Сторінки 124-129 (Arbor Tulliana Iasinsciano)

Arbor Tulliana Iasinsciano - підручник з риторичного мистецтва, написаний 1703 року одним з викладачів Києво-Могилянської академії, імовірно - Іларіоном Ярошевицьким. Наразі здійснюється розпізнавання рукопису і вже на початку 2013 року ми викладемо у відкритий доступ перші текстові уривки цього твору.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 124}
Eruditio salutationi serviens
Nihil ta, difficile quam differre gaudia. Quintilianus
Amicos incolumes cogitare et intueri melle frui e[ss]e. Seneca
Sicut domum pulchram dum sol appropinquaverit [!] splendidiorem ostendit, ita hilaritas animum meliorem exhibet. Dio
Masinissa Numidia[e] Rex Dijs grate solvit, quodante fata domi suæ magnum illum Affricanum Scipione habere meruisset.
Plato cum ab Olympia descendisset Omnes gra[e]ci ad illum Ludis omissis concurrerunt tanquam divinum hominem venerantes.
Leonis Philosophi ea fuit ob morum [pro]bitatem auctoritas, ut dum apud ipsum hospes morare[tur] cives apud eum claves Urbis deposuerunt.
Hospites ab Iove sunt omnes.
Habent ha[e]reditarium quoddam magna[e] anima[e] ut quascunq; angustias sua [prae]sentiâ reddant augustas et Loci obcuritatem faciant illustrem.
Bonum Patrem inpublicum prodentem tanquam salutare, et gratissimum sydus intuetur populus. Latoni Syracusas venienti, Dionisi9 navim laureatam obviam misit ex navi autem excedentem quadrigis ipsa[e] excepit.
Cneiopompeius ex morbo recreato et Romam venienti Neapoli, tota fere civitas cum palmis obviam [pro]cessit.
Suavitas 3tia
De Orationt gratulatoria Natalis annuatim recurrentis
Puncta gratulatoria ha[e]c accipe 1mo Explica[tur] lætitia de incolumitate ei9 cui gratulatur. 2do Lauda[tur] is [!] cui

Читайте також: Йоанникій Галятовський в історії української риторики

{stor. 124a}
gratulamur. 3tio Causa[e] Lætitia[e] reddun[tur] et gratulationis. 4to Appecatio incolumitatis et votum quo promittere debem9 nos obligatos ei cui gratulamur.Tractantur hæc Puncta artificio triplici
1mum e[st] cum orator toto orationis suæ tractu ingeniose probat eum cui gratula[tur] nominis sui implere mensuram, seq; id [prae]stare pollicetur quod nomen sonat.
2dum e[st]quo orator ostendit ei cuigratula[tur] nomen suu[m] superasse, et quod virtutib9 nomen hoc non sufficiat sed magis debea[tur].
3tium Specale artificium e[st] si conficia[tur] gratulatio per vituperium Laudabile probando eum cui gratularis non respondere suo nomini quod ut evincas debes invenire retiones tales qua[e] ostendant quod longe superet nomen suum talentis, [prae]clare gestis: adeoq; quod per excessum ei9modi non respondeat suo nomini. Sic dicedes de Alexandro vg nequaquam hodie Alexander es magni non imples nmen qui maximi explevisti, Gordium non siddolves nodum qui omnium affectus obligasti etc.
Eruditio Gratulationi N[omi]nis Serviens.
Omnia aliena sunt, temp9 tantum nostrum est, in hui9 rei fugacis et lubrica[e] possessionem natura nos misit. Seneca
Suave est vivere non invidente fortuna.
Bona valetudo maxime divinum suavissimumq; vita[e] condimentum est.
Tempore cari9 nihil e[ss]e potest homini magnas res affectanti. Antoni9 pius Imperator ad valetudinem conservandam haustum ex gemmis qui novem milliones constaret sumpsit. Eusebius.
Gorgias interrogat9, quis nam felix esset. Respondit: qui corpore san9 et animo eruditus.
Artificio gratulatoria[e] N[omi]nis oratione sub iuncto subiungo.

{stor. 125}
Artificium gratulatoria[e] Testorum [Chris]ti D[omi]ni.
Coincidit enim utrumq; artificium hoc, tam enim ingratulatoria Nu[m/n]is[!] quamPaschasis aut nativit[a]tis [Chris]ti gaudium exprimim9 de incolumitate Parentum, amicorum etc. Causæ qua[e] nos adgratulationem impellunt eo non nisi diversifican[tur], quod in gratulatoria natalis [Chris]ti. Pasoliatis[!] ordinarie explice[tur] communis Orbis la[e]titia et applaus9 addi[tur]q; ratio specialis plaudenti ducta a persona cui peroras et tua. Unde ei9modi orationum hoc incompendio artificium accipe.

