Сторінки 205-210a (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Duplex motivum est ut meis auditorib9 in sacra ma[teri]â [pro]ponam aliq[ui]d q[ui]d scilicet v[el] informationi congrueret v[el] ad solvum aliorum Iudicium et discernenda fatilis plerumque Eloquentia[e] vitia adiumento. Partim ergo olim Ecclesiastes instruo, partim alijs aperio oculos qui non inani vulgi rumore Concionatorum Laudem v[el] famam captent, sed exmerito cui9q; et directo per artem Iudicio. Nolim tamen hic nimium prolixus e[ss]e, non angustijs temporis sed amplitudine materia[e] impedit9, Et meis Rhetorib9 sufficiat exanteacta toties ore tenus instructione v[el] aliqua innuisse. Proinde Ecclesiasticum Oratorem a profano discernere non ausim nam plerumq; amborum eadem materia nec stil9 omnino divers9, nam si panegyricas spectem9 conciones (: quarum primarium est divi illi9 pretium et dignitatem populo exhibere :) cum quocunq; Encomio et Pamegyri conincidunt. Sæpe eadem Dispositio ab ijsdem Locis Inventio Elocutio, si auditorem spectes humilem v[el] Eruditum non aliter diversa. Unicum super addit sacer orator, quod videatur e[ss]e quodam modo mancus imperfectus scilicet si sacra[e] scripturæ, Ecclesiasticorum Doctorum et Historia[e] ab annuis Ecclesiasticis petita[e] obliviscatur.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

Quosdam Tygridum maculosæ exuvia[e], quosdam [per]vana[e] Leæna[e], hos Leopardoru[m]

{stor. 205 – файл 0419}
ambitio et stupend9 horror texerat, illos Lybia[e] arsa[e], leporumq; pelles ut efferarunt ita distrinxerunt loricus. Ingens opulentia cassidatos nobilitaverat vertices, tum frontes struthionum pluma[e] densaverant, fulgorem galearum molucani sideris crista[e] accendebant, q[ui]s non satis admire[tur] equorum generosorum ac incitatum furorem crebro tinnitu[!] [per]urbis compita asperum ibant, inquieto et tumido consistendi ferventes ardore, illi rugata superbeq; inflexa cervix æreo reluctantiore madun[tur] frena, illis tortuosis flexib9 erudit9 incirculos curs9, maiestate suâ animos et oculos irritatet percellit, hastatas Legiones Provinciarum terrarumq; Principes ac minor officiorum sequi[tur] ordo. Succedunt publicorum Imperij officiorum administri suorum honorum [prae]ferentes insignia, hinc enses rutilant, illinc sceptra, hinc vexilla sinuantur, illinc varij pompæ apparatus Quis hic divitiarum, et iactabunda[e] ostentionis Luxus in brutalib9 collucet tergorib9? Quis aureo intext9 filo cicladum honor qua[e] stratorum Persicorum fulget maiestas, quis coralli [prae]tios9 rubor, quis adamantum igneus fulgor oculos rapit animimq;. Tandem serenissimo et invictissimo strepit9 Lateri Boiarorum ordo inauguratum maiestati auget comitatum, innumera hinc inde caterva equitum Rossiacorum circumfunditur. Tace hic festivos reboantium tormentorum Coatus, nimugiente solo, concusso aere, refracto petrarum undarumq; sonitu, quoddam tetrum scena ostentabat. Ardebat artificiosis flammarum furorib9 accens9 æther, micabat subsistentib9 globorum circulis ca[e]lum stellarum, mucronib9 astra inhoruerant, labente ab astris favilla, totum Cæli concavum squallere videbatur etc. etc.

Читайте також: Помножені часом світи (факсиміле діаріуша Пилипа Орлика за 1724 рік та копія анонімних польських палеографів: порівняльний аналіз)

Patopæiaest oratio, quâ non tantum corp9, ingenium, mores, sed etiam errore oratorio Tragici affect9 exprimun[tur]. Materia hui9 affect9 est dolor, gaudium iusperatum, met9 tristitia, cupiditas, ira, odium, furor, invidia animi [per]turbatio insolita, Talis illa Patopa[e]ia est inqua sædetias Rex apud Nabuchodonesorem damnat9 induci[tur], sic filios suos postemu[m] alloquens.

