Сторінки 78-92. Arbor Tulliana Jasinsciano

Arbor Tulliana Iasinsciano - підручник з риторичного мистецтва, написаний 1703 року одним з викладачів Києво-Могилянської академії, імовірно - Іларіоном Ярошевицьким. Наразі здійснюється розпізнавання рукопису і вже на початку 2013 року ми викладемо у відкритий доступ перші текстові уривки цього твору.

Іларіон Ярошевицький. Arbor Tulliana Iasinsciano

{stor. 78}
FRUCTUS 3TIUS
De Symbolis Dictis
Romanorum Imperatoru[m]


Iulius Cæsar
I. Sati9 est mori quam assiduâ spe et expectatione vitam perdere.
II. Meos tam suspicione quam crimine carere oportet.
III. Ad dimicandum cunctatior nihil se dicebat tantum victoria acquisiturum, quantum auferre calomitas posset.


IV. Inter exhortandum milites sæpius affirmabat se ad satis faciendum omnib9, per quos dignitate[m] suam defendissent annulum quoq; æquo animo detracturum.
V. Eiusdem est. Veni, vidi, vici.

August9 Octavian9
I. Romam Lateritiam accepi marmoream relinquo.
II. Noli indignari mi Tiberi quod de me male loquatur. Satis enim est si hoc habem9 nequis nobis facere male possit.

{stor. 78a}
III. Nunquam Filios suos Reipublica[e] commendavit nisi adijecto, si merebuntur.
IV. Morti proxim9 amicos suscitat9 et quid ijs videretur egisset ne commode momum vitæ.

Tyberius
I. Me mortuo terra igni misceatur.
II. Hortantib9 amicis ut publicam administrationem capesseret. Respondit: nescitis quam magna bellua imperium.
III. Senat9 de illo dicebat Cæteri homines tarde [prae]stant quod promittunt. Tyberi9 quod [prae]stat tarde pollicetur, sed aut agit aut agere desinit.
IV. Convicia et famosa de se carmina firm9 ac patiens subinde iactabat, in Civitate libera lingua[m] mentemq; liberam esse debere.
V. Dicebat identidem oderint dum probent.
VI. Boni Pastoris est tondere pec9 non deglubere.

Germanicus
I. Nihil magis in mea Natura probo quam in verecundiam.

Cai9 Caligula
I. ita feri ut se mori sentiat.
II. Utinam Popul9 Roman9 unam cervicem haberet qui semel periret.
III. Oderint dum metuant.

{stor. 79}
IV. Loricatos milites ad discumbendum hortat9 ut durarent seque Rebus Servarent Secundis.
V. Commendavi Centurionem Ptoloma[e]o et quem isthuc misi neq; boni neq; mali q[ui]dquam feceris.
VI. Conquerebatur de suorum temporum conditione quod nulla publica insignirentur clade optabatq; Romanum exercitum tolli cæde, fame, pestilentiâ, incendio, hiatu Terra[e].

Tiberi9 Claudius
I. Non eodem modo a pulice et ferâ bellica caveri oportet.

Nero Claudi9
I. Mirum in modum læt9 fuit quod Patriam simul cum Regno perire viderit.
II. Ei9dem desperantis vox: ergo ego nec amicum habeo nec inimicum: quod dixit non reperto Percussore cui9 manu periret.
III. Aquam ex lacu potatur9 manu hausit eandem dicens: hæc est Neronis decocta.
IV. Pugiones duos aptabat, et aciem utriusq; explorabat, sed unum recondens: non dum inquiens venit fatalis hora.
V. Idem rogabat amicum ut se flere et lamentari inciperet, hortabaturq; ut se aliquis ad morte[m] oapessendam ex templo iuvaret.

Severius Otto
I. Multo melius est unum pro multis, quam pro

{stor. 79a}
uno multos perire.

Vitellius
I. Optime olet occis9 hostis, sed magis civis.

