Compendiosa narratio de Scythis

Cum tanti temporis spatio praeter opinionem meam frustratum esse me ab expectatione mea cernerem, negotii scilicet salutaris optimis pridem iniciis fundati, quod mihi apud Sacram Maiestatem tuam curandum iniunctum est, in oportunam executionem deducendie reputaremque sepius. Ipse mecum otio vacans, incomparabilis rei irrepabilem iacturam non fuit amplius consilii lempus frustra terere, quin potius alicui honestae rei illud dcdicare, sed potissimum, quae in Sacrae tuae Maiestatis honorem, obsequium et complacentiam cedere viderentur. Qua etiam respondere valerem, quantum eo fieri possit summae eiusdem gratiae et benignitati, quibus me pridem immeritum benivolentissime complexa honestans dignum putavit, qui non modo legationis Gallicae audiendae honoratissimo in loco collocatus, verum etiam illa peracta amplissimo suo consilio adhiberer

Миколай Розенберг

Ad invictissimum et excellentissimum principem Maximilianum Divina providentia Romanorum regem semper augustum etc. Explanatio compendiosa de situ, moribus et diversitate Sciticarum gentium Nicolai de Rosenberg Poloni ex Accipitrinis, equitis Iherosolimitani, serenissimi Polonorum regis pro tunc apud Sacrum Imperium oratoris.

Cum tanti temporis spatio praeter opinionem meam frustratum esse me ab expectatione mea cernerem, negotii scilicet salutaris optimis pridem iniciis fundati, quod mihi apud Sacram Maiestatem tuam curandum iniunctum est, in oportunam executionem deducendie reputaremque sepius. Ipse mecum otio vacans, incomparabilis rei irrepabilem iacturam non fuit amplius consilii lempus frustra terere, quin potius alicui honestae rei illud dcdicare, sed potissimum, quae in Sacrae tuae Maiestatis honorem, obsequium et complacentiam cedere viderentur. Qua etiam respondere valerem, quantum eo fieri possit summae eiusdem gratiae et benignitati, quibus me pridem immeritum benivolentissime complexa honestans dignum putavit, qui non modo legationis Gallicae audiendae honoratissimo in loco collocatus, verum etiam illa peracta amplissimo suo consilio adhiberer. Quod quanti apud me sit quantumque inde mihi decoris et ornamenti accesserit, animus meus non ingratus ipse est sibi conscius, gloriam enim meam esse putavi tuae sublimitatis, de me judicium atque dignationem tantaeque Maiestatis meae reputationem parvitatis. Cogitanti igitur mihi, quam gratiam referre valerem tantae tuae Maiestatis benivoientiae, quam non modo in me facto isto tam praeclaro tamque mihi honorifico {48} declarare benigniter voluit, sed et pristinae illi non minoris gratiae et ponderis, qua in me tanta liberalitate ac munificentia usa est, multa praeterea mihi argumenta singularis favoris clementer exhibens, quibus etsi condignam me relaturum vix posse confidam. Attamen quam potero ex inopia quantuliqunque ingenii mci referre, temptabo, assumcns operam, qua eiusdem Sacrae tuae Maiestatis diuturno pro generoso felicique eius genio laudabili desiderio cognoscendi gentis Sciticae, qui Tarthari dicuntur, regionum, quas incolunt, situm, deinde potentiam, diversitatem, ritum, cultum et mores satisfacere possem. Quantum vel per se viderim vel certorum hominum relatione, qui longe lateque aquilonis et orientis plagas peragrati sunt, didicerim, partim etiam autenticorum historicorum et geograforum traditione cognoverim, quantum ad praesens memoria comprehendere valui. Tametsi nil dubitem, Princeps gloriosissime, ea singula, quae in hac narratione recensurus sum, probe Maiestatem tuam per se vel fortasse luculentius cognoscere potuisse, tum etiam eiusdem homines, viros in omni genere litteraturae praestantes, quos aula eius pro naturae generositate et cesare dignis moribus liberalissimis stipendiis alit, uberius idem muneris copiosiusque exequi potuisse. Me tamen in eo labore atque officio assumendo non tantum rationi ignorantiae huiusmodi rerum repellendae paruisse velim, cognoscat quantum gratitudinis animi mei pro debito meo proque mea in nomen eius sacrum devotione singulari declarandi. Sed haec ad praesens sufficiant pro excusatione proque benivolentiae captatione memorare de situ et terminis vetustis et recentibus prefatae gentis Sciticae ordienti.