Quid me aspicitis dulces anima[e], Patrem non hodie primum

{stor. 205a – файл 0420}
amisistis, tunc desijt in humanis e[ss]e vester Parens, cum miser et captiv9 e[ss]e cæpit. Vivite felices amores mei, si quæ felicitas in servitute esse potest. Consolamini, si aliquod gaudiu[m] inter luctus invenietis. Vos fortasse melior fortuna cum Deo visum fuerit, reviset. Ego qui vos simul genui et perdidi miser, sol9 [pro]ficiscar ad mortem, meoq; sanguine quid quid est sceleris ex piabo [!] valete solatia mea, et cum vobis erept9 fuero, Deum optimum maximum Patrem cogitate, qui vos intutelam suam accipiet et nunquam desertos e[ss]e patie[tur]. State constanter Patrijs legib9 nec ulla vos temporum iniuria, ab avita[e] Religionis Sanctitate divellat, Matrem Reginam in hac calamitate et exilio consolamini Germanam inter vos concordiam sanctissime vovete. Ego si quid sepulti mortuorum cineres sapiunt vestri non obliviscar, adero semper dormientib9, vigilantib9 adero, et vestra[e] servitutis angores quâ potero voce mitigabo. Valete iterum mea[e] da[e]licia[e], valete Liberi valete viscera mei cordis, quondam beati filij nunc infelices, quondam florentes nunc calamitosi, quondam Regis filij nunc exules et fugitivi miseri; hic vester Princeps est huic supplicate amplectimini genua? quid pudor est? vos miseros q[ui]dem effecit Fortuna, ignobiles non ideo facit. Quid sceptra vos adhuc et Reges cogitatis? date Fatis man9, et si vos vestra ætas dolere non dam docuit, matris fletus imitemini, Eheu misero mihi, nimis mature discitis e[ss]e miseri.

Etopæia e[st] Oratio quâ mores et affectus quam genuine exprimun[tur], non nulli Etopa[e]iam maxime locum habere in Comedijs et in affectib9 mitiorib9 aiunt, quales sunt Mansvetudo, pudor, miseratio, favor, delectatio.

Exemplum sit cum horati9 Un9 ex ter geminis Fratrib9 post victoriam morti advocatus induci[tur] loquens Iudicib9. Huc cine quem modo decoratum ovantemq; Victoria in cedentem vidistis Iudices, nunc sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent; Ilictor colligamanus quæ paulo ante armata[e] Imperium Populi Romani pepererunt, I caput ob nube Liberatoreis hui9 Urbis, infelici arbori suspende, verbera vel intra pomerium, modo inter pila

{stor. 206 – файл 0421}
Et spolia hostium v[el] extra Pomerium, modo intra Sepulchra Diatiorum; quo enim me ducere potestis, ubi non mea decora, a tantâ me fæditate v[el] fæbitate supplicij vindicent.

Prosopopæia est Oratio , qua[e] res mutas v[el] sensu carentes aut inanimes[!] inducit loquentes, ijsq; dat humanos affectus v[el] actiones ut fecit Lucan9 inducendo Romam alloquentem Iulium Cæsarem, et sæpe Poeta[e] idem faciunt, talis apud Ciceronem cum Patria, cum Cathilina expostulat et Sycilia cum Verre loqui[tur]. Qua[e] te cum Cathilina (: id est Patria :) sic ait et quodam modo tacita loqui[tur] nullum iam tot annos facim9 nisi perte, nullum flagitium nisi te, Tibi uni multorum Civium neces, Tibi vexatio direplioq; sociorum impunita fuit ac libera, tu non solum ad negligendas leges et qua[e]stiones, verum etiam ad evertendas perfringendasq;.

Chronographia est Oratio qua[e] describit tempus hoc est dies noctes, ver, æstatem, hyemem autumnum et ea, quæ uno quoq; illo tempore acciderunt ut vg bella dies naturales. Talis illa est, qua[e] describit inter studia quendam diligentem. Iam vero quis referat constanter susceptos [pro]sapientia labores, vestigatam sagaciter per ingenij Laudem veritatem, quoties illatentium commentatione causarum defix9 solidas dieb9 noctes continuabas? si tam nox oboriri ulla tibi unquam potuit ad clarissimuam sapientia[e] Lucem semper excubanti, quoties in illis immortalium excubijs literarum non amabilissimam solum [prae]sentis verit[a]tis contemplabare speciem, verum etiam futuram apud omnes posteros gloriam [pro]spiciebas tuam, qua[e] illa te primum die incredibili plausu ac [per]honorifica acclamatione excipissefertur, cum Philosophic9 Labore e Nocturnis vigilijs ac tenebris in publica[e] disputationes pulverem solemq; processit.