Vespasianus
I. Bon9 odor lucri ex qualibet re.
II. Imperatorem stantem oportet mori non iacentem
III. Cum a Domesticis adhortare[tur], quod plura polliceretur quam [prae]stare posset: nono portere inquit a Principis sermone tristem discedere.
IV. Recordat9 inter cænandum quod nullum inque[m] quam eo die beneficium contulisset, exclamavit: amici diem perdimus.
V. Imitari stilo cui9q; hirographum potuit: unde ioco inter suos testat9 est: potuisse se falsarium optimum fieri.

Titus
I. Nemo me iniuria afficere potest aut contumelia quia nihil ago quod alios lædere possit.

Domicianus
I. Paucis notum est quam misera sit Conditio Principum qui a Tyrannidis falsa suspicionem tum demum liberan[tur], cum agunt animam.
II. Deus in Epistolis appellari voluit.

Читайте також: Словицький Лукаш. Лови Кохання на Вепра та Левицю

Nerva
I. Nihil me fecisse scio, quo min9 possim deposito Imperio privatus tute vivere.
II. Iure iurando affirmaverat fore ut se Principe

{stor. 80}
nullus senatorum interficere[tur]

Traianus
I. Dicebat se talem Principem in privatos oportere esse, quales ut privati in se sint, ipse cupiat et optet.

Adrianus
I. Sic gestur9 sum Principatum, ut sciam rem populi esse non privatam.
II. Servum conspicat9 inter duos Consules ambulante[m] misit, qui illi colaphum impingeret, admoneretq; sua[e] stultitia[e], qui inter eos ambularet, quorum possit esse serv9.

Antini9 Pius
I. Vellem me sine senatorio sanguine Imperium transire.
II. Mallem se unum civem servare quam mille hostes perdere.
III. Principum latus, civium benevolentiâ non armis munire oportere.
IV. Optimum Principis munimentum est, munimento non agere.
V. Illi tuto diuq; imperant, qui non ex metu non ex crudelitate sed amorem ex benefolentiâ suorum civium instillant animis.
VI. Omnis servitus infida nisi voluntaria.
VII. Platinicum illud semper in ore habuit: Beatissimam fore Civitatem in qua Philosophi imperant, aut imperatores Philosophantur.
VIII. Princeps omnium optim9, Filium omniu[m] pessimum relinquit.

{stor. 80a}
Marcus Aurelius
I. AEqui9 est metor amicorum, quam tot et tantos meam unius voluntatem sequi.

Aurelius Commodus
I. Gloriaba[tur] coram militib9 quod infans inter arma et heroes creverit et adoleverit.

Severus Iulianus
I. Etsi alterum pedem in supulchro haberem adhuc tamen discere aliquid vellem.
II. Cum milites a saracenis victi allegarent id circo se victos, quod vinum non biberent, erubescite ait: nam qui vos vicerunt vinum non bibunt.

Septini9 Severus PertinaxI. Romanorum de illo iudicium fuit: oportuisse Severum aut nunquam nasci aut nunquam mori.

Clodius Albinus
I. Ego Cæsareum nomen volo, Dij faciunt, ut ne alij q[ui]dem velit

Aurelius Antonius
I. Quia ob res a me gestas mihi vos invidere scio, ideo sum in armis.
II. Quid meli9, quam ut ipse mel[!] sum hæres.

Septimius Geta.
I. In qui nulli parcis, potes mihi ferrum invidere.

Severus Macrinus.
I. Dij fac sint, ut Fili9 Antonini meritum habeat, et ego dignus omnibus videar.

Antinius

{stor. 81}
I. Pater iuravit nedesit Imperio, ego nedesim nomini Antoninorum.

Sever9 Alexander
I. Ego non patiar mercatores potestatum

Clodius Pipinus
I. Multos timeat necesse est quem multi timeat.

