Сторінки 318а-324 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Dispositio e[st] reru[m] in ventrarum artificiosa collocatio, maxime enim e[st] necessaria Oratori non secus ac Duci Exercit9 instructione [con]fuse et disordinate dicat e[st] autem dispositio duplex
1mo in Quæstione infinita, quæ p[otes]t sic ordinari sicut e[st] ordo locorum hoc e[st] s[i]t tales sensus q[ui] possunt versari iuxtalocos intrinsecos.
2do in Quæstione finita cui9 partes s[i]t sex, quæ tantum his continen[tur] sex partib9 ut Exordio propo[siti]one narra[ti]one, [con]firma[ti]one, confuta[ti]one et peroratione.
Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

Pra[e]facio in Universam Philosophiam
Nullus unquam Labor gloriosam sibi potuit auspicari Lauream nisi cui per tum Numina Caureatum [prae]fixerunt NN. Dulce illi Laboris on9 nec sentitur grave defessis iugum Lacertis cui ad metam n[on] im[prae]spera intentorum indulsit malacia ei seren9 post nubila Pha[e]b9 aspirantib9 ad terminum votis placido vultu arrisit. Infausto illi tantum Labores exitu coronan[tur] q[ui] [per] arduis velut Labyrinthi difficult[a]tum involuti semitis optatum sibi limen non attingunt. Multos me hercle licet n[on] timida verum tumida n[on] seros q[ui]dem Latura triumphos decreti principia [prae]positi fefellere quum illos modo ad vigilij lucernam cleanthis modo ad martios Gradivi pulveres modo ad Infidi choragia dut[!] potius naufragia cum fiducia provocabant. Utrum vana spo inflatis eorum primordijs infelix respondit eventus Ca[e]li instar cui9 Antelucana[e] Phisiognomon speciei quasi toto Die immutabilem jactare serenit[a]tem nec n[on] aurea radiosum facie exorsis operam incipit blandiri an mentiri Operarijs. Passim t[ame]n illis ipsa Meridies nullis tempestatum suspecta notis fatalem ad fert noctem solum [prae]ca[e]teris experientia [pro]ponit Palinurum, quisa[e]pi9 ignotis non ignorat errarein undis et ubi jam iam optatum sibi vide[tur] portum congratulari, naufragum illico mutatis ca[e]lorum primitijs exitij pontum terminali fato cogi[tur] tentare et coronare. Faceo illos q[ui]b9 v[el] n[on] idem semper na[tur]a[e] status v[el] fatorum livor, qua[e] ubiq; suis tempestiva fluunt periculs finales [prae]ripit triumphos. Illos tantis per n[on] tacitus [prae]tereo, quorum serio intensos conatus tum ambitioso t[e]rminatum fastu, tum ca[e]co intellectus definitum [prae]cipio principium, nec n[on] indirect9 vana solum trit9 gloria calles extra t[e]rminum misere terminavit. Si fas e[s]t? Babilonia[m] eruderibus restauro vanitatem qua[e] ubi ad ca[e]lum usq; vana[e] turrim su[per]stitionis sub fausto sibi exitu erigere videba[tur] suis t[ame]n sibi Manib9 nihil ampli9 [prae]ter stultitiam a[e]dificavit. Nec Ajacem illum felicior, coronavit event9 qui Teste Sophocle cum a PatreZelamone admonere[tur] ut ca[e]lit9 Victoriam Martios inter Labores peteret atq; expectaret. Respondit Insolentem ignavos cum Deo se vero absq; Vincere posse Quare miser n[on] victoria sed gravi pa[e]na intentum finem terminavit dum furore [per]cit9[!] suo ipsius gladio tandem fuerit iugulat9. Absit illa Crisis a Nostro bienali Peripatheticorum Labore, cui9 finis et obiectum obiectq; Universi Nobilitas, honestas, utilitas. Opes deinde et auxilia si Lincea mentis acie discutian[tur] extra Invidiam illum in portu Eurippi triumphi ambire licebit. Verum t[ame]n ta[e]diosas ne ha[e]reat intra Moras Mens sedula rerum indagatrix nobilit[a]tem ac honestatem obiecti opera[e] nostra[e] universa[e] nempe Ph[ilosoph]ia valorem rimatura? illam enim Orbis Univers9 Utri9q; Augustam Principem