Читайте також: Контексти прояву культурного пограниччя на колишніх землях східної Речі Посполитої

Pater historicorum Herodotus Allicarnasseus in sua Historia de antiquitalibus rerum variarum edita multum se et curiose in describendis rebus Sciticis occupavit, {49} gentis primordia clarius explicans, gesta et mores simulque diversitatem. Alios enim Europeos esse, alios vero Asiaticos tradit. Eorum octo esse genera describit ter minis et sedibus inter se discreta, ritu etiam lingua et moribus mutuo discrepantia, intra Histrum et eiusdem hostia Imaumque montem, qui Indiam orientalem a Scitis disterminat, inestimabilem orbis terrarum tractum incolentia, secundum Colochorum, Hiberorum, Albanorum ac Persidis regiones, in Sogdianos, Corosminos, ac Bactrianos usque ab una protensa, ac desertis aquilonaribus perpetuo rigore damnatis usque in Glatialem occeanum ab altera parte. Non minus etiam caeteri preclari historiae scriptores, sicut sunt Tragus Pompeius et eius abbreviator lustinus, Diodorus Siculus {50} simul etiam Egesippus in historia antiquitatum gentis huius gesta memoratu digna recensuere. Meminit etiam Quintus Curtius, Alexandri Macedonis nobilis scriptor historiae, quid et quantum actionum laborumque idem Alexander rex apud Meothim paludem cum hac gente habuerit, quanta denique clade exercitus illius ab Europianis Tartharis Sophiriona duce confectus fuerit, quam sibi postmodum tanquam invictam insuperabilemque declinandam putavit. Sed superfluum esse puto at ab institute meo alienum, si prisca gentis illius bella gestaque praeclara commemorare velim, quae longe ante Christi Dei nostri adventum florentibus Persarum, Macedonum ac demum Romanorum monarchiis tam in Asia quam etiam in Europa victoriose gessit usque in tempora Cingischam, primi ipsorum monarchae, qui magnus cham dictus est, cuius dominatus ante annos pauloplus quadringentos sumpsit exordium magnam et precipuam orientis partem imperio suo subiciens, cui nunc supremi Tartharorum omnium imperatores praesunt, de quibus inferius aliquid succinctim attingetur.

Perspicuum igitur esse multorum testimoniis et auctoritate Scitas in Sarmada {51} tractum ilium terrarum possedisse ac incoluisse, quicquid intra Histrum, Tiram, Ipanim et Boristenem, qui nunc Sarmatiam a Scitis disterminat. Situm est, ubi ad praesens Valachia utraque Podoliaque sitae sunt, Felix Scitia propter bonorum multorum redundantiam olim appellata. Unde idem ipsi Scitae ante Salvatoris nostri adventum impetu et inundatione Gottorum oppressi, pulsi sunt, qui quidem tunc originum suarum ingenti multitudine adaucti adeo, ut eos natale solum alere non posset. E patria populariter migrantes, quaerere sibi novas sedes coacti essent, conversi quoque ad orientem, postquam Boristenis rippam attigissent, utilitate locoram ac fluminis ducti, secundum illud meridiem versus diverterunt, cursum progressumque suum non sistentes, donee ad eiusdem hostia penetrassent in ipso autem migrationis suae transitu plures originis suae gentes, videlicet Livonienses, Samagitas, Prutenos et Lituanos. Quae quidem gentes generali vocabulo Gethae dicuntur, Gottorum {52} progenitores sibi adiunxere simul quoque ex Levucolanis et Rossolanis non parvum numerum, quarum accessione nationum ipsi in maximam potentiam aucti. Quidquid Sciticae gentis istic incolebat, ab se prius acie victos, reliquos propulere trans Boristenem, ubigentis illius statio valida, quae orda dicitur, suas habuit a rerum primordio sedes. Verum quidem neque istic consistentes a tumultu et infestatione Gottorum immunes esse poterant, sicut et caeteri omnes ipsorum finitimi (in tantam enim potentiam Gotti ipsi coaluerant), quin semper a traiectu Boristenis prohiberentur, sicut alias ex Sarmatis et Rossolanis praedas agere consueverant propterque assiduas vexationes in Tauricam Chersonessum, quae maris Euxini ingens peninsula est, loci munimento confisi, quam fossa et vallo intra duo maria, ubi maxime stringitur, arte firmantes, concedere sunt coacti. Cuius quidem loci gentis statio in hactenus orda de fossa appellatur.