Antonius Gordianus
I. Miser Imperator apud quem vera reticentur.

Iuli9 Philippus
I. Si violandum ius est regnandi causa violandum

Iuli9 Junior
I. Non est ei9dem et multa et opportuna dicere

Perennius
I. Timidi nunquam statuerunt Tropa[e]um

Bibinius Gallus
I. Praestat habere acerbos, quam suaves inimicos.

Volusianus
I. Non omnino temerarium est quod vulgo dicim9

AEmilianus
I. Generositas virt9 est non sanguis. – чеснотою є шляхетність, а не кров.

Licini9 Valerian9
I. Amicum inimicum fingito.

Valerian9 Secund9
I. Magnum satellicium est amor.

{stor. 81a}
Claudius
I. Dum privat9 eram nec leges curabam.

Aurelius
I. Sublimi9 est regere aliquam Italia[e] partem quam trans Alpes regere.

Quintillus
I. Honesta turpitudo est mori pro bona causa.

Annius
I. Qui uni facit iniuriam multis min[tur].

Probus
I. Anno nam gratuito miles comedere non debet.

Numerian9
I. Quod videri vis esto.

Diocletianus
I. Nihil sifficili9 est quam bene imperare.

Maximilian9
I. Sati9 est mori quam privatum vivere.

Constanti9
I. Virtus adversis exercetur, non perit.

Maximinus
I. Misera fortuna est qua[e] caret inimico.

Lucinius
I. Aulici sunt Tineæ Palatij.
II. Vir9 ac pestis publica sunt Litera[e].

{stor. 82}
Constantin9 Magnus
I. Imperator nemini ne suis quidem membris parcere debet publica[e] tranquillitatis causa.

Iulius Crispus
I. Irat9 homo est extra suum Corpus: nam ut ait Poeta. Ira, brevi est furor.

Constatantius
I. Princeps iniqua et æqua pariter audiat: iuxta illud Senecæ. Qui statuit aliq[ui]d parte inaudita altera, æquum licet statuerit iniquum manet.

Constantin9 Fili9 Magni
I. In magnis voluisse sat est.

Constans
I. Etiam Princeps facile felocitatem amittit

Valentinianus
I. Pulchra victoria est ex se ipso Triump9

Gratian9
I. Non quamdiu sed quam bene.

Maximus
I. Nunquam periculum sine periculo vinci[tur]

Theodosius
I. Eripere telum non dare irato decet.

Arcadius

{stor. 82a}
I. Maxima paulatim ex minimis. Minima subito ex maximis.

Honorius
I. Etiam optimo Principi metuendum.

Theodosi9 Minor.
I. Præsentem fortunam fovere scias.

Marcianus
I. Quamdiu pacate vivere licet non est decoru[m] Principi ut arma sumat.

Leo
I. Amicum de inimico forma.

Nastasi9
I. Habet suum venenum blanda oratio

Iustinianus
I. A bonis bona, et bene.

Iustinianus Minor
I. Non est beat9, qui beatum se nescit.

Tiberius
I. Virtutem pra[e]omnibus colito.

Phocas
I. Facili9 Fortuna paratur quam conserva[tur].

Heraclitus
I. Voluptas qua[e]sita male hilaris est insania.

Iustinian9 Minor
{stor. 83}
I. Nemo satis Fortuna[e] habet

Leontius
I. Oris atq; cordis pulcherrima Harmonia est. Affine huic ex Tullio Seria Imago est animi et vultus, indices oculi.

Tiberi9 Secundus
I. Miseriam nescire suam sine periculo est vivere.

Theodosi9 Junior
Cuivis dolori remedium est patientia.

Leo
I. Pei9 tectum quam apertum odium. Quid prodest fortuna si non concedi[tur] uti Adde ex Claudiano. Et Lyra qua[e] reticet vel qui tendi[tur] arcus.

Constantin9
Muliebrem naturam regere difficillimum est

Lotarius
Ubi mel, ibi fel.