Artificium 1mum
Facillimum e[st] tale cui alicui Parenti vg vel mæcenati gratulari voles, cogita rationem ob quam id facere velis, deinde rationem inventam per syllogismum dispone iuxta modu inparte2da Rhetorices Fructu 3tio positum vg si velles amico gratulari festa natalia quæreres 1mo propter quam rationem facere id velles: et occurreret quia amor impellit. Ex hac igitur ratione conficeres hunc syllogismum vg amor urget amicum ut ei gratule[tur] ergo habeo tui amorem etc et diceres habet suas faces habet suos stimulos fæcund9 votorum amor et eo perurit et lacessit amici pectus, donec in amici [prae]sentia, totum invota, totu[m] indesideria exundet etc: minor Quid vero pectus non ne amoris in Te singularisregia etc. etc.

Artificium 2dum
Ordiri potest a Laudib9 diei per Definitiones conglobatas v[el] a laudib9 diei et simul a Beneficijs tibi a Mecænate collatis vg dicendo omni exparte tuum amorem angustiari hinc communi orbis toti9 stimulari lætitiâ. Inde ob accepta beneficia urgeri gratitudine.

Artificium 3tium
Est ab adiunctis Mysterij cui9 anniversaria Dies recurrit et sic natalis [Chris]ti adiuncta sunt vagitus, lacrymæ, Infantis fascia[e] etc: Paschatis mors devicta, reseratum sepulchrum, triumph9, etc. Impet9 modo non subiungo,

{stor. 125a}
sed patebit intra solas praxes ponendas.

Suavitas 4ta
De Oratione gratulatoria dignit[a]tis
Gratulatio imnis e[st] testificatio gaudij quod concipitur ex felicitate amici aut cuiuscunq; persona[e]. Adeoque et gratulatoria dignit[a]tis e[st] testificatio Lætitia[e] ortæ ex honore collato alicui.
In gratulatoriâ Dignit[a]tis hæc ordinarie continen[tur] qmo singulare gaudium. 2do merita q[ui]b9 illam dignitatem adept9 est is cui gratularis. 3tio Ipsi9 Dignitatis excellentia æstimatio et nobilitas ex honore in alios derivata. 4to Apprecatio et sui commendatio.
Nota ha[e]c enumerata adiuncta non omnia omnino e[ss]e exprimenda aut [prae]dicto ordine ponenda potest enim aliq[ui]d ex[prae]dictis omit[a?[!]]ti v[el] inverso ordine poni: commode enim incipies a Meritorum exaggeratione v[el] ab excellentia honoris collati.
Eruditio gratulationi Dignitatis Serviens
Fructus honos oneris, fructuc honoris onus.
Magni animi fiunt magnis honorib9. Livius.
Sola dulcedo gloriæ non senescit. Thucidides.
Cum eleva[tur] deijcitur, qui honorib9 proficit et morib9 cadit. S. Augustin9
Gloria mater annorum. Bion.
Fama unic9 sapientum thesaur9, e[st] purissima[e] vita[e] gem[m]a. Vulcardus.
Honor verus virtus animi est. S. Chrisostomus.
Virtutis uberrimum alimentum est honos. Valeri9 Max.
Nullum virtuti theatrum conscientiâ mai9 est. Cicero
Romani Magistrat9 faces ardentes [prae]ferebant ut innuerent Magistrat9 virtute debere [prae]lucere.

{stor. 126}
Aegyptij hominem in magistratum collocatum sic ex primebant, pingebant semen incui9 dextera sol, insinistra vero horologium fuit hinc Cælius Roginus Libro 5to. Esto inquit horologium adquod tanta vita se dirigat: esto Sol exemplo et morib9 prælucens.
Arcadij in Regum solijs posuere expressam fortunam auream, in Dextra diademma regium cum Sole supraposito in sinistra spha[e]ram orbis cum lilijs tenente significabant eum qui in dignitate esset debere ut solem lucere ut aurum Rempublicam ditare ut Lilium bonis morib9 bonos odores spargere.
Apphons9 interrogat9 quid sibi honos sine utilitate videretur, consimile sibi id cum virtute respondit: ut si per acute et per acre quis cernat sed offus9 acaligine aberret in tenebris.