Incolebant autem eadem tempestate tractum ilium terrarum intra Boristenis, Tanais et Rhas flumina, quod Voalga dicitur, situm variae gentes {53} Sciticae, Daci videlicet, Gepidae, Comani, Alani, Rugi, Eruli, Turingi, singuli quidem Scitarum vectigales et pene servi, quas Gotti post occupatam Sarmatiam Scitasque eiectos bello agitatos assiduo universos subditionem suam redigentes, migrare compulsos transtulere in Sarmatiam, ne quoquomodo aliquando Scitis contra se usui futuri essent. Comanis et Gepidis intra Histrum Sarectumque et Tiram flumina collocatis, ubi nunc utraque Valachia sita est, Dacis vero reliquisque gentibus in interioribus Carpati montis Pannoniae contigui (ubi nunc Transsilvannia est) sedibus assignatis. Quae quidem gentes et a Grecis et a Romanis communi vocabulo Scitogete denominabantur, cum quibus nonnulli Romanorum imperatores {54} varia in arte depugnaverunt, sicut Claudius secundus Aurelianus atque Valens, sed neque Tracia Mesiaque ac Macedonia, nec non Illiricus immunes a communi calamitate finitimorum suorum expertesque fuere, quin etiam Italia ipsa, ac terrarum domina Roma, quam Eruli primum Odoacre duce occupaverant, quorum demum dominationem Theodoricus Ostrogottorum rex Odoacre profligato sustulit, sensit et Citerior Hispania superbe ac victoriose gentis potentiam, cum a Visogottis superata, ipsis colla submittens, hereditaria in hactenus facta est.

Sic itaque procursu temporum Gotti felicitate victoriarum aucti atque florentes, longe lateque tam in Europa, quam etiam Asia extitere formidabiles, usque in ilia funesta tempora adventus Hunnorum ex Scitia, quos multiformis Sciticarum gentium colluvies in Sarmatiam sive Gottiam demigrantes commitabatur. Quibus tunc Gottis ipsis maximis, iam tum opum incrementis, adauctis exindeque factis ad bellandum remissioribus, ingens labor fuit atque contentio, bis enim acerrimo proelio pro summa rerum mutuo confligentes, {55} infinitis paene suorum amissis, in neutram partem victoria declinante aequo marte ab armis discessum fuit attritisque ad invicem viribus aliquantum tandem quievere, donec interea Gottorum rex, vir acer ac bellacissimus, cuius auspiciis gentis fortuna steterat, de medio sublatus fuisset. Tum quoque Hunni occasionem nacti tertio fortunam belli experiuntur victoresque evadunt, missis sub iugum Gottorum reliquiis sibique militare adactis, quorum gens in duas tunc factiones diversis sub ducibus divisa erat, Visogotti et Ostrogotti appellati. Porro pars ilia reliquiarum Visigottorum, quae non cum suis in Romanas provincias conmigraverat, crudelem Hunnorum dominationem aspernata, ad Scitas se in Thauricam contulit, foederis societate secum inita, in Hunnorum pernitiem participataque ea parte regionis illius, ubi montanis cincta est, maris littus habens non mediocris utilitatis, qua pro rerum opportunitate arcibus firmata, in patriam sibi vendicantes hucusque possident, ritum Grecorum observantes. Quorum principatum magnus ille Mahumetus Turcorum tirannus expugnata Caffa insigni Gennuensium emporio simulque Theodosia, que gentis caput fuit, vulgo Mancoup appellata, capta, trucidato illorum principe, olim sue subegit ditioni. Unde Tartarorum iunctis viribus hostiliter et periculosissime Polonis et Lithuanis iugiter incumbunt deindeque caeteris illorum finitimis. Hec de Gottis reliquisque Sciticis nationibus ideo a me longiori ambage commemoratum est, quia ille tractum ilium terrarum {56} longo tempore tam cis, quam ultra Boristenem incolentes possederant, quarum reliquiae et istic et in Pannoniis in hactenus perduranta, tum etiam quia a scriptoribus inter Sciticas gentes connumerari consueverunt.