Ludovic9 Pius
Nihil Labor aversante fortunâ prodest.

Ludovicus
Cum multis aggrediendum hostes, cum paucissimis consulendum.

Otto Secundus
I. Sati9 est mortem appetere quam fugiendo vivere inhoste.

{stor. 83a}
II. Præstat cadere quam cædere hostib9

Lotarius
I. Audi alteram partem

Conradus 3ti9
I. Pauca cum alijs, multa tecum loquere.

Frideric9
I. Pra[e]stat uni probo quam mille improbis condonare.

Henric9 V
I. Qui tacendi non habet artem ille nec loquendi novit.

Philippus 3ti9
I. Quod mate cæptum est non pudeat mutasse

Rudolphus
I. Princeps ut fortuna sic prudentiâ eminere debet.

Albert9 Archidux Austria[e]
I. Eligenda est optima vitæ ratio, quam consuetudo suavissimam reddit

Frideric9 3ti9
I. Cui9 pudet palam clam[!] non facito.

Ludovic9 5tus
I. Nunquam Princeps in vultu timorem gerere debet

Albertus 2dus
I. Amicum ne temere adsciveris, ad scitum

Maximilianus

{stor. 84}
I. Lamentabile essespectaculumet luctuosum, eos, qui sunt ei9dem, nominis, lingua[e], imperij, In professione Religionis duellare.

{stor. 86}
PARS [SECUN]DA
TULLIANÆ ARBORIS
FRUCTUS [PRI]mus
ad com[m]unia et Particularia artificia
neoRhetoris vires firmabit.

Et ſi ſatis habet Rhetoris ingenium tum ex Scientia tum ex experientia quantos Rhetorica parturiat fruct9 vel maxime ex explicatione Soarij[!] et Ciceronis interim Rhetorices Naturam perbelle intelligere neceſsum est. Unde Nominis et rei ortũ a græcis[!] habet Rhetorica. Deducitur enim ex verbo gra[e]co Reo[!], quod idem ſignificat quod dico vel ab infinitivo qui fluere (: proprium enim illi est dicere fluide:) qui fluere v[el] leges condere ſignificat eo, quod Rhetorum fuerit officium leges ferre ac

{stor. 86a}
promulgare. Unde Rhetores consiliorum Principes Ducesq; populi vocabantur.
Quid ſit Rhetorica interrogat9 Zeno, diductam manum ſeu palmam ostendit. Plato artem flexanimam eſse dixit.

Commodiſsime Cicero et Soari9 artem bene ornateq; dicendi definivit. Ex quo inferes.
[PRI]MO Aliqui Authores Hermogenem Rhetoricam cum Politica Scientia confudiſse, hæc enim Statum Reipublicæ administrare docet: illa vero tota verſatur in persuadendis ijs, quæ publicæ privatæq; rei commoda ſunt.

[SECUN]DO Aristotelem ut bene arguit Quinctilian9 non exactam Rhetorices definitionem posuiſse dicendo Rhetorica est facultas perspiciendi quid in quamq; re sit ad persuadendum accomodatũ ſolam enim Inventionem ha[e]c definitio continet. Materia Rhetoricæ ſunt res omnes: non quod ſcire debeat res omnes, ſed quod ſuis præceptis ita instructum debeat facere oratorem, ut de qua cunq; re dicere bene poſsit.
Divisio Rhetoricæ; omiſsis alijs (: qualem e[ss]e dixi in Divinam, Heroicam humanam ſeu naturalem :) Optima est in docentem et utentem.