Tepographia est quæ describit locorum circumstantias, urbes, port9, insulas, arc9 triumphales positos.

{stor. 206a – файл 0422}
fluvios hortos, quas descriptiones, tum inhistoricis, tum in Poetis sæpissime diligens inveniet Rhetor.

Topothesia est descriptio loci alicui9 ficti, quæ Poetis frequentissima, ita vg Quidam domus somni descripsit

Est prope Cymmerios longo spelunca recessu
Mons cav9 ignavi domus et petralia somni
Quo nunquam radijs oriens Mediusve cadensve
Phæbus adire potest, Nebula[e] caligine mista[e].
Exhalantur humo dubia[e]q; crepuscula Lucis
Non vigil ales ibi[!] cristati cantibus oris
Evocat auroram nec voces silentia rumpunt.
Sollicitive canes, canibusq; sagatior anser
Non fera, non pecudes non moti flumine rami
Humanæve sonum reddunt convicia Lingva[e]
Honesta quies habitat, saxo tamen exit ab imo
Riv9 aquæ lethes per quem cum murmure labens
Invitat somnos crepidantib9 unda capillis.
Ante fores antri fæcunda papavera florent
Innumeræq; herba[e] quarum de lacte soporem
Nox legit et svavi per opacas humida terras
Ianua ne verso stridorem cardine reddat
Nulla domo tota est custos in limine null9
Sed medio thor9 est hebano sublimis in antro
Plume9 uniculorum pullo velamine rectus.
Quo cubat ipse De9 membris languore solutis
Nunccircumpassim varias imitantia formas
Omnia vanaiacent totidem quod messis aristas
Sylva gerit frondes, eiectas lithus arenas.

Ultima Descriptionum est Genealogia qua[e] versa[tur] circa avitam Patrum et Familiæ seriem et genus antiquo deducit ab Imacho.

Читайте також: Історія одного розмежування біля Крилоса в 1412 році

SUAVITAS 2da
De affectib9 [per]alia Artificia
{stor. 207 – файл 0423}
Cum affect9 nihil aliud sint (: nisi ut Cicero ait :) sentientis animi ex boni v[el] mali opinione nata[e] commotiones v[el] ut Nemesi9 sunt motus anima[e] rationis expertes ob opinione[m] boni v[el] mali. Proinde mot9 dicti haberi non possunt nisi verbis et reb9, ideo et affect9,aut a verbis aut a reb9 aut simul ab utroq; dependet. Hinc ille meli9 movet in amorem, spem, v[el] fiduciam, v[el] e converso in iram et odium quitam verba accommodare quam res ipsas [pro]ponere v[el] utrumq; ovit. Affectus qui fiunt per verba fundan[tur] in descriptionib9 de quib9 suavit[a]te [prae]terita egim9. Alij vero qui a verbis dependent fundan[tur] in reliquis figuris et modis.

1mo Optime forman[tur] affect9 [per] simplicem rei narrationem, illi9 videlicet, quæ ex se ipsa admovendum animum tristitie v[el] gaudio sufficiens est: Taliter fecit Cicero in illa sua periodo de Gavio Messano. Cedeba[tur] virgis Messana Civis Roman9 Iudices, cum interea null9 gemit9, nulla vox alia isti9 miseri inter dolorem crepitumq; plagarum audieba[tur] nisi ha[e]c Civis Roman9 sum .

2do optime forman[tur] affect9 per inter positionem sensuum gravium, qualis est illa oratio. Iacobi Patriarcha[e] Filium Suum deplorantis.