Hunni igitur potita de Gottis victoria simulque nationibus illis, quibus illi imperitabant, terrorem nominis sui longe lateque protendentes, circiter annos septuaginta in sedibus illis commorati, in maximam adoleverant formidandamque potentiam, qua fraeti provincias Romanas bello infestabant assiduo, sed omnium maxime Pannonias, unde opimas crebro predas abigere ab consueverant. Quarum fertilitate, turn etiam situ, natura, firmo munitoque illecti, earn sui incolatus regioni praeferentes (quia eadem ipsa Sciticarum omnium nationum commune esset receptaculum) periculisque propter assiduos Thauroscitarum incursus facile exposita, his causis permoti assumptis secum nationibus singulis, quarum diversitas supra commemorata est, cum familiis et universa suppellectili in Pannonias iterum commigrarunt. Sclavonibus, qui et peones ac istic prae aliis imperitantibus, partim oppressis, partim autem eiectis unaque quicquid aliarum gentium ad utranque rippam Histri vagabatur et incolebat. Ibidem consistentes, quantum brevi creverant quantumque Imperio Romano, quod duce Atila evertere adnixi sunt, universe ferme Europe metuendi testatur bellum illud omnium cruentissimum atque periculosissimum in campis Cataulanicis cum Etio patritio gestum. Podoliam vero universamque illam plagam unde demigrarant, Roxolanis sive Ruthenis mediante tributi pensione incolendam reliquerunt. Quorum principes longe lateque in interioribus Sarmatiae, quae ad septentrionem porrigitur, imperitantes populations illius impigre intendentes , voti brevi sunt compotes effecti, amplissimum sibi et magnis regnis parem condentes principatum metropoli apud Kioviam ad Boristenem constituta. Ex cuius vestigiis, que nunc visuntur {57} ediumque sacrarum numero amplitudo illius facile metitur, quorum potentia Scite illi, qui se in Taurica metu Gottorum firmantes vallo recluserant. Gottis invicti atque inaccessibiles una cum reliquiis illis Visigottorum devicti fuerunt vectigalesque effecti, permansere itaque in ea fortuna tempore multo adusque Battianam funestam tempestatem, sub qua magnificus ille principatus, tantis subnixus opibus, a Tartharis orientalibus eodem Batto duce prorsus a stirpe deletus fuit neque unquam postea in formam pristinam restauratus. Eius etenim partem unam Poloni, Lithuani alteram, quorum principatus tunc ortum cepit, ab illo tempore ditione possedere, perpetuo cum Scitis bello varia belli fortuna privatis utrique viribus decertantes ab finitimis omnibuspericulosissime deserti. De cuius quidem Batti gestis memorabilibus aliqua non indigna cognitu neque a causa aliena attingam, postquam illarum rerum statusque mutationem in haec usque tempora produxerimam. Postquam Cingischam, primus Thartarorum omnium monarcha, circa annum millesimum centesimum vigesimum quartum David regem Indie, dominum suum, bello superatum occidisset, occupatis provinciis omnibus regni illius, deinde Bactrianos, Sagdianos, Hircanos, Corasminos invadit, quorum accessione ingentem imperii monarchiam sibi et suis posteris confirmat. Quorum quidam, cuius nomen in presentiarum non occurrit, inestimabili praeditus potentia, reliqum orbis terrarum facile sibi subicere proponens, {58} misit duos ex cognatis suis Battum videlicet et Baiotnoi ad huiusmodi desiderii sui votum exequendum post annos circiter octuaginta et primo quidem quingentis bellatorum milibus ad subigendum Europam assignatis, altero vera Asiam sexingentis, qui Persarum imperium evertens in genus suum transtulit, dominatum Turcorum in Asia minore Saracenorumquein Siria vires contrivit. Battus vero tanta suffultus potentia, e Bactris movens ad Mareque Caspium perveniens, quicquod istic gentium comperit sine resistentia subicit. Inde in Hiberos, qui et Georgiani et Cholchas progressus resistere sibi conantes, bello superatos attrociter afflixit. Inde vero per deserta Nomadumas transitis ingentibus fluminibus, mullis Tartharorum copiis auctus, pervenit tandem ad Boristenem, quo superato Podoliam universumque amplissimum illum Ruthenorum principatum una cum Kiovia metropoli amplissima ac opulentissima civitate funditus evertit. Gentis principe in Moschos propulso vastata ac prorsus depopulata tota ilia regione, ingentibus spoliis onustus, praedarum cupidine magis ac magis allectus, bipartito exercitus sui agmine manum ad ulteriora transmisit, cuius parsaw superato Tira in Comanos et Gepidas, qui olim per Gottos in eandem regionem pulsi, inde a Scitis translati erant, prout superius tactum est, in numerosamque gentem creverant. Hi tanta Scitarum potentia perculsi, suis viribus penitus diffisi, in Pannonias regni principe annuente se conferentes totaliter migravere, {59} inque (!) Aruis regionis, qui vasti intra Macram montem et Ticiam flumen protenduntur, consedere rati istic se posse tam loci munimento, quam etiam Ungarorum viribus consistere securos. In quorum desertas sedes Valachi, qui et Morlachi, post exactos e Pannoniis Tartharos successere. Gens olim Romana e Traiano primum in Daciam deducta, pastoriciae prae caeteris dedita temporumque progressu in gentem magnam aucta, non contemnendis duabus thetrarchiis istic deductis, quorum vestigia Tarthari insequentes, victoriam impigre prosequuti, superato Carpato monte in Ungariam descenderunt, ubi occurrente sibi cum ingenti exercitu Hugarorum rege infeliciter ab Hugaris pugnatum est. Profligatus enim rex regno pulsus est, cuius infelicitas universorum animos consternavit, ita quisque desperata salute prout sibi consulere potuit, Alpium abditis alii arcibus, vero alii sese includentes tutati sunt, concessa Tartharis per triennium facultate in regnicolas pro arbitrio debachandi, a quo quidem periculo et calamitate etiam Austria (felix patrimonii clementiae tuae provincia) simul quoque Croacia, Sclavonia, Bosna et Dalmatia immunes minime fuere.