Docens est quæ dat [prae]cepta componendæ ora[ti]onis. Utens est ipsa Praxis eu usus Rhetorum v[el] præceptorum v[el] actualis v[el] habitualis, id est facilitas

{stor. 87}
utendi [prae]ceptis Rhetoricis, ex quo inferes. Aliud eſse Rhetorem aliud oratorem. Rhetor est qui callet praæcepta Rhetorica. Orator qui utitur ijsdem. Item

Aliud eſse Rhetoricam aliud Eloquentiam. Eloquentia enim ſtricte loquendo est facilitas culte suaviterq; dicendi quid quid velles. Rhetorica vero est regula iuxta quam prior facultas ſe ipsam dirigit.
Causa Rhetorica[e] quadruplex est.

[Pri]ma Efficiens et est ipse intellect9 et ingeniũ quod ex observatione frequenti eam invenit ut loqui[tur] Aristoteles et Soari9, cum alij temere alij callidi9 dicant.

[Secun]da est formalis et est ipsa aptitudo, quæ inest Rhetorica[e] ad persuadendum.

[Ter]tia Materialis in qua recepi[tur] Rhetorica, et est ipse intellect9 Rhetoris percipiens seu intelligens præcepta.

[Quar]ta Finalis ſeu finis quem intendit Rhetorica et est nihil aliud nisi ipsa persuasio quæ Persuaſio duplex est, alia intellectus, alia voluntatis. Persuaſis intellectus est notitia eorum, quæ ad convincendum intellectum et fidem propositioni faciendam requiruntur.

{stor. 87a}
Voluntatis Persuaſio est mens et impuls9 voluntatis ad faciendum id, quod faciendum intendit orator.

ADNOTO hic ex Qujntiliano Oratorem non debere omnino persuadere auditori; hic enim est finis extrinsec9 et remot9, sed debere rem loqui apte ad persuadendum, qui est intrinsec9 fimis Rhetoricæ.
Devi et Efficatia Rhetoricæ illud com[m]une ordinarie addici[tur] Elogium. Bella indixit cum Demosthene, cum Tullio fregit Catilinam, cæpit Urbes cum Cynea, ſtrictos Siccariorum enses in iugulum hæ betavit[!] cum Antonio. Utilitas et Neceſsitas Rhetoricæ ſole clari9 patet. Partes illi9 tres numeran[tur]. Inventio Dispositio, Elocutio.

Genera dicendi seu causarum ſunt tria
Demonstrativum genus (: quod alias dici[tur] Panegyricum :) in quo aliquid Laudatur v[el] vitupera[tur].
Deliberativum genus est in quo aliquid ſuadetur aut diſsuadetur.
Iudiciale genus est in quo aliquis accusa[tur] v[el] defenditur.
Ad Demonstrativum gen9 reducun[tur] orationes geneatlicæ, Epitalamicæ, Eucharisticæ, Funebres, Epitaphia, Panegyres, gratulatoria honoris, reditus[!] triumphi, Dedicationes Librorum, Thesium Conciones,

{stor. 88}
Panegyricæ de [Chris]to, Beatiſsimâ, Sanctis.
Ad Deliberativum genus reducuntur orationes ſuasuriæ et diſsuasoriæ, vota, ſuadentia pacem bellum tributa etc: Morales conciones ſuadentes virtutes, diſsuadentes vitia.
Ad Iudiciale gen9 reducuntur Orationes accusatoriæ, defensoriæ, quærulosæ, expostulatoriæ etc: Oratio Rhetorica cui9 Nomen Universaliſsime patet nihil aliud est: nisi quædam verborum ſententiarumq; congeries ad unum aliquid ſuadendum v[el] diſsuadendum ordinata.
Artes orationis Rhetoricæ ſunt duplices alid neceſsariæ ſine quib9 non potest eſse Oratio ut propositio et confirmatio.
Aliæ integrantes quæ faciunt ad perfectionem ut Confirmatio valent ad docendum. Exordiũ et peroratio ad permovendos animos.
His ad meliorem facultatis nostra[e] notitiam [prae]notatis, ſequitur.