Non tam ego tuam mortem Fili mi doleo quam sepulchri iacturam. Nam si tibi sepulchrum contigisset in terrâ Propria, nec mihide[!] esset solatium assedissem ægrotanti ante mortem, impendissem morienti extrema oscula, clausissem oculos, mortuum [per]fudissem lacrymis extulissem magnifice, nihil omisissem e iustis funebrib9, atq; etiam si peregre defunct9 esses dixisse mecum persolutum est natura[e] debitum, nolitristari. Vivi habent suas Patrias ad mortuorum omnis terra sepulchrum est et patria, vivorum conversatio cum hominib9, at mortuorum cum vermib9, brevis a[e]visunt omnes homines namqui maxime longa[e]v9 fuit, quantillum temporis vixit si ad æternit[a]tem id conferas. Vel si omnino moritur9 eras [per]vim et insidias levius

{stor. 207a – файл 0424}
fuisset extingvi manib9 hominum, qui mortuum soltem miserati obruissent terrâ et cadaver sepelijssent aut ut crudelissimi fuerint, q[ui]dampli9 potuissent quam in sepulchrum [pro]ijcere, quem mox viator aliquis præteriens, memor natura[e] communis humasset misericordia commotus. Nunc ut gravis non tam aures quam cor verberat fama immites et carnivolas bestias favisti meis viscerib9, tuo corpore potius vita florenti saturasti rapidas belluas.

3tio Optime forman[tur] affectus per sermocinationem, cum Orator cum aliquâ re colloquitur ut vg illud Eleasari

Nunquam te mentiar, o Lex vita[e] moderatrix, nunquam Te violabo dilecta temperantia, nunquam Te Sancta Philosophia dedecore afficiam, nunquam te denegabo venerabile sacerdotium, et sacrarum legum scientia Purum me et intaminatum Parentum manes accipient, ne ullus me mortis et suppliciorum timor infringet.

4to Per variationes et oratorios errores cu[m]scilicet modo Hypotiposis, nunc sermocinatio vel exclamatio, partim Antithesis, nunc observationes morales, nunc in expectati sensus, nunc lamentationes, nunc ;ætiores affectus, nunc conversiones, nunc Combinationes admovendum affectum artificiose coniunguntur.

Tale illud est Divi Ambrosij de Sanctâ Agnete. Fuit ne in illo corpusculo Vulneri locus, et qua[e] non habuit quo fortum reciperet, habuit unde posset vincere.

{stor. 208 – файл 0425}

at isti9 a[e]tatis puella[e] torvos etiam vult9 Parentum ferre non possunt et acu districta solent puncta deflere quasi vulnera. Ha[e]c inter cruentas carnificum impavida manus, ha[e]c stridentium gravib9 immobilis tractib9 catenaru[m] nunc furentis mucroni militis totum offerre corpus, mori ad huc nescia sed parata, v[el] si ad aras in vita rapere[tur] tenderet [Chris]to in ignes manus atq; in ipsis sacrilogis focis tropha[e]um Domini signare victoris, nunc ferratis, colla manusq; ambas inserere compedib9 sed null9 tam tenugia membra poterat nex9 includere, novum Martyrij genus nondum idonea pugna[e] et iam matura victoria[e] certare difficilis facilis coronari, magisterium virtutis implevit, qua[e] [prae]iudicium ferebat ætatis. Non sic Thalamu[m] nupta [pro]peraret ut ad supplicij locum la[e]ta successit. Gradu festina virgo [pro]cessit non intorto crine caput compta, sed [Chris]to non flosculis redimita sed morib9, flevere omnes, ipsa sine fletu. Deinde sic loquentem inducit sponsi iniuria est expectare placituram, qui me sibi prior elegit, accipiet: q[ui]d percussor moraris? pereat corpus quod amari potest oculis, quib9 nolo! Stetit, oravit, vestimenta deposuit cervicem inflexit virgo, cerneres trepidare carnificem quasi ipse addict9 fuisset, tremere [per]cussoris dextram pallere ora alieno timentis periculo, cum puella martyr non timeret suo.

5to Forman[tur] itidem affectus [per]figuram sustentationis qualis est in Cicerone.

Scel9 quod antiqua horruit a[e]tas, mira[tur] [prae]sens, nulla crederet nitantum e[ss]et Antoni9, melioris vita[e] [pro]brum Reip; dedec9 et exitium mistâ fallaci ingenio adulatione not9 Antoni9 qua[e] aus9 sit nisi scelesta cogitare non potestis, qui flagitiosissimi viri ingenium ex tot infestis scelerib9 ad omnem compositam nequitiam dira mens aliud exequi non potuit, quam, quod rerum ordinem crimine excederet Malicia et fidem superaret assvet9 anim9 nefandis facinorib9, sensum perdidit inopere, qui toties reductantem