{stor. 319 – файл 0647}

venera[tur] utilit[a]tem ei9 [prae]libare si voluerit, illa e[st] fa[e]cunda parens omniu[m] bonoru[m] qua[e] Divina contemplari, humana moderari, Regna gubernate, Fortuna[e] vices dividere ipsam deniq; Mortem novit im[per]territa meditari. Illa Zenoni claes Urbis Atheniensium fide tutissima credidit, unde n[on] immerito Divin9 discurrit Plato tunc bene Horent Regna qu[an]do v[el] Philosophus regit v[el] Rex philosopha[tur] Generosa Philoshophica[e] Disciplina[e] Indoles etiam Tyrannidis insolentiam reprimere potens est. Dyonisi9 enim Tyrann9 q[ua]mvis ad superbiam et sa[e]vitiem nat9 [prae]fato t[ame]n Platoni in Syciliam hospitanti coronatam navim misit obviam et eggredientem in littore albis wxcepit quadrigs, sed q[ui]d foris duntaxat augustam universa[e] Phi[losoph]iæ dividico majestatem. Intus intrare liceat ubi primum se offert spinosa[e] licet verum [prae]tiosa[e] L[o]gica[e] ubertas cui9 pauca ast svaviora demonstro bellaria. Illa de reb9 universis acute rima[tur], subtiliter Opposita solvit, obscura, meridiana luce sereniora facit confusa separat, na[tur]as rei enucleat, ambigua distinguit, omnium deniq; per versorum structuras sophismatum instar incendij in cineres ac favillas dissolvit. Placeat ad huc interiora Phi[losophi]a[e] intueri Physica[e] nempe sedula[e] toti9 na[tur]a[e] inspectricis, cui9 palam excellentia elucebit. Illa enim quantum q[ua]ntum Mundi ambitum contampla[tur] et exna[tur]ali Intuitu ac notitia paulatim nos quasi gradib9 q[ui]busdam ad ipsi9 Architecti Dei cognitionem Bonitatem ac potentiam infinitam dignoscendam deducit. Illa omnium corporum na[tur]alium tam animatorum q[ua]m inanimatorum tam cælestium q[ua]m sublunarium naturas, causas affectiones, vires et o[per]a[ti]ones exponit. Illa elementorum et eorum pugnam Qualit[a]tum re [prae]sentat verbo illa sola toti9 librum na[tur]æ legere et [per]fecte Intelligere est edocta. Tandem Dominam et Reginam sci[ent]iarum quai ultranaturalem sci[ent]iarum meta [phisi]cam nempe venerari et scrutari fas e[st] cui9 cultura ad ca[e]teras sci[ent]ias facili9 concipiendas mentem et animum recolit ac disponit. Ha[e]c a[tur]alis dici[tur] Theologia quaten9 na[tur]ali Intellectus virtute Deum et Angelos cognoscit. 1mo nuncupa[tur] Philosophia quia Universas rerum causas et attributa considerat, sapientia[e] deniq; titulo gaudet quia circa ens ab omni abstractum ma[ter]ialitate altissime versa[tur]. Vidim9 itaq; AA. humanissimi biennalis nostri laboris ob[ie]ctum Universam nempe Philosophiam cui9 n[on] vile pond9 nobilit[a]tis honestatis ac Utilitatis palam innotuit. Iam igi[tur] primarij et velim Finis nostri biennij capescite notitiam, quam ab ipso [pro]tin9 t[e]rmino universo nostro operi bonis avib9 designavim9. Nec qua[e]rebamus illum in[prae]cipiti hui9 vita[e] valle sed in illo Mariano ca[e]lo terraq; celsiore Turris Davidica[e] fastigio, firmo salutis humanu[m] stabilimento, nullis unquam Infernalium turbinib9 Aquilonum commoto determinavim9. Decuit etia[m] n[on] alibi primum et ultimum Omnium Rerum infinitum finem nostris quoq; Laboribus indagere, quam ibidem unde victricem et auxiliatricem