{stor. 88a}
FRUCTUS [SECUN]dus
De Inventione Dispositione

Elocutione Orationis in genere
Inventio ex mente Ciceronis primo Rhetoricorum capite [secun]do est rerum verarum aut veriſimilium[!] excogitatio: Qua[e] causam probabilem reddant hoc est ut per suadeant. Proinde Oratoris est quæcomq; ad id conducunt excogitare ut apta conciliandis animis principia. Sentancias ad delectandum argutas, acutas ad dicendum, graves ad docendum.
INVENTIO EST duplex uno fidei altera mot9
[Pri]ma est quæ ſuadet veram e[ss]e propositionem et id [prae]stat inventio argumentorum.
[Secun]do Quæ impellit voluntatem, et id præstat amplificatio.
DISPOSITIO Rerum inventarum in ordinem distributio duplex etiam est dialectica et Rhetorica.
[Pri]ma In ſylogismum et argumentationem
[Secun]da In partes ut exordium et narrationem orationem disponit.

{stor. 89}
Elocutio tandem est apta verborum et ſentanciarum ad Inventionem accomodatio. Quam vero alia est inventio materia[e], orationis, alia quæstionis, alia ſtatus alia propositionis, alia argumentorum. Singulæ ſvavitates hui9 fructus ad te docebunt.

SUAVITAS [PRI]MA
Inventio materiæ
Hanc facillime ſuppeditabunt oratori event9 varij verum, circumstantiæ, loci, temporum Personarum. In Eligendâ tamen Materiâ hæc observanda ſunt.
[Pri]mo Ut eam aſsumas quæ tuæ Personæ Statui et officio conveniat.
[Secun]do Ut aptam tempori et loco, aliud enim tractandum intogâ[!], aliud in Sago, aliud coram plebeijs[!], aliud coram culto et nobili auditore. Alia tractanda ſunt in Republicâ Monarchicâ alia in Aristocraticâ.
[Ter]tio Ut materiam gravem et his Circumstantijs Reipublicæ v[el] bono publico utiliorem.
[Quar]to Inventa materia ſerio examinanda cum omnib9 ſuis adiunctis, et inquo[!] ſit genere dicendi.

{stor. 89a}
An deliberativo an demonstrativo ut ſtilum materiæ accommodare poſsis.

SUAVITAS [SECUN]DA
De Inventione Quæstionis
Quæstio communiter ſignificat dictionem cum interrigatione. Rhetorica[e] tamen quæstionem accipiendo, est propositio orta ex negatione et affirmatione. Seu est quæstio ambigua vg armorum Societas cum Imperio continuanda. Armorum Societas non est cum Imperio continuanda. Ex his duab9 consurgit propositio, an armorũ Societas continuanda est: et veca[tur] quæstio. Alia est Quæstio Infinitiva ſeu Thesis, alia finita ſeu hypotesis. Thesis est (: quæ etiam propositio Universalis â Cicerone consultatio dici[tur] :) est cum de aliqua re universali quæstio instituitur non restringendo illam ullis Circumstantijs. Finita est ſive hypothesis (: qua[e] etiam propositio particularis ſuppositum a Cicerone controversia dicitur :) est cum de aliquâ re Circumstantijs restricta ſeu alligata quæstio institui[tur]. Exemplum prima[e] accipe, an cum hoste pax ineunda.

{stor. 90}
Exemplum Posterioris. An Roſsis cum Turca Pax ineunda?
Alia quæstio ſpeculativa ſeu Theorica, quæ habet profine ſolam rei notitiam. Alia Practica quæ habet profine opus aliquod. [Pri]mæ exemplum est: An aurum [prae]stet gemmis. [Secun]dæ An Kiiovia validiori Munitione cingenda.
NOTA hic Quæstionem infinitam ſemper contineri ſeu in cludi[!] in quæstione finita, debereq; hanc revocari id est finitam ad infinitam vg ſi in consilio aliquo velles persuadere quod Polonis toties instabilis fidei notatis non sit credendum deberes revocare hanc finitam ad istam infinitam. Vg mutabilis fidei hosti non est quia propositiones Universaliores ſunt Ornatiores et rem efficati9 evincunt.

