Сторінки 218-224 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Maiori successu quam destinatione terris illabenti astrorum Incola[e] magnos pretiosissima virgo derivat sibi favores, quia ab augusta Thaumaturgi numinis maiestate NN secundas gaudiorum primitias inpubescens et maturescens virginit[a]tis admittit pectus. Cernat mund9 immund9 quid in castissimo et faustissimo Maria[e] agatur mari, laudes non tamen fraudes, favores non pavores, sortes non mortes, geminæ concluduntur humanit[a]tis et divinit[a]tis gemma[e]. Latepatens olimp9 non alibi nisi in puro virginei pectoris centro infallibilem [pro]speritatis sua[e] termiant metam. Metire hinc quisq; quam immensum gratiorum Oceanum comprehensa sit Maria adeo ut nec metas inveniat q[ui]b9 circumscribi possit, nec capt9 mortalium quib9 concipi. Ast non intrahos fines gratia favorabilis stetit olimpi. Quis enim plurimas imo infinitas ad inpinatam Empirei hospitis [prae]sentiam dotes participasse ignoret, dum ipsum infinitum Deum terminavit. Quis abyssum gratiarum Mariam placido Divini Pneumatis Zephio perave concitatam implausus animatam non fatebitur.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

ORATIO
In annuntiatione of Beatissima[e] Virginis

Maiori successu quam destinatione terris illabenti astrorum Incola[e] magnos pretiosissima virgo derivat sibi favores, quia ab augusta Thaumaturgi numinis maiestate NN secundas gaudiorum primitias inpubescens et maturescens virginit[a]tis admittit pectus. Cernat mund9 immund9 quid in castissimo et faustissimo Maria[e] agatur mari, laudes non tamen fraudes, favores non pavores, sortes non mortes, geminæ concluduntur humanit[a]tis et divinit[a]tis gemma[e]. Latepatens olimp9 non alibi nisi in puro virginei pectoris centro infallibilem [pro]speritatis sua[e] termiant metam. Metire hinc quisq; quam immensum gratiorum Oceanum comprehensa sit Maria adeo ut nec metas inveniat q[ui]b9 circumscribi possit, nec capt9 mortalium quib9 concipi. Ast non intrahos fines gratia favorabilis stetit olimpi. Quis enim plurimas imo infinitas ad inpinatam Empirei hospitis [prae]sentiam dotes participasse ignoret, dum ipsum infinitum Deum terminavit. Quis abyssum gratiarum Mariam placido Divini Pneumatis Zephio perave concitatam implausus animatam non fatebitur. Ha[e]c certo ha[e]c concha nobis infiniti valoris gemmam Deum, in redimendum captivum humanitatis gen9 eijcit. Ita est Auditores Herculea Nupinis fortitudo Gabriel, flebiles ac amaros primitiarum Eva[e] planctus, triumphales dulce per ave vertit in plausus, æterna gemebundo orbi symbolisans solatia. Non de arca Noe ast de Triclinio Triadis Columba astrorum ales ramu[m] iliva[e], dum ave Maria[e], iungendum comportat infa[e]dus, Post tempestuosos Mundi Luctus ac fluctus permare Mariam gratam fore tamdem ominans malaciam. Decuit mæstissimam desperati extremo in [prae]cipitio mundi reginam Angelorum læto non letho fore recreandam ave. Rar9 sed car9 cæli venator, quin poti9 piscator incidit in Mare Mariam