Suavitas 5ta
De Oratione Petitoria
Communes ille cum alijs partes sunt Exordium, propositio Confirmatio.
Exirdium commodissime duci[tur] a circumstantijs scilicet aqua petitur v[el] a persona qua[e] petit v[el] rei petita[e] v[el] loci et temporis inquo petitur.
Si ducitur a persona aqua peti[tur], Laudanda erit a facilitate dandi v[el] multities [pro]bata liberalitate. Si vero a persona petente extenuanda erunt merita: possunt etia[m] in exordio refutari ea qua[e] suspectum reddere possent inpetendo. Potest etiam ordiri adoprecatione dudatia[e], consensione verecundiæ, quod nulli9 meriti conscientia fret9 accedat.
In propositione exprimitur postulatio. Ad Confirmatione adducun[tur] persuasiva[e] rationes, qua[e]

{stor. 126a}
ordinarie ducun[tur] a persona dantis, accipienti. Explicando (: verecunde tamen et modeste :) maiorum suorum merita.
In Conclusione appromittitur perpetua beneficij memoria et spes deoptinendo petito, demum oblatio obsequiorum ad omnem nutum etc.
Eruditio Petitoria[e] Orationi Serviens Beneficium dando accepit qui dignodedit. Publi9 Mimm9
Pulcher thesaur9 collatum beneficium. Menander
Celeres gratiæ dulciores. Quintilianus.
Multo [prae]clri9 est beneficiorum quam tropha[e]orum relinquere memoriam.
Potissima dos in Principe veracitas et dementia. Pompei9
Beneficium ſæpe dare est docere reddere. Publius Mim[m]9
Aliorum est invenisse bonos Regum etiam fecisse.
Nutriunt virtutes premiorum Exempla
Beneficium et gratia vincula sunt concordia[e]. Cicero
Meli9 beneficijs imperium custoditur quam armis.
Iis maxime laudis est benefacere, quos nemo speravit esse facturos.
Nulla caruens visco munera, thure dato, etiam Iupiter sustinent manum.
Divina humanaq; munerib9 parent.
Tytus Vespasian9 dicebat non licere quenquam tristem a Vulta Imperatoris discedere.
Alexander interrogat9 ubi thesauros servaret amicos ostendens dixit hic Liberalitatis mea[e] scrinia sunt. Iacob9 2d9 Aragonia[e] Rex pinxit cervum alatum cum Cornib9 aureis Cælum inspicientem cum Lemmate auro et celerit[a]te significare volens Principem e[ss]e et liberalem et celerem inagendo.
Cres9 Cum divitias regni coram Aegipti Legatis iactaret ab uno ex illis interrogat9 habet ne maiorem thesaurum respondit: habeo Liberalitatem August9 Cæsar ad Imperium erect9 illud sibi [prae]cipue

Читайте також: Брожек Ян. Арифметика для недосвідчених

{stor. 127}
gratulaba[tur], quod dum ascendisset eum gradum ex quo omnib9 beneficiendi facultas daretur.
Dionisi9 Syciliæ Rex cum ad filium suum venisset et magnam vim celari argenti vidisset, dixit: Fili non est in te Regi9 anim9 qui his omnib9 nemine[m] tibi amicum fecisti.
Alexander sæver9 non petentib9 a se q[ui]dquam dicere solebat: quid est cur nihil petetis, an me velitis debitorem vobis fieri.
Alexander magn9 cum dedisset cuidam civitatem dicenti non cinvenire sua[e] fortuna[e] humili tantum mun9 Respondit Alexander: non qua[e]ro q[ui]d te accipere deceat, sed q[ui]d me dare.

Suavitas 6ta
De Oratione Eucharistica, seu gratiarum actoria
In Oratione gratiarum actoria ha[e]c puncta observan[tur]
1mo Mentio fit accepti beneficij 2do Exaggeratio beneficij ex circumstantia dantis accipientis loci temporis eo fine, ut extenue[tur] dignitas et meritum accipientis, amplificetur vero gratia dantis. 3tio Gratiarum actio sincera et promissio gratitudinis.
Eruditio gratiarum actioni Serviens. Etsi suppelex Petitoria[e] serviens gratiarum actioni optime servire possit inparticulari tamen aliqua accipe.
Immortales sunt gratiarum horti. Aristoteles
Bemeficia sunt voluntatis compedes et aurea[e] cathena[e] quib9 anim9 ligatur et trahitur.
Referre non potest gratiam nisi qui meminit et qui meminit iam refert.
Stat9 gravis e[st] qui se onerat idest qui promittit gratitudinem.

{stor. 127a}
Iusta causa est la[e]tum videre amicum, iustior fecisse. Seneca
Molestum verbum est et onerosum demisso vultu dicenum rogo.
Beneficium est ingens mun9 infame panis.
Agesila9 Rex Apellem a[e]grum visitans, finxit se pulvinar corrigere, aurum interea a[e]gri capiti supponens post Regis abitum puero lectum Sternente aurum repertu[m] exclamante puero vide Domine. Apelles Respondit hoc est furtum Regis Cui puer furtum vocas Regis benignitatem Apelles Reposuit: optime dixi quia Rex hoc munere cor meum furat9 est, et perpetuo me sibi addixit.
In Manu Delphici Apollinis tres gratia[e] residebat una Lyram, tybias altera, 3tia fistulas habens, innuebant gratias debere esse vocales.