{stor. 319a – файл 0648}

Maternam nempe dexteram erat [prae]stolandum. Et certe nisi sub hac immota Virginit[a]tis et Maternit[a]tis Davidica turri Opem et auxilia deplorarem9 n[on] possem9 aliter triumphaliLaura Labores coronare. Cum et Eurippus suos plusq[ua]m Labirinth9 involutiores h[a]b[e]t anfractus, quot quot enim subtiles qua[e]stiones, validas ob[ie]ctiones, fortes Ursiones tot nodosos difficultatum involvit gyros, quos materno nobis privilegio ad Inconcussum Mariana[e] Virtutis robur Collidere ac frangere e[st] concessum. Agite ergo plausus et triumphos eluctata ad bona[e] spei portum laboriosa Ar[istote]lis[!] cohors? ap[prae]hendite plenis Manib9 gemmiferas de arbore. Porphiriana palmas? Coronate plantas Matris Divinissimæ? q[ui]b9 quia [per]arduos Philosophici itineris superastis colles, jam victoriosum in Meta Io triumphate. Ca[e]terum ne obtentam sui palmam Laboris nostris fatum extorqueat Manibus Te mater misericordia[e], vita dulcedo et spes nostra sicut [per]biennium, ita et pro toto vita[e] nostra[e] conflictu ac miitia ad Tutelam et defensionem invocamus cui

Maiora maiora sonent Mihi pauca loquunto

Sufficit in Laudem cedere cuncta tui. Dixi.

{stor. 320 – файл 0649}

DECLAMATIO
seu Post Peractum veteris Anni Funus
ELECTIO
Cum feliciori, Purpurascentis Dei Hominis, Regisq; Regum: Augurio NOVI ANNI.


September
Furibundum ne perversa[e] Infelicit[a]tis, an fausti ominis tempus, hodie advenisse ignoro. Nescio, an volubilia et fallacia modernis annalis Cursus nostris diebus successere mome[n]ta. Nunc aliquantum et si subitaneas variar[um] Rer[um] vi cissitudines experiri tamen liceat. Dubius ancepsq; ha[e]reo martisne[m] [!] ferrentis incendia, an togata[e] Pacis victrices refrigerascentes Palma[e] ad sat opulenta horrea, me amplis abundam fructib9 cererem Compellunt. En hinc invidiosi aquilones superbos augustar[um] arborum vertices frangunt. En isthinc chamelica mortalium manus dulces a Pomona eripit fruct9. Hinc exquisitus onerati Bellarijs Currus ruunt, isthinc Lapata fructifero plusquam Athlantis pondere Prachia[!] ingemiscunt. Hinc [pro]funda implent cellaria, illinc publica fori in arena stupenda re[prae]senta[tur] felicitas. Porro omniu[m]

{stor. 320a – файл 0650}

exantlati longa expectatione animi, in omn placida fructuam collectione conquiescunt.

October laudat septembrem

Pervenustum inte september antiquit[a]tis animadverto exemplar, cum ipse august9 Tytan tuam Libere veniens in Libram, inter eximia orbis [prae]tia, tuas Numerat virtutes. Quam potens dextra tua, qua[m] dum astra poli in bilance reponit, velocibus imperat minutis, non plus ultra Dies noctesq; extendere qua[m] ad duo orbis Luminaria, 1mum radiantem Pha[e]bum, alteru[m] valeat te septembrem. Zyzypheo iam humanum Librabit pondere genus, cum Platonis ha[e]c Libra tua, veridico sui Ingenij Libramento, Levia mancipataq; mortalium ponderabit facinora. Hinc discat im[pr]vida magnanimo generositas, discat quanta q[uan]ta est Latepatentis orbis mortalitas, triumphalibus Coronare Laureis septembrem, qui contrari antib9 iustas Dei Plutonis recensendo ac inferendo pænas, primo Pricipe adorat.

September

Perbelle nosti tantam Nominis mei magnitudinem, nimir[um] septe[m]ber sum mensis, ex ha[e]braico a[e]thanin, plusquam achillei roboris, mensis virium intitulor. Ats Ego solenniores inte October celebrando virt[u]tes terna tibi auspicato Ingenij documento inscribo Encomia. Primum fa[e]cundissimos miserandis augustus ipse mortalib9 aureos colligis imbres. Secundum fessos laboribus Incolas terra[e] principali muneraris Commodo. Tertiu[m] quod mai9 ipsa augustissima Regina cunctis cum opulentijs a[e]tas intra tuos auscultat Lares.