{stor. 218a – файл 0446}
gratiarum gemmeum dum candidi9 sole in solium Regi Regum libert[a]tis captivat quia cor virginitatis. Qua propter cælestis aurifodina[e] Thesaurari9 æterni sponsi sygillum Virgineo imprimit cordi ter na in litera trib9 personis consignaturus ac desponsaturus stationem. Et digne meruit enim ut tot tantisq; cæli gaudijs avida supremi roris Nubes Maria tantâ intumescendo spiritus gratiâ toti relucesceret universo. Inaudita Pharos hæc ignita Deo gemma accensa onerariam ac errabundam mortifera[e] vita[e] navem plusquam ad Peruanum felicitatis deducet portum. Cernat quisq; sanctiorem Policratem triangularem de Triade abscrissum lapidem quin poti9 nostru[m] æternit[a]tis annulum huic gratiarum immenso Mari immersum. Cernat thaumaturgam de pleno ambrosijs alveario cæli candidum Maria[e] in Lilium involantem divinam apem domicilium faustis infavis efformaturam verbo. Cognosco quam aurora necessario natura[e] ductum sequendo in ave Solem Triadis dum Iustitia[e] trahit. Perpendo quam invictissimo futuro Herculi verbo Divino Turrim Clypeatam demonstrat Gabriel ex qua septicolem hydram generosi9 [pro]fligare valeat. Et bene bene est quod [prae]lia sine sanguine, victoria[e] sine cupressu, Helluonum enim est cum Macedone percruentum sanguinis pelagum ad beatas [pro]pelli diliciarum insulas. Pulchri9 nitet purpura si nullas rubrica[e] notas annis elicito inspergat cruor. Gloriosi9 gradi[tur] in gloria[e] augustal, ad quod non ferro sed salutatorio ave sterni[tur] appia. Meli9 illa nitent arma quænon asplendido belli apparatu sed a miro stupendarum virtutum nitore perpoliun[tur]. Ille semper sine umbratili luge persistit qui inter continua Lucis splendendo incrementa, principio nascendi gaudet. Quæ una meruit tot solacia tot splendores ac cuncta, cælorum gaudia, ille sole nitidior eminere debet. Extra Poetarum fabulam qurea [pro]tin9 augustæ libertatis inferream mancipato orbi risit ætas. Corruet ac peribit ultra Garamantas orci horrendum væ, dum ad ave Mariæ iam florens ævum semper dominaturum inauditos instaurat triumphos. Scitote mortales nihil in orbe malum eviterne fore perennaturum. Sola virgo cuncta depellendo mala, iam non mala, sed plenum sum[m]is dælicijs malum

Читайте також: Творча спадщина Григорія Сковороди в педагогічній історіографії

{stor. 219 – файл 0447}
Thaumaturge umbrifera ac rorifera arbor Conferendo nos faustis circumambit bonis. Victor hæc triumphatrix semper Rapuit enim ac pra[e]ripuit conspirato humanam innecem hosti triumphalem victoria[e] palmam; ad quam triumphandi pompam gloriosissimi astrorum concurrunt Principes, in auditum gloriæ decantaturi ave, barbaro vero horrendum væ. Non [prae]teribit tacit9 orator quod cælestis legatus supplex hodie interram ante Heroinam [prae]cidit, forsan Vatican9 non ignorat illam [pro]funda animi humilitate innumerabiles suprema[e] Hierarchiæ brevi superaturam Legiones. Purpurat9 astrorum, oblit9 [pro]pri[e] auctoritatis humillima supremi Principis Reginæ matri reddit obsequia, dum ipsam usq; ad tellurem cælit9 descendit. Palam enim est [prae]mio virginitatis candore stare non posse oratorem, cum æternum Triadis arcanum non absque timore et tremore ternas perliteras manifastat. Bene iam tibi auguror Virgo Triumphatrix, plen9q; fidei [pro]nuntio: Iam te desuper pulchrâ victoriarum serie ab hinc felicem ac victricem togat9 respiciet orbis . Cuncti sibi ta in Reginam optabunt Angelici cætus, Heroinam Astris condecorabunt laureâ, fulgore Regia[e] purpura[e] invidentib9 tibi famam et nomen excæcabunt palpebras, impares conferendis Laudib9 tuis expallescent Plinij, taciti fulminantes non videbuntur Demosthenes, Exigui animo minus proficient Curcij, obmutescent Apollines, imo ipsis Tulliis deficiet et facundia. Deinde aurum Phrigia[e], Lysippo gemma[e], Praxiteli argentum deficiet, cælestib9 a litib9 deerunt penna[e], immensi pagina[e] Poli, qua[e] tuos possint consignare triumphos. Ipsa attremuere nunc Cælorum castra ad castræ Tua tropha[e]a mittunt legatos, In te triumphati porta, vita[e] iam non mortis aureas exaraturi literas. Et in ave Divino smaragdum castitatis ca[e]lestia peracturi post bellum sponsalitia. Dubi9 ancepsq; hareo an insequi Tuas debeam laudes infinite laudanda. Antequam enim certad iam vincis, ante quam Cupress9 legis, iam colligis palmas, nondum torques ferrum iam acutas victoriarum Colligis messes, nondum belli classicum tanat, iam totum sotiat[!] admiranda gloria per orbem. Sperat respirat non desperat tuis gloriosior in tropha[e]is mund9 cum

