Pauli Crosnensis Rutheni Atque Ioannis Vіsliciensis Carmina

Totius corporis poetarum Poloniae latinorum, qui inde ab initio usque ad Ioannis Cochanovii tempora carminibus inclaruerunt, ratio ita tulit, ut Pauli Crosnensis Ioannisque Vislicii poemata secundum editio­nis volumen explerent. Quae cum in genera quaedam, sive ad internam poesis rationem, sive ad externas argumentorum rerumque descriptarum condiciones constituta, vix apte discerni dividique possent, temporum ordine, quibus quaeque vel scripta vel in lucem emissa erant ab ipsis auctoribus, digesta proposui. Praeterea aliquot epistulas ab utroque poeta prosa oratione scriptas carminumque libris nonnunqnam praefationum modo praemissas, quoniam ad ipsorum carminum rationes illustrandas plurimum conferunt, suis locis typis inclinatis repetere ex re visum est.

EDITIONES ACADEMIAE LITTERARUM CRACOVIENSIS.

CORPUS ANTIQUISSIMORUM
POETARUM POLONIAE LATINORUM
USQUE AD IOANNEM COCHANOVIUM.

Volumen alterum.
Pauli Crosnensis Ioannisque Visliciensis carmina continens.

CRACOVIAE.
SUMPTIBUS ACADEMIAE LITTERARUM CRACOVIENSIS. 1887.

PAULI CROSNENSIS RUTHENI ATQUE IOANNIS VІSLICIENSIS
CARMINA EDIDIT,

ADNOTATIONIBUS ILLUSTRAVIT, PRAEFATIONE, UTRIUSQUE РОETAE VITA, INDICE NOMINUM RERUMQUE MEMORABILIUМ INSTRUXIT

Dr. Bronislavus Kruczkiewicz.

CRACOVIAE. TYPIS UNIVERSITATIS JAGELLONICAE
provisore A. M. Kosterkiewicz. 1887.


I. De editionis ratione atque fontibus praefatio.

Totius corporis poetarum Poloniae latinorum, qui inde ab initio usque ad Ioannis Cochanovii tempora carminibus inclaruerunt, ratio ita tulit, ut Pauli Crosnensis Ioannisque Vislicii poemata secundum editio­nis volumen explerent. Quae cum in genera quaedam, sive ad internam poesis rationem, sive ad externas argumentorum rerumque descriptarum condiciones constituta, vix apte discerni dividique possent, temporum ordine, quibus quaeque vel scripta vel in lucem emissa erant ab ipsis auctoribus, digesta proposui. Praeterea aliquot epistulas ab utroque poeta prosa oratione scriptas carminumque libris nonnunqnam praefationum modo praemissas, quoniam ad ipsorum carminum rationes illustrandas plurimum conferunt, suis locis typis inclinatis repetere ex re visum est.

Читайте також: Художньо-образна структура міфу в «Похвалі поезії» Павла Русина

De orthographia, quoniam ad communem totius corporis normam accommodata est, dicere superfluum erat, si primum editionis volumen in publicum iam prodiisset; nunc paucis verbis monere sufficit, carmi­num hoc volumine propositorum scribendi distinguendique rationem non ex veteribus utriusque poetae editionibus, sed ех norma, quae nunc a plerisque viris doctis probatur, pendere. Tamen ut etiam sive illius aevi, sive poetarum ipsorum typothetarumve ratio notetur, pauca eaque vitiosa ex eo genere propono haec: sevus, queso, egrotus, sydera, phylomela, sylva, faemina, phanum, phas, lachrima, charus, ocyus, hyems, tolite, oracio, foelix, trophoea, coecus, illhic, nun (= num), nanque. Neque melius res comparata est cum interpunctionum notis, quae imprimis in Ioannis Vislicii libro aut nullae aut falsae exstant.

In critice exercenda hac illac liberiorem inii ratio- nem, siquidem formas quasdam singulas, quae libris traditae sunt, mutatas edidi. Quod me non licentia sed consilio admisisse eum quidem, qui omnes hoc genus emendationes in iudicium vocaverit, concessurum spero; sunt enim compluria, quae ita a poeta scripta esse, sicut. typis expressa sint, non est credibile, unde aut librum manuscriptum poetae crebris fortasse litterarum compendiis admissis vix a typotheta legi potuisse, aut ipsum typothetam incuriosius in ea re esse versatum neque poetam corrigendis plagulis satis operae navasse veri simile est (conf. pg. 4, v. 4; pg. 5, v. 9; 19; pg. 19, v. 9; pg. 21, v. 9; pg. 46, v. 3; pg. 48, v. 26; pg. 53, v 25; pg. 75, v. 23; pg. 79, v. 1; pg. 102, v. 3; pg. 136, v. 20; pg. 137, v. 23; pg. 140, v. 15; pg. 144, v. 15; pg. 151, v. 12; pg. 1.68, v. 24; pg. 184, v. 23; pg. 185, v. 1; pg. 189, v. 15; pg 193,v. 8; pg. 200, v. 6; pg. 212, v. 7; pg. 213, v. 6; pg 215, v. 13; pg. 218, v. 18; pg. 221, v. 15; pg. 223, v. 23 et 24.

Bis tamen ea, quae a recta latinitate abhorrent, Paulo adscribere non ausus traditas lectiones perpe- ram castigavi, atque altera notata (pg. 26. v. 20), altera etiam correcta (pg. 54 v. 4) erravisse me postea perspexi (pg. 45, v. 20; pg. 105, v. 17). Quae tacite multa соrrехі, omnia eius modi sunt, ut et vitiosa atque a poetae iudicio aliena et ita emendanda esse certissimum sit; cetera, quae in dubium vocari possunt, in adnotationibus exscripsi, ut, si cui ea quae mutavi displicuissent, facile aut pristina restituere, aut sua substituere posset.