Suavitas 7ma
De Oratione Genethliaca
Ex communi Rhetorum praxi in eiusmodi Oratione
1mo solet præmitti aliquis discurs9 de Parentum felicit[a]te qu[o]d in prole familia[e] sua[e] decora et pulchra accipiunt. 2do ponun[tur] causa[e] Lætitia[e] ob quasparentes et amici quadeant: Causa hæ potissimum sunt, quia per successores familia[e] fulciun[tur], maiorum gloria propagatur optata nobis [per] posteros n[omi]nis æternitas nuncupa[tur].
3tio Omina forman[tur] de Infantis felicit[a]te, valetudine et hic Laudes maiorum tractari possunt, quos scilicet Infans imitabitur. 4to Apprecatio ut hæc implean[tur] qua[e] spe sunt concepta.
Speciale autem est artificium ei9modi gratulatoria[e] consistens inallusione ad stemma illi9 domus inqua

{stor. 128}
proles nascitur.
Hoc artificium tracta[tur] dupliciter v[el] per Allegoriam v[el] per Protasim et Apodosim v[el] comparationem cum aliqua re insigni.
In usu Allegorica[e] allusionis ha[e]c diligenter notanda occurrunt.
Nota 1mo Allegoria sumenda ab ipso stemmatis figura, a Circumstantia Persona[e] nascentis. Accomodatio vero unica[e] constitit in similitudine invenienda inter figuram stemmatis et personam nata[m] ita ut initia stemmatis initio vitæ seu nativit[a]ti accomode[tur] infantis.
Communi exemplo id dedaro, gratularis prolem natam substemmate rosa: aufer[!] initium rosæ seu pullulationem cum prole. Et qua[e]re inquo similis est rosa infanti, et invenies sicut rosa pullulat floret, ita proles recens nataverut rosa pullulavit floruit hoc invento diceres: [!][pol] Szceęsliwą reiteratą wesoła do Domu WMP: zagosciła wiosna, (: si post veris tempora nascatur fili9 :) ktorey herbowna WMP: w nowym potomku zalcwitła roża. Prawda że Oyczyzna sine vicissitudine temporum zawsze z Domu WMP nazaszczyt całosci swoiey veris honores, to iest kwitną cą zawsze boni publici curam obroną etc, etc.
Item proles nata sub dtemmate Luna qua[e]re in quo luna similis Infanti, invenies in plenilunio unde inferes. Ergo felix gentilitia[e] Luna[e] tua[e] p[er] Povilunium[!]. Nova prole in Lucem edita, dicendo.
W Pełniu szcząsliwosci zostaiący herbowny WMP Xiązyc stawa dzis na nowiu pociech y radosci, widząc ze mu nowe przybylo swiatło.
Nota 2do intali allusione laudes familia[e] infantis

{stor. 128a}
exaggeranda[e] ab exordio usq; ad omina et eruditione accommodata illustrada[e] sub eandem allgoria hoc e[st] si alludis adlunam. Symbola Eruditiones accomodata[e] ad lunam invenienda[e]. Si alludis ad turres ad fluvium etiam apta[e] Eruditiones turri v[el] fluvio danda[e].
Noto universaliter hoc artificium omni panegyrica[e] orationi servire adeoq; bene expendendum erit.
Exordiendi et tractandi gen9 hoc modi sunt varij etiam omni generi orationi servientes adeoq; universaliter et ha[e]c et omnis alia oratio tracta[tur].
1mo Per syllogismum Quo ad rem talem magna felicitas exigit communem amicorum la[e]titiam. Infunebri (: dic Magna calamitas exigit communem amicorum lucrum. Ingatulatoria Dignit[a]tis sic: Magn9 honos meritis et laus exijt communem amicorum plausum et congratulationem. Insalutatoria. Magnorum exigit [prae]sentia magna guidia et venerationem :) sed nata proles est magna parentum felicitas ergo etc.
2do Per Entimema
3tio Per Prothasim et Apodosim id est per allegationem alicui9 consuetudinis sententia[e] etc. et [er] applicationem ad [prae]sentem materiam.
4to [per] Expolitionem Rhetoricam qua[e] tali Modo instituitur. 1mo propositio aliqua poni[tur] vg nata [pro]legaudendum[!]. 2do datur hui9 propositionis ratio una et altera. 3tio confirma[tur] sententia aliqua. 4to similitudo adhibentur v[el] aliqua eruditio tandem omen et apprecatio.
5to per adiuncta Temporum et loci inquo nasci[tur] Infans.
Suppellex genethliaca[e] Orationi serviens
Magnum depositum habent Parentes filios suos. S. Chrisost.

{stor. 129}