{stor. 219a – файл 0448}
felicissimum in spolium ipse cadit Deus, imo gordiu[m] per nodum plusquam incarcere uteri altissima virtute adumbrato strictis immens9 humana[e] natura[e] liga[tur] vinculis. Quoqusq; tandem rigide Erebi Mars Sævas intentas minas? Quousq; in cassum [prae]lia moves, exue sagum induas togas pone mucronem, haurias metum dum Virgo cum Deo victore iam te infallibiliter prostrabit et [pro]stravit. Sat stygi Vulcane ferreas hominib9 cudere ætates, Iam iam acutis ingenijs non gladijs, virtute non ferro, prælo non [prae]lio, classi non classico militandum. Endisertissim9 Cælestis doctoris orator in Triadis doct9 Musæo, laconico stylo dum unico verbo diu optatam persuadet pacem. Avis ex ave Gabriel vernantia nobis fore demonstrat sæcula, et supremi Alitis Spiritus Sancti, attemperatos calamos confert Regium humana[e] Libert[a]tis in Libero Maria[e] libro diploma conscriptur9. Ut verum fatear diu deliberabat hic Cæli orator sollicit9 ut fluide curreret oratio, non ad fontem enim sed ad mare gratiarum venit. Incidit in mare Mariam gemmas non verba dum hypostaticam persuasurus unionem. Satis iam certo esset disertissimo loqui Gabrieli ne in alia humilit[a]tis littora incidat quia fundum humilitatis Comprobare non potesti nisim[m]ensus[!] deus immensitatem gratiarum scrutabi[tur]. Sciat vere intelligentia quod habent Maria certos terminos suos, illisq; circumdantur Maria gratiarum maria nisi Alpham et Omegam. Termina poti9 infinita periodo triangulari abscisso de Triade lapide tuam Eloquentiam perenni in ave gratias condu de La[e]titiâ, non certo difficile Tibi est contra torrentem Mariam niti. Quid qua[e]so ultra Auditores spectare intenditis, Ancillam Regio adornatam Diademmate, Admiremini? Venerandissimam Virginem, iam Deo esse matrem scrutemini Innocentem virginit[a]tis florem, simul et semel beatos proferre fructus computetis. Profundam humilit[a]tis

{stor. 220 – файл 0449}
abyssum, iam supremum honorem Divini culmen attigisse ponderate. Septicolis exitium hydræ infinitum mortalium vita[e] principium, Infernalis hostis victricem in auditum Angelorum triumphum extollite; Et vix æterno Deo influxit sanguis, illi pleno alveo [pro]digia influunt. Porro non fontes hodie gratiarum hausit ast plusquam orbis septem [pro]digia, aquib9 ipse sibi mund9, quod hospes in mundo vis9 comprobabo.