Читайте також: Ідентифікація поняття «песимізм» в англійській мовній свідомості

{stor. 208a – файл 0426}
inactu sprevit conscientiam. Fecit parricidium in ipso nomine horror latet, qua[e]dam res non posset capere ingemitq; et verba diffundit parricidium: repetito aliquoties crimine scel9 non minuo, dirum facin9 exaggera[tur] magis dum est iteratum fecit illud parricidium hoc gravi9, quod cum ipse ferre non posset in socium Criminis Caium Cæsarem divisit. Scelest9 nimium e[ss]e non potuit, qui multiplicatâ nequitiâ in Consortium alios traheret, et diffusa per plures culpa auctor magis e[ss]et noxi9, ut crimen in conscientia excusaret, sceleris societ[a]te voluit se defemdere. Aus9 itaq; est, quod nefandum impi9 putabat nam timor [pro]bavit crimen, cum solitari9 illam ca[e]dem exequi non auderet iudicavit exitiosum: ut in nullo innocens e[ss]et patravit tamen. Illud Parricidium inquo non uni9 familia[e] sed toti9 Reip: ferale bustum videre est, ubi Patrem patria[e] Consulem amplissimum, Imperij gloriam Romani populi amorem, vindicem Libert[a]tis, exterorum desiderium, hostium invidiam illum Antoni9, scel9 etiam dicere est quod impium patrare et exequi innocentia videba[tur], illum inquam Antoni9 interfecit Ciceronem.

Similis et Divi Basilij Epla[m][!] Seleucia[e] Cædem Isaaci describentis sed qua[e] ad Comiserationem moveat.

Quomodo ad eam vocem non inhorruit? quomodo non fuit anim9 vocis [per]culsione contractio? quomodo filij iugulationem morte non antevenit animi firmitudinem? non gemuit, non illacrymavit non natura[e] vigil fract9 est, non invarias partes Consilia partit9 oris Constantiam tenuit non emisit vocem patre dignam, qua filio Iugulum peteret adiuvaret, non dixit, qua[e] ab ingenio voluisset, et barbaricas [per]ceptiones, o Imperia â Natura legib9 ab horrentia: filio iugulum reposcor, et filij Carnifex e[ss]e iubeo, ser9 cum fuerim Pater in filio

{stor. 209 – файл 0427}
ca[e]dem facere urgeor; o Cui9modi in Spes natum charissimum servabam: infæcunditatis malo solut9 rursum me in[pro]lem gemo, non usq; adeo filij orbitas, ante luctuosa fuit tam nunc experto mihi nondum fructu Filij satiat9 eum ignorabam quo carebam. Cur ergo gravi naturæ crucior morsu, et amoris vi, quasi clavo confix9 interemptionis dolorem non fero. Cur tandemqui me, ut genitor essem, parricidium iubes admittere q[ui]d me partu delectare docuisti? An ut deinde lugere doceres? Q[ui]d amorem merore commutas? Q[ui]d ex amore Lamenta concinnas? Illius ne filij sanguine dextram in quinabo? [pro]quo toties ego tibi man9 extendi? Patrijsne supplicationib9 ante susceptis, Patrem ad filij interemptionem ob armas? Domine [pro]missa tua respice cui hæredem non [pro]miseras? Cum hæredi percussorem submittis quem ne largit9 eras successore mactari poscis. Ecce tibi fili mecum nuptiales epulas et Thalamum agitabam animo, ignorans te charissimum igni ferroq; ali. En aram [pro] Thalamo, [pro]igne nuptiali are flamma. Utinam nunquam filium rogassem, utinam mea generandi vota nulla fuissent. Utinam parcium inopinatum nullum vidissem et ne ad bellum venirem inspectatum! Et quod mihi acerbissimum est omnium auctorem me Cædis e[ss]e iubet, atque a Parente filium iugulari [per]optat videre. Saltem hostium manib9 trada[tur], hostes iugulum petant, ca[e]dem [per]ficiat dextra ab amoris nexib9 libera. Parens vero cum sim id audire non sustineo, iugulari nequaquam ferrum natura repudiat, ad rem tam atrocem fatiscit dextra, oculi spectaculum refugiunt q[ui]bus ipse affectib9 naturam obarmaveris nosti? Nihil horum generoso Abrahama aut excidit aut in mentem incidit, sed cui Divina iussa cura[e] erant quasi vera[e] ovis alicui9 sacrum exactus adiugulationem comparaba[tur], neq; ad naturam qua[e] retardaret impetum, converteba[tur]. Silentium igitur