October

Nolo hic meas optimas quib9q; melioribus me faventes enarrare Beatitudinis sortes tanta enim tua intra viscera enarro esse Commoda, qua[e] ec aurea mea gemmeam adiustitiam bilance

{stor. 321 – файл 0651}

ponderare queam. Ne numerare plura in hac spectassem Libranda Commoda, satis Loquar commoda Infinita. Pra[e]terea quem adversa humana[e] vivendi conditioni inforunia, sa[e]pe ex furibundo contrarior[um] ventor[um] influctu experian[tur]. Per sidera Iovis tuumq; in Me f[a]deratum enimu[m] iuro September, ista ha[e]c me infortunia su[prae]mu[m] testor, me continuo duris in Reb9 egestas flagellat. Intollerabiles Ruinar[um] impellunt Casus. Hinc incessanter ponderosis plumbeis Mars pluvijs fativat illinc invida pestis immedicabili Cunctos inficit morbo. Hinc splendida[e] Ca[e]cor[um] nubes, illinc Cymmeræa[e] umbra[e], hinc contraria[e] insultandi aura[e], illinc pallescentes morbi tristisq; senectus, et male suada fames turpisq; undiq; grassa[tur] egestas. Porro malignantes furentium tempestatu[m] [prae]ferre labores, horrendosq; aquilonu[m] insultus, natum, october vivere sum, in octo millena miseriar[um] expositus experiri infortunia.

Nunquam tantas alternantis fortuna[e] vices expertus, quantas mihi invidiosus et insatiabilis helluo tempus imposuit frenas. O me summum quondam [per] vos universi orbis directorem. Nunc testor minimu[m] esse. O Sol spirabile Lumen Deor[um] qui mihi roseus purpureusq; videbaris, nunc mero Ecclypsis calculo annotatus, nudus Indianum contemplaris. O Nubes! quibus nimio defendebar ab a[e]stu nunc vobismet ipsis, in omne tempestatum expositus malum. O stabilia mihi quondam sidera! et ad obsequendum parata, nunc ipsa errantia facta, nec non me gyro error[um] implicastis. Te in testimonium posco adamanda tellus ignoras ne

{stor. 321a – файл 0652}

me tantas habuisse opes, nunc solus Cornu copias ferrato mancipio plenas experior miserias. Non sine scientia et quatuor partibus orbis de meo fuit maiestatis augustali, ast modo primum in ultima postremus sublimit[a]te experior fatum. Ad invidiam rapieba[tur] antiqua mortalitas, contemplando meas copiosas divitias, nunc cernat posteritas, qualibus ipse egenus utor incommodis. Certo iam mei magnitudinem mentita est fama, en miseriam testem, mihi augusta vix ancillabant Dominia, nunc nec straminea sufficit gaza Rumpe moram, ipseq; hanc intrare poteris maiestatem, o septe[m]ber, in qua cuncta visurus sydera, qua[e] togatam [prae]ferunt pacem et cruenta simul martis Lorica indutam ambiunt. Quibus [prae]esse quondam principalibus Planetis meum [prae]currerat N[ome]n nunc subesse studet. Vere Dominum me cognoscas vel exinde, du[m] alior[um] subiaceo Dominio. Eheu! q[uo] ferrea sine tempore mihi superfluunt sa[e]cula. Et fortuna volubiles Rotas in aniter volvit. Heu quam Ludit in humanis Divina pote[n]tia Rebus. Ast fallor, potius cuncta solus spatiosi solis quia ca[e]lor[um] collocatus alto in solio possideo voluptates.