Gratos Cælorum hospites venire in terram nemo miretur nam et si tardi insperatos tamen et gratos adferunt rumores AA. Certe enim intædium pia vertebantur desideria, vota ipsa tantos videndi hospites grande sibi imponebant supplicium, et iam levi9 videbatur non sperare cupita, quam hucusq; anhelâ spe molestâ per desideria fatigari. Verum tamen non diu latuit nos optanda felicitas, qua[e] nova[e] gloria[e] et fortuna[e] ortum, dum grati rumoris Mariano induxit cælo. Unde hucusq; ramos et folia, vites non vitam fructuum gerebam9, hinc non iam priorum factis ingemiscere Protoparentum debem9; q[ua]ndo inter redivivum horum Imaginem ad redivivum Deum pha[e]nicem qui nuper e sacris hodie capiti nostro inspersis cinerib9 natura[e] [pro]dijt inorbem, renascimur et ipsi. Gaudent iam mancipatarum animarum desideria, q[ua]ndo ultima mortis solatia, inperennatura transforman[tur] solatia. En quam opulent9 rumor et car9, dum universi orbis vota spesq; publicas excedit. En quam insperat9, Pneumatice tamen spirat9 hospes, ad cui9 magnitudinem tota instuporem rapi[tur] terra, quam ipsas gratias gaudiaq; [prae]venit, dequo tanta singulorum habe[tur] La[e]titia, ut illam unam omnes non capitant, tanta contemplatio, ut sui mund9 Nominis oblit9, tanta dulcedo ut [prae]tin9 hybleam perorantis superet Linguam. Verbo omnium in admirationem mentes, animos in stuporem, aures in [prae]digia, inobtulus palpebras, omnium deniq; suspiria [pro]vocat inplausus. Et defacto ut enim post longa caliginosæ noctis ta[e]dia, purpure9 Titanis exort9, post importunos

{stor. 220a – файл 0450}
plurium dierum imbres exoptata molesti peregrinantib9 serenitas, post horrendas furibundi Neptuni tempestates, grata navigantib9 malacia, aut post terribilia rigidi martis ludibria, victoriosa grate pullulans palma. Quid q[ui]d enim inter diuturnos solis expecta[tur] a[e]stus, id grati9 quam divinum in Mortalium influit animos, et longissimæ quantumvis mora[e] si utiles sint in extemporaneas cadent. O quam iucundum est fortunatumq; a securi ad Romanas plusquam fasces, ab aratro ad augusta Cæsarum Cæsaris sceptra, ab ovili Lanâ ad Trabeatam purpuram Regum, a Continuis vertenda[e] gleba[e] Laborib9 ad altissima Imperij subsellia, auratasq; Imperatorum [per]venire coronas. Testudinea tarditas ha[e]c subitanea Regia[e] Sobolis Aquila[e] [prae]sentia habe[tur]. Non ita certo amena in primo florescentis veris virgulta sanguidos mortalium recrearent animos, ni pri9 grave sævientis bruma[e] anteiret tempus. Non ita aurea laureata[e] Cereris triumpharet messis ni pri9 gemmeo laboriosa[e] frontis sudore ubertim irrigata e[ss]et tell9. In a[e]ternum perennant victoriarum tropha[e]a, si fortilis illa clypeata[e] dextra, in altum stricto Vulcani erigat ferro. Squallict9 Victoris mucro sydereo candescit fulgore, si fuso hostium sa[e]pi9 perpolia[tur] cruore. Sudavim9 huc usq; simulacra ad absentiam Cælestis hospitis, hodie tandem tacti memnonei solvimur invota. Itaq; grat9 hospes est, at nec non grata susceptio, dum virginea intra viscera detorques. A Condito orbe aberas a nobis, observabaris tamen singulorum animis. Et qui nostros primum hodie oculos auspicatus, in animis tamen votisq; pridem insedisti. Hinc merito dixero pri9 te in omnium Cordib9 nostrum, quam in Oculis constitisse. Ita tu hospes nostra[e] saluti impedis, ut animos nostrum tu habueris, nos vero cor nec non corp9 tuum. Videm9 enim adventui tuo, ipsos etiam orbis luctus arsisse. Videm9 lacrymas effusas in gaudia, cernim9 Confertissima salutantium populorum agmina obviam [pro]cessisse; Ivisti[!] cælit9 non incurru sed in desiderijs votisq; nostrorum, non pri9 ingress9 Davidicas portas, quam animum.