{stor. 209a – файл 0428}
subsidio comparans, tot9 erat in ijs qua[e] Deus imperaret. Facin9 tam audax solum celat, neq; ad Martem effert mandata. Quam obrem ille q[ui]dem inquit amans Dei est, ego q[ui]dem ei9 animum suspicio, at ingenium vereor. Intueor matris in Deum [pro]pensionem, at metuo affectum in liberos. Dei amans est mulier, sed mater est Mulieris natura[e], Impotentia devicta res impurtuna. Vereor ne pueri furto meam subtrahat materiam obsequendi Deo iubenti. Vereor, ne lacrymis sacra fædet, ne puero complorato iniuriam imperanti arroget, ne valtu contuso sacra disjiciat Deoq; vim adferat ne mente infracta Res tam stupendæ gratiam spoliet. Ego post iugulationem lamentantem alloquar ego colam plorantem hisce. Verbis desine lamentari, ne fleas puerum ipsa iugulatione cohonestatum. Donum erat ultroneum infans non sine dolore part9 Filium non tollit parens, si pl9 prodest neq; temere ferrum ivit [per]modiam sobolem. Ausa sacrum facere dextra beneficium spondet cor ipsum momentaneas designando horas æternitatis portum attigit[!]. Quem Deus dedit, repetijt quem formavit requisivit, quem rogat9 dederat rogans recipit, ne q[ui]dquam impediet quomin9 reddat cum ita visum erit, nam qui eu[m], cum non existeret dedit, v[el] morte [pro]stratum ultro dabit. Qui tibi alvo effætamatrem e[ss]e concessit et puerum iuga latum remittet advitam, quodq; ad solatium plurimum valet. O mulier! O Virgo! O Augusta [pro]toparentis nostri gens Adamitica! Is cui9 in potestate est filius ut mactare[tur] flagitavit vitulum nuper obtulisti; isaaco oblato et quis bonorum non speret? Talio ratione tanquam generosa ratione, semper natura[e] obloquentios obstruens mentemq; exacuens, ac manum corroborans de suis extractam viscerib9 victimam capit, cursu contendit in montem pedem senescentem iuvenili cursu [pro]movet. Naturam et afflictionem [per]vincebat affectio, nec non pietatis Contentio senium, omniaq; palam ardori in Deum

{stor. 210 – файл 0429}
inflammato cædebant. Exibiebat in Montem sacrifici adiutricem victimam ipsam sumens, ipse enim ignem et gladium manutractabat, lignisq; victimarijs Isaacum victimam pulcherrimam aggravabat.

Non nulli affectus sunt qui a reb9 ipsis dependent v[el] simul â reb9 et oratione. Talis est deplorantis Electra[e] fratrem suum Orestem Commiseratio; qua[e] vasculum in manib9 tenens, cinerib9 fratris sui plenum illum ingeminavit affectum, quem et legere sine commiseratione nemo possit. Talis et illa oratio Marci Antonij cum [pro]tulisset vestem Cæsaris, quadraginta quatuor Phissuris hiantem, et totidem vulnera Ca[e]saris repræsentantem. Talis et Gregorij Noni Papa[e] Romani ad Populum Romanum oratio cum in partes suas expositis Divorum Apostolorum capitibus illos vocasset.

Sunt et alia infinita artificia formandoru[m] affectuum dequib9 doct9 Causinus eruditionem disserit, sed illorum [prae]cipuum fontem ex Philippici Ciceronis ex Verrinis alijsq; ex Quintiliano, divinis Augustino et Ambrosio habere potest.

FRUCTUS ultim9
Exterorum eruditioni Regnorum placuit Poloniæ adnectere, brevemq; Historiam de illa narrare

{1mus} 550 Lech9 1mus Gnesna[e] fundator, quod ibi nidum aquilaru[m] alias Gniazdo invenerit, dum conderet hanc civitatem ideoq; a nido Nomen illi imposuit et ex hac occasione Aquilam in stemma polonia[e] dedit sedem Imperij habuit Gnesnæ, fortunat9 fuit victor.

{2dus} Anno 690. Visimir9 Sivard9 Dania[e] Regis debellator in cuius rei perennem memoriam Danum seu Dantiscum fundavit.

{3tius} Anno 690 Palatini 12, sed his communi consensu abrogatum e[st]

{stor. 210a – файл 0430}