Pars autem alia exercitus prefati Russia superiore prorsus in desolationem posita, Poloniam et Masoviam bipartito agmine ingressa, universa rapinis foedavit neque hominum generi parcens, nec pecudum, urbes nonnullas arcesque propugnatoribus earum immanitate gentis territis expugnantes, bina de proceribus Polonorum regno tunc vacante victoria polita fuit, donec ad Slesiam {60} pervenisset, quae tunc subditione Poloniae regni consistebat, ubi generalis Polonorum ac Slesitarum princeps ingentem exercitum tam ex suis, quam etiam Bohemis, Moravis, Saxonibus, Turingis adunaverat, non parvam etiam manum utriusque Cruciferorum ordinis militie adduxerat, magna spes prestabatur fidelibus victoria potiundi. Verum aliter fuit visum superis. Nam postquam ad prelium ventum est, in agro Legnicensi profligatus fuit christianus exercitus, princeps quoque gentis Henricus Barbatus, beate Hedvigis maritus, cum ingenti bellatorum suorum multitudine caesus fuit. Potiti tanta victoria Tarthari tota Slesia vastata, usque ad Albim flumen excurrentes, universa populati sunt In Bohemiam deinde agmina sua convertunt, verum Bohemi accepta Polonorum clade territi, conflata suorum potentia aditus omnes Alpium preclusere, sic quoque gentis impiae impetum a se avertere, quae in Moraviam divertens, non minori eam calamitate quam Poloniam affecit, excurrens usque ad rippam Dannubii, secundum quam descendens in Hungariam ad suos pervenit, qui iam poene universam occupatam sue ditioni submiserat. Quomodo autem inde postea exacti sint Germanorum ac Venetorum, sed potissimum Rodiane professionis militum presidiis accedentibus, extra causam est commemorare.