{stor. 221 – файл 0451}
Credite Auditores post lethales Antenatorum Cupressus nova revirescere tropha[e]a, cum rose9 purpureo corruscans Phosphor9 nitore maximum Iustitia[e] solem Marianum invehit in Zodiacum, qui grandes errorum nostrum [pro]pellet ecclypses. Nunquam alibi aptior loc9 inæstimabili gratiarum abscondendo thesauro inveniri poterat, quam in Damascena[e] telluris viscerib9. Hospes hic et Rex cæli elonginquis nationib9 veniens, tantas orbi conciliavit expectationes, qui et si nigro peregrinorum sub pallio non tamen latet, sed magis patet universo, nec mirum.

Nescit in parvis latitare terris
Ardua virt9 stabilita nisu
Nescit in parvis habitare clausi
Sæpibus orbis.

Sed augustus progredi[tur] in cumulatas pubescenter simul et mature Virginitatis incurrendo Virtutes. Hæc enim ha[e]c virtutis Dom9 augustissima Virgo, ubi modestia in vultu, paucitas in sermone, in cultu moderatio eademq; domi forisq; concinnitas, maiestas ventillante absq; superbia, Libertalitas sine defectu, magnanimitas humiliata sine ambitione, potentia sine contemptu. Cultus sine fastu oculis observa[tur]. Prodigium sane est? dum [prae]tios9 diu nam ab æterno immensa Divinitatis in Concha Latitabat unio, nunc cælitus in Cristallinum cadendo consignatum fontem, clarior pretiosiorq; eminet Universo imo clarior Mortalib9 Mariana Virtutum specta[tur] in umbra. O Fons Blandusiæ Virgo splendidior Vitro. Fons plusquam Antonij dignissime ambrosiâ Lysippeam a[e]ternitatis, divinioris spiritus anhelante amoris ferrore distillatam complectens gemmam. Non Thagum Chomemora nec Hermum, non Aureos Arabum numera Colles, non reserata. Septem ostia ponti, frustra Magni tecta Poli corrusco rident obryzo frustra Nil9 gemmea iactatur arena, frudtra superba Pactoli Nimpha pellucido volvi[tur] argento ubi fons gratiarum immaculatam [per]terram meliore refluit Lydo. O Thesaurum plusquam Regium triumphales ignium supra se excitantem rogos? Sol inquam iustitia[e] marianam radijs complens Lunam candidi9 tandem [prae]luces mundo. Ad tuum certo increatum lumen mirâ reflexione invirgineum virtutum speculu[m] clarior [per]cipi[tur] fulgor. Adeste tandem terrarum gentes divin9 Cæli hospes De9 in orbem, qui ab æterno ubiq; et in Maria fuit. Incola redit in orbem aquo non aberat, complens immensitate omnia. Agit hospitem, qui informa hominum venit ab hominib9

Читайте також: Варлаам Ясинський і Софійська митрополича катедра

{stor. 221a – файл 0452}
alien9. Gratus tamen hospes, qui induit humanit[a]tem. E cælo in terram descendens ad Mariam divertit, antequam vel semel stetisset ætern9, menses annosq; a primo in tempore ortu computat. Nov9 in orbe infans nat9 licet ab a[e]terno, et qui tot9 verbum est, hacten9 tamen inaudit9, vinci[tur] ab hominib9 fortissim9, quia homo se ipsum vincere non poterat. Altissim9 veluti tenerior planta assurgit alti9, cui innocens Mariæ sanguis tanqua[m] ros [!] affundi[tur]: Incipit e[ss]e qui nunquam desijt, et quem ca[e]lum terra, maria, nequaquam capere possunt subtile Maria[e] suscipit pect9, quem equites cæli heroem expavescunt, tunc tenuissimis Maria liga[tur] uteri venis. Assurge assurge tandem senio antiquit[a]tis confecte orbis, si tibi oculi desinunt, [per]diaphanam Virginit[a]tis purit[a]tem tanquam [per]Cristallina perspicilia Divinum clari9 lege verbum, sanâ animi ratione, increatam ei9 [pro]positionem [per]Exordium Maria[e] recens tractatum diligenter perpende, imo ad infantias Dei perfecti9, et ad infinitam scientia[e] [per]venies maturit[a]tem. Lege non in Biblioteca, ast in Comprehensibili Virginitatis in monte expositum qualibet ex parte pervolvelibru[m]. En nullis maculis et Linea mentis mali erroris Limatum permiram Mariani sanguinis rubricellam sagaci palpebra condecoratum demonstra verbum. Nunc cum Diogene si divini Pneumatis, ignib9 cum face in novo Mariæ mundo verum hominem quære Deu[m] et invenies. Ambigo breve ne sit hoc verbum, forsan ipsâ antiquitatis memoriâ grandi9 cum Deus, breve tantum lego, ast magnitudine universum superat orbem. Eheu quam claritudo innocui humani status Lethali cinere extincta ad nitidissimum Dei verbum clarior velucet. Quam destructum bona[e] consonantia[e] ad prima regulam horologium vita[e] ad rectissimum indicem Verbum faustam primamq; Numinis horam optime resonat. Quondam duristipitisq; ingenij humanitas, hodie ad fontem acuminum Deum conceptiosior faciliorq; evadit. Quam increat9 exoriendo Titan vix radijsmutuos attingit Memnones, mox infacundissimos commutat Tullios. Hinc apprecor tibi de alto veniens Magister verbum qui non ad Cleantum lucernas, sed ad Virgineas, oleo innocentia[e] plenas Lampades, legeris. Habes Virgo Regiu[m] in manu pomum, inquo totum in Compendio occupas orbem. Vel exe pomo veram te Reginam non terrestri tantum, verum Cælesti quoq; diademate in auctoratam nosco. Eia plaude orbis