November

Ne miremi ambitiose [pro]pria Laude volantes septembris Octobris q[ui] animos, hi eniminhumili existentes magnitudine, magna qua[e]q; [prae]stare nullatenus viden[tur], imo vilia dum mollia sua inexiguitate colligunt Bellaria. Recenti complector memoria (: quam nec dum invidus causavit Lethes :) quantas utriq; cruento mananti sudore in Ruinas dedere colono, Ille pendulas furenti ventor[um] turbine atterens

{stor. 322 – файл 0653}

aristas, stare sed n[on] sine detrimendo nativa[e] usu virtutibus edocuit. Hinc renidentes spetioso folior[um] fructuu[m]q; germine arbores ad madidas grati refrigerij umbras, gelido amburens a[e]stu, nudas spectando Dolori reliquit. Auguror plenusq; fidei [pro]nuncio, imbelles utriusq; Curas, in Languido infida[e] spei auro, in infecto [pro]generandar[um] incendia gemmar[um] contagio, in gracili Praxitelis [per] tumutuante[m] solis influxum argento positas insitasq;. Non Uni9 Apellis tabulas exanimabunt, non spirabunt in animis, nec desiderari n[on] desinent. Omnius Loco excusationis erit, quod fecerint quibusvis famem n[on] famam, plauctus n[on] plausus, pudorem n[on] favorem, arcana non Libertatem, pau[per]tatem non divitias facient triumphis.

October R[espon]det[!]

Auguror plurimum venerande November, quanqua[m] omnes de Vobis taceant, pulcherrimi illi, tota ferme antiquit[a]te fa[e]cunde collecti colligendiq; fructus, hoc est im[m]ortalia nostra[e] dexterit[a]tis monumenta, quibus publici emolumenti granaria horreolaq; toties fatigavim9, plus omnibus de nobis Loque[tur] disertissima [per] Rostris, et Libertate, [pro] usu et candore [pro] vita et Longa[e]vis mortalium sa[e]culis, cum Pomona Ceres, nostri conatus vivendi erunt, posteri et perenne, perfecti et Lauti Dominij nostri, [pro]digium ibunt in suum. Tam auro quam argento dilatæ fertilitates, neq; amplius conticescent qua[e] a nobis togata in Pace, bene pasta[e] quietem triumphosq; Loqui didicerunt.

{stor. 322a – файл 0654}

November

Ambiguo solide constanterq; Blandientis intenti mens mea iacta[tur] favonio, utr[um] inter bellatores plusquam Annibalis Pompa[e]ijq; animos nervosiore meo quisquam armari voluerit arcu. Quidam enim intenso arcui meo, sursu[m]q; cu[m] sagitta obverso, digum adscripsit Epigraphe: Depressa surgit in altum. Et iure merito, nam semer feriet, quodcunq; minabit arcus. Dubito Tytanisne Gellorus aut CampasusAyppocentar[um][!] rapido superent cursu, Velocitatem pegazea com[pro]bat natura tardit[a]tem, quadripedantia animaliu[m] n[on] denegant Lustra. Augusta stabiliq; a[e]ternit[a]tis in Ha[e]mispha[e]rio, ca[e]tera Zodiaci inter signa glorior subsistentia, cum n[on] tam volventi et multos noxio eludenti casu inniti[tur] sors mea Rota[e], quam velocissimo solis a Phlegone, rutilo a Pyroente, sum[m]e rubente ab Eoo[!] croceoq; ab a[e]thone, quaternis derivatis pedibus, quibus plusquam aquilonio impetu, dum ferrata triumphaliq; ad Ruinam ungula ambitum decurro. Victorias meas Cumulando victorijs, exaro in Victricibus Bellorum tropha[e]is. Non enim in argenteis magni Philippi hastis, n[on] aureo summi Macedonis tamen in azyllo, potentia mea [pro]ut dexteritas consistit flectit meus arcus, ast ad triumphu[m] et ad recipiendas Victrices Bellatorum palmas. Su[per]at hic opportunam fabij Cunctationem, complecti[tur] pugnace[m] scipionis impetum, expeditam Pompeij [pro]mptitudinem insequi[tur] versatilem Annibalis solertiam contemnit, Miram Marij [pro]speritatem concludit. Hic in suscipiendis feliciter expeditionib9 magnanimit[a]te, in persequendis hostib9 Constantia, in perficiendis triumphis dexteritate gaudet.