Quieverat aliquantum temporis gens immanis ac truculenta, ab infestatione Europae sese in originalibus provinces sub ducibus suis (quos cesares appellant) continens in ordas divisa. Ordam autem ipsi appellant stationem congregations sue, in castrorum modum per burgos ordinatam atque divisam, que plaustris et quadrigis, quas pro domibus habent, cum universa suppellectili sua de loco in locum vecta pro arbitrio permutatur, prout tempus, occasio commoditas victus sui suadet pascendorumque armentorum, unde omne suum peculium suscipiunt. Ab his nemo aufugere potest, neque ipsi capi {61} nec inveniri quidem si nolint. Quibus nulle urbes sunt, nulla menia sub divo semper agentes, non pane victitantes aut epularum condimentis defecati, equarum bnlactis liquorem gratissimum sibi potum habent, venationi sedulo intendentes, quos etiam recentes adunare semper iuvat predas et vivere rapto. Donee iterum Dominus peccatis mortalium exigentibus, ante annos circiter centum quinquaginta, ex ea peste hominum, quam in flagellum suum contra prevaricatores conservat, suscitasset tirannum crudelitate ceteris parem atque potentia, dictum Tamerlanebs. Sive ille Parthus, sive Massageta, fuerit, Scitam ilium constat fuisse, cuius viribus, quicquid terrarum a Meothide palude usque in Aegiptum situm est, devictum fuit, Armeniorum quoque christianum potentissimum regnum eversum cessavit atque Turcorum penitus contritum. Extant prefatae efferatissimae gentis tam in Asia, quam etiam Europa et prisca et recentiora memoranda facinora, quibus se prae caeteris invictos et formidandos praestitit, cuius arcus et Cirus et Darius, Persarum reges, cladibus suis experti sunt, quos et Alexander {62} Macedo vitavit Pompciusque Magnus declinavit. Hi quidem magis nunc formidabiliores periculosioresque effecti sunt universis finitimis, dum cum Turcis christiani nominis hostibus foedera firmantes, arma coniunxerunt in exitium ingens christianorum, quod regnum soli mei natalis ferme incessanter suo ingenti detrimento experitur, nee minus Lithuani atque Moschi universumque genus Ruthenicum, quod aquilonarem plagam longe lateque possidens hereditat.