{stor. 222 – файл 0453}
non Mercurij sed Gessa[e] neorepullulans virga, placata tibi demomstrat regna. Eia gaudete gentes gentes Altissim9 placido Cæli afflente Zephiro, mons Maria in Empireas solvi[tur] ac liquescit ambrosias. Dulce Iri geminate Pæan Bellisarijq;, aurifodina enim Virgo vobis ditiori sæcula inundat auro. Tota deniq; exulta tellus, dum thaumaturgus flos Virginit[a]tis aureum rorem in Deo omnia habente cælit9 demittit. Quare Nemo mire[tur] ad Infantias Dei terram quoq; transformatam Cælum. Porro [prae]digia e [prae]digijs nascuntur, [!] cum quibus adventantib9, mund9 ipse ad vena est.

In cui9 vulno excellens modestia excubat, gravis maiestas omnibusq; amabilis et nemini horrenda humeros tenet, pura verecund9 candor pectora habet, ille inquam cui innatura gignitas, in corpore fortitudo, in æternit[a]te illa [prae]xima in inambitum Deum universis astris contemplatio, ingenti facundiâ [prae]dit9, quia ab a[e]terna sapientia, humillimam supremi Principis Ancillam veniens salutat, iam ampli9 ei9modi hospes ab orbe non salutand9. Si spectetis ultro corporis et sermonis ei9 concinnitatem: candet ebore collum, hybleo lingva nectare madet rosas et lilia non verba in Ore gestat, cælum [pro]rs9 pulchro residet invultu cum ex porrectâ eggregia[e] frontis maiestate Cynthiam Nobilissimâ vultus Indole meridianum Solem, rutilantib9 palpebris, geminum omnimoda[e] serenitatis sydus hilares et sine nube.

Maria[e] in a[e]ternum peracturum exhibet dies. Mores illi9 o Mores politissimi, unica in Amphitheatro orbis admiranda mortalib9 scena, cui9 Epilog9 infiniti gaudiorum perennant eventus, hic unquam ancilla[e] Regis magno tandem cum tremore ancillat. Quid est qua[e]so AA. Quod intersummas quamvis commorat9 cohortes minimos tamennon spernit mortales. Prim9 in Ordine Cælestium Incolarum ad ultimos quia iam cælesti de Urbe eliminatos nullo confecto inditio venit, et quod rei caput est humana nunquam exercuerat quia cælestis, magnam tamen humanit[a]tem ultro sese offerens [prae]bet. Et quidni: Pseudopolitum orbem iam barbarum asseram esse, cum ad tantum Regia[e] Maiestatis Augustal negriquidem gnar9 loqui elinguis extra se latet. Nunquam meli9 humano Cælestia Scrutari ac penetrare licuerat quam ad sacras a[e]terni verbi Theses nunc in publicum prolatas, ast forsan homo Grande sibi [prae]iudicium quod iudicium non habuit. Putavit, quod virgo bene ex antecedentib9 et consequentib9 infallibilem sacratissimo Utero infert conclusionem, disputare noluit. Minime orbis silentio [prae]sua sparta et salute perorando evicit; si non ipse

