Stanislai Orichovii Roxolani Fidelis subditus

Tu ergo Rempub. hunc in modum, & bello, & pace reges. Sed quoniam omne regnum tuum in belli, & pacis rationes distribuitur, quorum utrumque certis legibus in nostra Repub. tibi est circumscriptum; non abs re quaeri videtur, cum in tuo regno, haec duo sint praecipua Lex, & Rex, utrum horum altero sit maius: ut omni errore sublato, intra fines officij tui certus consistas. Si enim audiamus Romanos Iurisconsultos, hoc est, Tyrannorum parasitos; sine dubio omnia summa in regno tribuemus Regi. Nam & iustitiam ipsam utilitate Regis definiemus, & legem ipsiu iusiurandum erranti proferemus: ipsum postremo fa­tebimur, vitae necisque nostrae dominum. & haec, quo certiora sint Regi, communierunt illi crimine Maiestatis laesae. At nos non in Neronis regno nati, sed in Sigismundi editi patria, it edocti sumus; ut sciamus Regem deligi propter regnum, non regnum constitui propter Regem.


Comparatio legis cum Rege
Tu ergo Rempub. hunc in modum, & bello, & pace reges. Sed quoniam omne regnum tuum in belli, & pacis rationes distribuitur, quorum utrumque certis legibus in nostra Repub. tibi est circumscriptum; non abs re quaeri videtur, cum in tuo regno, haec duo sint praecipua Lex, & Rex, utrum horum altero sit maius: ut omni errore sublato, intra fines officij tui certus consistas. Si enim audiamus Romanos Iurisconsultos, hoc est, Tyrannorum parasitos; sine dubio omnia summa in regno tribuemus Regi. Nam & iustitiam ipsam utilitate Regis definiemus, & legem ipsiu iusiurandum erranti proferemus: ipsum postremo fa­tebimur, vitae necisque nostrae dominum. & haec, quo certiora sint Regi, communierunt illi crimine Maiestatis laesae. At nos non in Neronis regno nati, sed in Sigismundi editi patria, it edocti sumus; ut sciamus Regem deligi propter regnum, non regnum constitui propter Regem. Ex qua ratione multo nobilius atque dignius regnum arbitramur esse Rege. Lex vero, cum anima sit & mens regni, ideo potior est procul dubio regno, & con­sequenter Rege. Maior ergo erit lex, quam Rex, & melior, & longe illo nobilior. Quid ergo est lex, ego dicam: Lex ipsa princeps liberi regni est, ut iam docui, sed muta, coeca, & surda: ob quam causam etiam unus homo deligitur, quem Regem vocamus, qui lingua, oculus, auris sit legis. Quod si lex audire, videre, loqui posset; nulla gens deligeret Regem; ipsa enim lex praeciperet quid opus esset facto; sed cum hoc non potest, interpretem habet Regem. Si quis ergo Trebonianus, aut aliquis ex servitute Romana Ulpianus tibi blandiens, te summum in tuo regno esse dicat; negato: legem in tua patria re­gnare dicito, non hominem. Tu igitur quis es, si quaerat, sic responde pie, & vere: Rex ego sum: hoc est, lingua, oculus, auris legis: & breviter, interpres legis; ita ut etiam iureiurando obstrinxerim fidem regno, ne aliud loquar, quam quod vult lex. Talis responsio, ut vera erit, ita praeclara atque magnifica, & digna Casimiri Magni successore. Hic enim nobis primus sanctissimas & iustissimas leges dedit, quas omnes, illis exceptis impijs, de homicidio, te venerari aequum est, & ab illis ne transuersum quidem unguem discedere. Cum enim lex sit donum Dei, ulciscitur Deus violatores sui muneris, caede, seditione, exilio, hoste, vastitate, servitute: transfert, postremo regnum de gente in gentem ob violatas leges. multa possem tibi exempla proferre, tam nova quam vetera, quibus liquet miserabiles semper fuisse Tyrannorum exitus, id quod etiam disticho notatum est, Iustitia et pietas validae sunt principis arces, Nulla Tyrannorum vis diuturna fuit.

Читайте також: Оріховський Станіслав. Панегірик на шлюб короля Польщі Сигізмунда Августа

Iustitia arx Regum
Sed cum ad alia propero, & tua? facietati occurro, ideo haec omittam, & illud concludam. Si legem ipse tibi in regno veluti alterum Regem praefeceris, beatum quoque faciet te Deus, & regnum tuum, quod te voluntati ipsius ultro totum subieceris. At si hunc ordinem mutaveris, & te dominum legis constitueris; mutabit etiam dominus regnum tuum, & tradet illud aut hosti, aut servo tuo. Tot erant admonendi tui forte capita: nam illa, quae cum multis videban­tur tibi esse communia, praetermisi: neque enim nos te, ut privatum aliquem hominem admonuimus; sed ut Regem, cuius omnis vita, cum referatur ad regnum, earum rerum tantum capita posuimus, sine quibus Rex utilis regno esse non potest: trita vero & vulgaria ut dixi reiecimus. Nam si te, verbi gra­tia, admonerem, quo pacto cum uxore, quam ducis, vivas, sic monerem: Suaviorem quidem nullum esse comitem; diligenter tamen cavendum praeciperem, ne illa suavitate vua ita influat in tuum animum, ut aut omnem curam regni aboleat ex animo tuo, aut totam in se transferat: hoc ego si ita te monerem, neque tu, neque quisquam alter magnopere attende­ret, omnibus enim maritis generaliter hoc a sapi­entibus praecipitur, ne quid aliud mulieris ingenio permittant, praeter domus curam. Ideo haec atque his similia praetermisi: his tantum contentus fui, quae tibi soli erant propria. Proinde nemo me neque negligentiae, neque imprudentiae iure damnabit, quod multa sciens obmisi. Hac ego prima parte suscepti negotij hunc in modum constituta, iam aggrediar secundam.

Також можна переглянути повну фотокопію праці

Переклад цієї праці читайте тут: http://litopys.org.ua/human/hum04.htm