Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. IV

Starovolscium, qui poetam anno MDCVIII, aetatis vero LVII mortuum esse memoriae prodidit, sequenti facile occurrit, Acernum esse anno MDLI natum1; neque vero ad hoc usque tempus, quisquis est vitae ejus auctor, aliam secutus est sententiam. Nomen poetae fuisse Sebastiano Fabiano Klonowicz, quum ab aliis tum ab ipso accepimus, quod e more, voce "Klon" idem atque "Acer" significante, in Acernum mutare placuit2. Utroque usus est poeta, praenomine Fabiani saepe omisso.

Читайте першу частину за посиланням: Antoni Mierzynski. De Vita Moribus Scriptisque Latinis Sebastiani Fabiani Acerni. P. III

Jam vero inter omnes constat, eum almam Cracoviae universitatem frequentasse, ibique complures per annos jurisprudentiae operam dedisse, haud neglectis philosophiae studiis, ita ut, his absolutis, honorem rite capesseret. Quae omnia illius temporis retulerunt nobis scriptores14). — Quo vero anno universitatem petierit, nescio. Sin conjiciendo aetatis annum vigesimum primum statueris, qua aetate juvenes vulgo nomina profitebantur et per quatuor annos frequentatas scholas putaveris: facile, tot concessis, sequi videtur, Acernum circa annum MDLXXVI scholas absolvisse. Neque id infra disputatis repugnat. — Quo facto, quum in Russiam rubram, cujus partem nunc Galiciam vocant, se contulisset, in urbe Leopoli habitare magistratumque aliquem adire placuit.

Читайте також: Відображення минулого України в праці Жана Ле Лабурера "Повідомлення про подорож королеви Польщі" (1647)

Cujus rei mentionem quum frustra quaesivissem, fusius ut disseram, necesse esse puto. Quum enim in libro, qui Roxolania inscribitur, Russiae terram celebret et complures urbes laudet et animi cultum "moresque Rutenum" depingat, quae omnia quum planius et ornatius, veritate tamen haud neglecta, faciat: fieri non potuisse puto, quin Acernus alia atque oculis suis visa non dixerit, diutiusque his in regionibus sit commoratus. — Testem hujusce rei totum hic commemoratum librum possim afferre. Quod vero Leopoli habitaverit ibique aliquantum temporis remoratus sit, liceat paucos laudem versus, quibus comprobabitur mea sententia:

Ecce Leonini montis ferit aethera vertex,
Illius arx pendet conspicienda jugo.
Rox. v. 31. 32.

Moenibus incumbens alta de rupe minatur
Arx e longinquo conspicienda loco15).
Rox. v. 1185. 1186.

Porro templa urbis singula describit v. 1207 sqq. Tum reducit nos Acernus ex suburbio in urbem ipsam: "pulcram redeamus in urbem", ubi
"Curia commemoranda mihi, subsellia, leges,
Arces cum portis magnificaeque domus;"
v. 1263 sqq.

arcem regiam denique nobis monstrat (v. 1265), et ejus "crebram fenestram" (v. 1268) et turres (v. 1269) et horologium (v. 1271), quae singulae res omnes in hanc me adducebant sententiam, Acernum hac in urbe diutius vixisse. — Accedit, ut Lublino egressae simul cum Acerno Musae et Leopolin deductae, "hospitium vetus" agnoscant et exclament: "iterum sedes placidissima salve." (Rox. v. 1189.)

Читайте також: Московія очима України-Русі ХVI–ХVII ст.

Verum haec satis enucleata. Quaerenti tamen, quo consilio hac in urbe habitaverit, nullo modo respondere queam, nisi quod magistratum aliquem gesserit. Qua in sententia ut perseverarem, ea me maxime res commovebat, quod carmen supra commemoratum senatui Leopoliensi dedicavit; neque id eum facturum fuisse puto, nisi quid ei interfuisset cum senatu16). Sin etiam illud spectamus, aliquos e senatu habuisse amicos, quibus carmen oblatum voluerit, praesertim quum in annalibus urbis illius inveniantur eo anno, quo

14) Starov. l. et l. l. — Wielewicki apud Muczkowskium: Rękopisma Radymińskiego p. 121 not. "Alii tandem nobis retulerunt, auctorem hujus famosi libelli fuisse quendam academicum Cracoviensem" ... p. 122: "sed jam certum est, famosae illius contra nostros actionis auctorem fuisse Sebastianum Acernum ... olim Cracoviensis academiae alumnum."
15) Stanislaus Sarnicius: Descriptio Vet. et Nov. Pol. p. 255.
16) Fieri autem potest, ut quis mihi objiciat, Acernum fortasse