{stor. 222a – файл 0454}
non ipse a Domino exercituum Legationis missus commiseratione duct9 non peteret illi expetendam salutem, certo periret. Summ9 [pro]fecto supra omnes perfectos Angel9 minimeq; ideo; quod nec ulla spe sollicita, nec desperatis mortalium quæreba[tur] votis, contemnend9. Nunquam enim altior Princeps assurgere potest, quam cu[m] ad infimos subditorum totam solij demittit amplitudinem, ut viles etiam plebeia[e]q; animæ ei possint adrepere. Non infama[tur] radiantis Thiandrica luce purpura honos sed gloriosi9 profundis terrarum renidet inumbris. Nonvilesci Regio Archangelis vertici impressæ tyaræ celeste dec9, quod mortalium tristes recreat mentes non læditur gloria[e] Augustal quod intra infima mortalium pectora alti9 supplicib9 extolli[tur] encomijs. Porro adversa magnos lætafelices [pro]bant. Itaq; quo magis in profundo inventa oceani gemma, eo pretiosior mortalib9 habe[tur]. Et perpolitum aurum intra ipsa etiam telluris viscera pretium non amittit, Purpura[e] Regum etsi ex Lana Ovium attamen sui reverentia non privan[tur], generosi9 fax ventis agitata crescit, rident rosa[e] etsi mæstia premun[tur] spinis, sublimi9 grandi subpondere victrices nitun[tur] palmæ. Virtutes meli9 intra vitia noscun[tur] hinc quis nam quæso tantum gratissimo singuloru[m] votorum animo suscipere non audeat, qui actas indiversum mentes et strepentia magno ambitu mortalium studia quietissimo initæ pacis silentio pacavit. Quis laudib9 ac plausib9 illum æquare poterit, qui nov9 in orbe novi conditor anni, ille imposuit ut neminem ampli9 ambientium metuere, aut magno peosequi amore [prae]ter Deum cogamur. Quis summum in Ordine supremarum Cæli cohortum Gabrielem esse non asserat, dum a minimis etiam quibq; reb9 cum terram Liberaverit tanta in supernobis sufferenda nulloq; mortalium omnib9 hæc admiranda fortitudo tulit, ut præteriti Temporis in comparationem futuriq; in exemplum grandis nimiumq; onerata annis habeat ætas. Inde liceat cuiq; illi9 metire beneficium, quantam non rogat9 omnium gratiarum facultatem affundit ut totum impleat orbem. Nimirum illa Universo dedit, qua[e] nulla æternitas, anniq; nihil eggregi9 adorare poterint, imo ipsum supremum numen

{stor. 223 – файл 0455}
quo pretiosi9 nihil certo tribuet. Nullus defacto tantas summarum Panegyrum tribuet Laudes, nemo paria scribet Elogia, Multorum licet Doctorum eruditiæ plura de illis loquun[tur] pagina[e], satis tamen nulla[e], quanta[e] ab augusta AEterni Dei [pro]fluunt maiestate. Et quamvis hic tot oratores collecti sisterent, certo lumen et Numen sapientiæ, satis non possent collaudare.

