annos post reliquos numer9 est. Attamenquibus iam nunc undiq; malis obsess9? ut imbecillus hic corporis anim9, hostis velut quadam periculorum obsidione, suo habitaculo oppugna[tur] iamiam quoq; fato meo dispersus, me eteni[m] menses famuliq; dies reliquerunt. Haud ulla sunt, qua[e] tutus vita[e] [prae]sidia occupat. Hac me tuabor falce (: omnia Languedo furori arma :) quam senibus gravem humeris n[on] ferrem nisi usu ferendi admonitus. Hoc scipione meos fulciam Laps9 (: spes blandiendo sibi elisas :) hoc me pereunte celeri9 ad tumulum furor? ille ruina[e] mea[e] Basis. ille me ipso in[prae]ceps demisso supra me stabit fati mei obeliscus

Ha[e] me alæ in tutum subducent

Iam mihi Lassa[e] cuidere penna[e].

Reliqua[e] in hoc supersunt, ut aliqua[m] suo mors telo apponat mihi, ca[e]lum supremum citius supremum citius sllaturus. Istudme Diadem[m]a meu[m] honore sui periculo instanti defendet. O spreta frontis dignitas n[on] ipsis sufficis avibus ab illo abigendis. Quanto ha[e] illud quotidie invocant? vilissimi etia[m] [prae]dones agror[um]

{stor. 330 – файл 0670}