Constat igitur ex praemissis Thauroscitas Europeos esse Thauricamque peninsulam, quae de fossa dicitur, cum orda sua incolere, haec aliis omnibus in Asia consistentibus tarn opibus, quam viribus minor est. Vix enim viginti milia bellatorum educere potest in proelium, verum quidem bellacissimorum, utpote qui assidue finitimos incursionibus exagitantes exercitantur, ex praeda et spoliis, opibus non mediocriter aucti, regionem vastam ac longe patentem intra Boristenem et Tanaim sitam, Scitis Nomadibus ablatam possident, unde ditionem Magni Ducatus Lithuanie secum contiguam iugiter vexare consueverunt. Magnam eius partem desolatam redigentes, qui contra Nomadas duci Moschovie colligati existunt, quod si huiusmodi differentia inter istos (ordinatione divina) y non intercederet, quin potius unum sentirent, in summo profecto discrimine non Polonorum solum et Ungarorum status versaretur, sed etiam totius Sacri Romani Imperii. Dicitur autem spatium protenti inter prefata flumina, vaste solitudinis duodecim dietarum unius equitantis.

Thanais, qui vulgariter Don dicitur, Histrum ac Boristenem magnitudine superans, paludem influit Meotidem quemadmodum et Rhas, qui alias Volga appellatur, quae a plerisque Mehotis esse putatur, Asiam ab Europa disterminans, (verum aliter se res habet) ultra quod flumen incolunt vastissimam campestrem regionem Nomades, prepotentes Scitarum sub {63} imperatore speciali, qui centum et quinquaginta milia equitum solet educere in prelium. Verum temporibus hiis plurimum attriti decreverunt propter bella varia cum Moschis, Thauroscitis, Lithuanis, Polonis quoque infeliciter gesta, qui olim seditione domestica in duasordas divisi, diversos imperatores secuti, regionem cis Thanaim incolatu possidere attemptantes, pluribus annis istic resederant, finitimis omnibus propter excursiones hostiles, cunctisce periculosas, invisi atque intollerandi. Hi postea altero cesarum defuncto redintegrati sunt, in regionem propriam remigrantes isti Colchis, Georgianis Meglierisque semper incumbunt, predas ex illis frequenter agentes, Moschis inimicissimi ob rebellionem tributa sibi pendere negantibus, qui etiam Turcorum incrementis plurimum invident, affirmantes ipsos pastores rusticosque suos ab origine fuisse (Turc. enim eorum lingua rusticum seu servumcg sonat), in eorum exitium semper intenti, ubi sibi ulla offeretur occasio, christianos ex eo contemnentes, quod genti tam vili atque inermi resistere non possent tollerassentque ad tantam illos opum ac potentie magnitudinem provehi. Hos etenim aliquando Veneti una cum Persis stipendio conducere contra Turcos attemptaverant, cum Polonie regibus iungere foedera in exitium Thauroscitarum crebro querebant, studium et operam pollicentes atque offerentes contra quoscunque adversarios suos, verum quidem oblatio huiusmodi semper illis suspecta fuit.

Post hos consistunt alii Scite Geloni, qui de Nohai dicuntur, sub monarcha proprio degentes, superioribus multo potentiores, flumine ingenti ab istis discreti et hi quidem Asiatici sunt, latissimam inhabitantes regionem usque ad Araxem flumen, qui se nobiliores superioribus arbitrantur, ditionem in eas ubi possunt extendentes. Eosdem abundare plurimum armentorum {64} gregibus omnis generis, unde opes ipsis affluant, Persis ac imperii eiusdem subiectis provinciis iugiter hosliliter incumbunt.

Deinde ultra eosdem Criniti Scite sunt et hi quidem ydolatre aliis sectam Mahumeti profitentibus, Indis finitimi, intra Araxemen et Oxum vastissimam regionem incolentes, omnium Scitarum bellacissimi ac inhumanissimi. Caeteris Scitis terribiles et formidandi, quorum infinilus esse numerus dicitur, et hi Massagetae sunt lingua a caeteris diversi, qui quondam Cirum Persarum regem cum ducenlis bellatorum milibus victum obtruncarunt, Bactrianos Sogdianosque ac plerasque orientis partes situ regionis natura munitissimo confisi, assiduo bello vexantes, auctoritatem et potentiam supremi omnium imperatoris (qui magnus cham dicitur) contemnentes.