Atvix cælestis orator suæ fluida[e] dictioni imponit terminum mox Maria Mare gratiarum in se vivum æternumq; haurit fontem. Vix totum enuntiat verbum, mox columbinâ innocentiæ penna Virgineo in corde ac si in adamante sculpit, quod nec Theonino dente erodet vetustas. Infallibilis canit vates, bonis hanc avib9 quia sacris supremo Iovi Aquilis regnaturam, nec miru[m] ita enim altissimi virt9 illam adumbravit ac depinxit, ut Reginam cæli terreq; efformaverit. Ad quod magni Ionantes[!] manifestatum verbum, confestim exterrita virgo stupuit, oculos quasi legendis Sybillis demisit, vox faucib9 hæsit atq; totos pene expalluit artus aiens: meum ne astrorum fortitudo concussum ac eluctabile Virginitatis votum fore putas? Qua[e] nec dum infantiles implevi cunas, infinitam superum adimplevi Maiestatem, nec dum gentilitijs Ligabar fascijs, fascib9 amoris e cælis dertaxi numen. Quare ex tempore orbis exoptatum solatium, spectantium [pro]digium, omniumq;, singularissimum oblectamentum, nempe cæli alipotens Gabriel cui Divina[e] e pectore mamant ambrosia[e], inquit: nullas ego tibi Divinissima virgo vaticinor insidias, nectere enim Triadis in Musa[e]o non sum erudit9 fraudes, nam longe a nostris fraus exulat oris; Flammigero veniens de Olimpo te fæcundam spirit9 influet matrem. His auditis placido sic ore locuta, animum sedato [pro]prio pectore finnans. Iam tandem vince fides, vince æterni obsequiosa Patris voluntas. Ad sum idq; grande cælestis [prae]minentia[e] ac dignitatis Athlantico poti9 robore, quam tenuissimis virginei pectoris virib9 portandum on9, maxima cum Veneratione ipsa humilis, quia ancilla intendo, et sic absq; ulla pudoris labe arcano tandem virgo intumuit verbo. Itaq;

{+Tyrioq; verecundia murice distinaxit genas}

{stor. 223a – файл 0456}
In pretio pretium nunc est dat cens9 honores | O in exhaustos gratiarum fontes dum Marianos, Proxim9 hesperias titanabitur9 in undas | O immensam gaudiorum amplitudinem, Inquorum plausus tota theatra sonant | O fortunatissimas novi sæculi miriades cum tandem post longam merarum seriem illustrior oriens nos visitavit ab alto. Pereunt victæ sole tepente nives, | Arborib9 redeunt detonsa[e] frigore frondes | vividaq; ingravido palmite gemma tumet. | Hinc sub [prae]sidio Mariæ orbis non iam pl9 dubiam malevolæ sortis vereare orbitam non enim possib9 ambiguis fortuna volubilis errat | sed manet in cuncto certa tenasq; loco | Date nunc mortales supremis carbasa ventis atq; Marianis gratiarum fortunatissime innatate undis, dum conceptu Thaumaturgi numinis nostrarum Tempestatum interponitur meta. Hucusq; bivium inscij astrorum iter capiebam9, porrecta favorabili superum dextra iam invenim9 portum spes et fortuna valete: Huc usq; ferrea ætas in cadmeam exuberabat messem, nunc benigniori magni syderis influxu in cælestes quia æterno verbi de semine excrescit segetes: Vos vero Mariani sodales, non universum orbem, sed in orbe advenam æternum, unaq; infinitum spectastis cæli spirabile Lumen, quod tanto vestrarum [pro]pensionum salutate affectu, quanta vobis ille (: qui augusto universam modera[tur} sceptro mundum humanumq; gen9 abruptum summo conciliat Patri :) tulit Quis enim tam ab omni consortio remot9 invenire[tur] hodie mortalis? quem hui9 [prae]stantissimi quia Dei non persuaserint solatia aut non exhilararint animum. Quis in humanit[a]tis plen9 esset ut hominem novum Cæli viatorem Deum digno illoq; pio non exciperet cordis voto? Quis tam extra omnem sana[e] mentis rationem viveret ut hodie amaras Lacrymas publicis triumphantis in Ave Mariæ mundi immisceret plausib9. Utiq; non est conveniens luctib9 iste color. Ad extremum ego vobis magnis Maioris Maria[e] sodalib9 dum unicum tantum modo meâ tenui Eloquentiâ intriumphum exposui immensum Numen, Vos plures huius sodalitatis Auctores pronus adoro.

Dixi.

{stor. 224 – файл 0457}