{stor. 323 – файл 0655}

September

Nunc mihi tandem Liceat in solo magno decembri, solam relegert magnanimitantem, Dicerem exiguam eius fore omperandi normam, ni invenirem in Decembre 10 Planetas ad obsequendu[m] non negandos, et dominandum paratos. Qua[e]nam qua[e]so maior[um] maximain Decembre potentia? Proficua mortalium sanit[a]ti, sa[e]vitia, qua[e] sa[e]vitia? Clementia in vitam, Qua[e] clementia hyemalis prosperitas, si prosperitas cur sa[e]itia, quia nullatenus noxiam portendit vivendi auram. Hic vere hic magnus sum[m]opere venerandus December, omnes parvi Commodiq; planetæ concurrite ad cuius illustrissimam magnitudinem. Quanguam magnum adorari Decembre[m] est falli, candela enim eius parva, non ad magnas orbis terrarum extendi[tur] circumferias.

December

Magnum tantum et bonum faustæ felicitatis audivituum November n[ome]n[!] est parvum imo miserandum hosie de arcitenentis triumpho omen Quis immortale unquam tui sagittarij [prae]lium, etsi ipso sanguine martiali conscriptum arena[e] qua[e]rere potest. Qua[e] si suarum[!] Deæ et quantas i coronandum fui victoris caput porrigent palmas? Defacto nemo. furabunda enim mea aquilonum potentia vix ad notandum aperta, martis in acie [prae]lij tui qua[e]sivit, Characterem, mox nimia[e][!] pacis, quia niveo oblivionis pulvere delevit. Quare novem vestroru[m] signa, decimu[m] dum victorem, Domitorem ac Imperatore[m] hoc est me Decembrem coronare debent. Nunc enim ultra dicat mihi aliquis, quid tu? imo gloriosus ne de minima[!] arcitene[n]tis tui victoria, et ver[um] aliquantulum e[st] q[ui]d licet n[on] [pro]longatam

{stor. 323a – файл 0656}

intra astrorum cursus, imbrifera[e] tempestatis commovisti Bellu[m]. At mea potentior furiosa[e] discordia[e] man9 ha[e]c qua[e]q; pacifica[n]do, plus quam ferreo dum glatiali rigoris ac frigoris [pro] tegit clypeo. Et sic fallor potius solum me esse victorem, nam sola mea[e] potentia[e] dexteritas, tum e factos[!] cunctarum arborum vertices, radicitus imo de ipsis viscerib9 terra[e] evertit, [pro]stravit, ac spoliavit. Ite iam [pro]cul sum[m]i honores, ac magnitudinem minima deflete in paupertate, heri inter summos maximus, nunc inter parvulos minimus, huc mea devenit magnitudo, ubi omnis miseriar[um] multitudo meum fuerat niveo albescere candore, ast ego in cymmereis existens umbris, n[on] iam solari sed exigua[e] candela[e] tangor radio. Hac mea in infamia victoria[e], triumphi, faventes fortuna[e], trophea gloria[e], in igniminiat Commutata sunt. Breviter December vix una [prae]sentia utor. Complectabar cuncta in me ornamenta, in numerabiles facultates, me vix omnis circumambivit orbis, nunc mox gloriosum dum otiosum in miserijs, vix ad candelam eminet nomen. Ambigo flendam ne an Lacrymandam meam mihi Calamit[a]tem, fletum paupertas educit, vanitas autem in me Risum [pro]vocat. Meum fuerat alior[um] illudere dominio, nunc ipse illudor mihi, du[m] inimica Ludor fortuna. Sat Volvebam in Risum ora ast mihi recente ventum ad humectandas genas imbre Lacrymar[um]. Perbelle tot instantaneorum Casuu[m] mihi consilium placet a Superis, dum me super[um] infima colladit miseria. Incertum quo fataferent, cum ipso nunc sim ditior in miserijs Bellizario. Eheu! q[ui]d me ludis miser[um] volubilibus perversa fortuna retis. Iubeo quiescere, sola meos ingentes spiritus Doma. O qam cito magna fluunt, monet me et cunctos magnates ha[e]c mea ultima tristitiarum conditio. Heri fortuna aureis tempora mea circumdebat Sertis, nunc iam ferreis [per] invidia[m]

{stor. 324 – файл 0657}

constrixit catenis. Dum vix manus extendo, ad exiguos huius facis radiunculos.