Demum sunt alii aquilonares, nimium Moschis et Nomadibus contigui, dicti de Cazan, specialem ordam incolentes, qui caeteris sunt imbecilliores, an ratione plagae coeli vel morum institutione seu ab utroque incertum habeo, a bellis abhorrentes, tributarii aliquando Nomadum imperatoris quandoque autem Moschorum ducis, prout cuiusque vires fortuna versat. Hi quidem cesares illorum frequenter instituunt et deslituunt, alter in alterius contemptum, nunc pro certo acceptum est, eum quem Moschoviensis instituerat, Nomade viribus pulsum esse. Alio suo pro arbitrio instituto, quae causa magni momenti est, aut ad tutandum conservandumque statum Moschoviensis, aut ad labefactandum istos, incolere regionem humidam et algidam, crebris ingentibus fluminibus, lacubus paludibusque frequentibus distinctam, et nisi Moschoviensis navium copia abundaret, sibi penitus fierent inaccessibiles.

Sunt praeter eos alii magis aquilonares, ex quorum genere Hunni (qui nunc Ungari) prodierunt, dicti Ugri sive Ugrici, ab Ugra flumine, faerox hominum bestiale ac barbarum genus, crudis omnis generis animalium carnibus simulque piscibus vescentes, ferarum venationi variarum intenti, sed maxime pelles nobiles ferentium, unde questum suum omnem consequntur. Hi ydolatrae sunt, ab omni ferme humanitate alieni et lingua et moribus a caeteris {65} discrepantes. Postremi omnium sunt, qui se magnos ac omnium nobiliores profitentur, maxima ac opolentissima Indie regna possidentes, quibus magnus cham imperat. Hi extra Ymaum montem vastissimas regiones incolunt, quae aetate nostra de Cathaio dicuntur, ad illos qui ex nostris accessissent, vidi neminem. Verum Georgianorum ac Armeniorum negotiators raro et cum magna difficultate et labore periculose solent penetrare, de quorum potentia, divitiis imperii amplitudine mira et dicuntur et scribunlur. Nec id quidem alienum a veritate estimari debet, cum exploraturn habeamus Alexandri Magni bella, cum Poro et aliis Indieda regibus laboriosissime gesta, donec ipsos penetratis tantis illorum regionibus debellasset.

Cum itaque, clementissime Cesar, tantam essedb efferatissimae Sciticae gentis crucis Christi inimicae amplitudinem potentiamque cognoscat, cogitarede ac eniti eandem maxime convenit christianitatem, in angustum iam orbis angulum ignominiose redactam, quantocius fieri possit, pacatam efficere contendereque, quomodo tantum impendens ab ea gente periculum removeat. Considerans atque secum reputans, si olim gens ista tantum sola, tam in Asia, quam etiam Europa efficere potuit, prout supra memoratum est, quanto nunc magis Turcis federata possit, quid aliud illam contineat ab exitio nostra non videtur, nisi manus Dei nostri, quae nunc propter exundantes mortalium prevaricationes in nos minatior, quam alias unquam fuit, extenta est. Unde etiam tua dementia clarius intelligere potent, quid quantumque oneris duo ilia christianitatis propugnacula Poloniae videlicet et Ungarie regna prae caeteris ferant, ruinae atque exitio propinquiora, pro quorum praesidiis atque conservatione nisi universi christicolae, sed potissimum Germania conspirent, profecto ruina sua finitima secum omnia in precipitium trahi, necessarium ac consequens erit, nisi id divina pietas avertat.

Ex Thermis Marchionis XII mensis Octobris MCCCCLXXXXVIIII

Розпізнавання здійснено проектом "Медієвіст" з праці: Zofia Kowalska. Mikołaja Rozembarskiego Traktat z roku 1499 o pochodzeniu Tatarów. Studium krytyczne i edycja traktatu.