SUAVITAS [TER]TIA
De Inventione Status
Stat9 ab alijs voca[tur] quæstio, ab alijs Constitutio quæ. Ex eo autem voca[tur] ſtatus, quod in illo duæ propositiones ſibi contra dicentes Consistant donec infringantur. vg Fecisti, non feci.

{stor. 90a}
In quibus hæc tertia ſtat, an fecit. Undebene Quintillian9. Status non est prima causarũ conflictio ut volebant aliqui, sed est quod exprima conflictione nascitur.
Ali9 est ſtat9 coniecturalis, quo qua[e]ri[tur] an sit aliquod et per coniecturas velut perſigna investigatur. Ali9 Definitionis seu nominis inquo quæritur quo nomine aliquid vocandum sit: aut quid aliquid sit. Ali9 Qualitatis inquo quæritur: quale v[el] quomodo aliquid sit.

SUAVITAS [QUAR]TA
De Inventione Propositionis seu Causa[e]
Propositio ſeu causa est id, quod ſibi Orator ad dicendum v[el] persuadendum proponit. Unde est meta ad quam omnib9 quæ inoratio[!] ne adducun[tur] collimat.
Propositio autem fit ex duab9 propositionib9 ſibi contradicentib9; ex quarum contradictione quæstio oritur vg ceſsandum a bello Turcico. Non ceſsandum a bello Turcico. Propositio erit una ex his quam probandam aſsumpseris.
Definitive Inventio propositionis est, decisio seu determinatio quæstionis in unam partem.

{stor. 91}
Vocatur etiam a Rhetorib9 Propositio Crinomenon. Et est id circa quod [prae]cipue iudiciũ Auditorum versatur. Et quo probato tota res probata videtur, ad illudq; evincendum omnib9 argumentis Orator contendit. Aliquando oratio habet unum Crinomenon aliq[uan]do duo quod tunc contingit ſi oratio plures habeat partes.
NOTA hic otiose Laborare illos qui fontes inveniendæ propositionis eliciunt. Invenire enim propositionem est Materiam inqua[e]stionem venientem decidere.
Suavitas 5ta
De Inventione argumentorũ seu Fidei.
Con naturale est ut inventa materia dicendi et decisa propositione, fidem orator propositioni determinatæ conciliet.
Fides vero nihil aliud est nisi firma intellectus convicti rationib9 opinio, perquam auditor propositioni aſsentitur, hoc vero præstant argumenta. Argumentum vero est ratio probabilis v[el] evidens, et est id quod in prositione dicitur demonstratur. Sumuntur autem excertis quibusdam fontibus qui communiter appellantur loci oratorij aut

{stor. 91a}
fides et sedes argumentorum, hi vero ſunt in duplici claſse.
Alij intrinseci[!] ſeu insiti, ſeu artificiales, sic dicti ex eo quia intra ipsam rem positas insitasq; rationes artificio Rhetorico inquirere et quodammodo extrahere docent.
Alij extrinseci seu remoti seu aſsumpti, sic dicti quia rationes aliunde et extra rem qua[e]rere aſsumereq; docent oratorem neque Rhetorico artificio excogitantur.

Suavitas 6ta
De Locis Intrinsecis

Quæri[tur] quot ſunt Loci intrinseci? R[ecense/ecipi]tur 16.
I Definitio II Patrium enumeratio
III Notatio IV Coniugata
V Genus VI Forma ſeu differentia
VII Similitudo VIII Diſsimilitudo
IX Contraria X Adiuncta
XI Antecedentia XII Consequentia
XIII Repugnantia XIV Causæ
XV Effecta XVI Compara[ti]o maiorũ minorũ Parium
I Definitio

{stor. 92}