Сторінки 27-39 (Bellum Scythico-Cosacicum)

Bella Poloni, omnibus oculis, varia et subinde magnae molis gessere Ac plerumquae fortunamvirtuti parem; sed et interdum, qua fatorum vicisfitudine res humanae verfantur, adversam expertisunt. Ac nullus unquam iis atrocior vel periculosior belli labor, quam nuper a perduellibus Cosacis incubiut. Qui in perniciem Poloniae, non immensam tantum Russiae plebis multitudinem, sed simul universam Tauricanam potentiam traxerant, et trahere experant Turcicam. Inaudita ante et tanto [p. 2] nunc sane formidabilior ista, servilis quidem turbae, sed ut numero, sic armis pedestribus et inediae, coeli, laborisqae cujusvis tolerantia apprime validae, cum pernicissimis Tartarorum alis conjunctio fuit. Hac quippe minimum quater iterata coitione ingens semper, ter quadringentorum prope millium conflatus est exercitus.

Йоахим ПасторійBellum Scythico-Cosacicum

[p. 27] gentium regimine caruit. Unde & nihil recte ibi successit, &, quod pestimum in bello, successuum quoq; bonorum spes fere & fiducia abfuit. Non arduum erat videre, improspere istic rem cessuram, quia nulla sat valida autoritate, tot conspicua Regni capita preumbrante vel regente, imperia, consilia, negotia omnia mire implicabantur. Quare tum quidem a pugnando abstinendum potius exercitui prudentissimi quiq; credidere: ne flos Regni exponeretur aleae, que in certiorem longe perniciem, quam victoriam videretur inclinata. Convenerat tamen, ut bono ordine & sub usitato his terris Carraginis tegumento, nec nisi Constantinowum usq; recederet miles. Verum dum alij movere castra incipiunt, alij hac occasione abusi, deserunt [p. 28] ea dem; qui mox comites sociosq; plurimos adepti, manendi & voluntatem & securitatem caeteris abstulere. Et sic orta confusione, dum ejus causam pleriq; nocte inprimis jam incertiora omnia reddente, ignorant, omnes tandem, etiam pugnacissimi, abrepti sunt. Ignoravit felicitatem suam Chmelnicius, imo dolum suspicatus, rem nunciantibus fidem negavit; fato haud dubie rem sic moderante, ne is dilabentem sua sponte, & nescio qua Panica perturbatione praecipitem exercitum urgeret. Postea quoq; is velut fortunae sue parum adhuc credens, lentius processit. Ac primo ad Leopolin detineri se aliquantum passus est, urbem celebrem quidem commercijs, & utcunq; munitam, sed tum non ab annona, nona milite instructam: adeo ut in [p. 29] ea relictus Christophorus Arcissevius, senex laude militari etiam apud exteros inclytus, tum vero in patria rei tormentariae praefectus, cum quas ad provinciam sua desiderabat, copias e Polonia citeriore demum exepectare jussus esset, defendendae Urbiconsilio magis, dum posset, adesse, quam imperio praeesse reciperet. Et ejus quidem ductu, urbs aliquot diebus tutata se fortiter est: sed cum arx a defensoribus destituta in hostis potestatem venisset, & hujus immenso robori (ad trecenta enim millia hominum ille habebat) nullus locus, nedum iste adeo velut derelictui tum habitus, sufficere posse putaretur; in urbe porro ipsa annonae difficultas magis magisq; valesceret, non est visum consultum inani obstinatione ad extrema illum lacessere. [p. 30] Quare objecta ossa, et auri seilicet argentiq; jactura exitio se exemit civitas. Inde Zamoscium contendit hostis: oppidorum, qua interjecta essent, nullo iter ejus remorante. Eam autem Urbem operibus Martijs jam olum a Magno illo Johanne Zamoscio egregie firmatam, tum vero unicam profugae Nobilitatis Russice receptatricem si occupasset, Cor Poloniae in manu sibi videbatur habiturus. Et ultra mensem equide magna vi illam oppugnavit. Sed tantam oppidanorum, Nobilitatis Belzanae, Miscovii Palat. nunc Sendomirie, & deniq; Ludovici Veiheri Palatini Pomeraniae, quimille quingentos milites in Prussia conscriptos, opportune huc induxerat, virtutem expertus est, ut magno illo et temporis et sanguinis impedio paru efficeret, et tandem ingruente [p. 31] hyeme, inprimis vero de Serenissimo Joanne Casimiro in Regem elcto allapsis nuncijs, literisq; ab eodem acceptis, facile sibi persuaderi fineret, ut exercitum in Russiae extrema reduceret. Dedic hoc Coeleste Numcn primis mox optimi Principis auspicijs, ut vix dum Regem nominatum reformidaret hostis, et maximo statim beneficio devincta ac quasi ab exitij liminib9 revocata Respub:, eundem ut summum a Deo datum servatorem veneraretur. Cum in hyberna digressus esset hostis, agere cum eo de pace caeperunt primarij quidam viri, quos Respub: ad id destinaverat. Sed jam istic superbiorem, quam unquam antehac fuerat, experti sunt. Quippe quod reducem illum Rutheni passim ut liberato[p. 32] rem suum gratulabundi, & multum ubiq; affentantes exceperant, admirari se ille & circumspicere fortunam suam caeperat.

Читайте також: Українська козацтво у хроніці Я.І. Петриція (бл. 1622 та 1637 рр.)

Unde insolentissime identidem legatis Regijs responsavit; & vix longa horum patientia impetrari a se passus est, ut in inducias aliquot mensium consentiret. HIS nondum plene elapsis, praeludebatur utrinq; novo bello: hic illic catervis rebellibus Regiorum arma insese identidem provocantibus. Et eae quidem non semel tum insignitis dadibus attritae sunt: rem hinc fortiter gerentibus Andrea Firlejo Belzensi, tum Stanislao Lanckoronio, Camenecensi, Castellanis: inter quos tum belli regimen diviserat judicium Regium. Egregia ab utroq; virtutis specimina edita, sed inprimis celebrari merentur, quae ab illo ad Zvehalum, Korecij for[p. 33] tissimi Ducis, & Christophori Przyiemscij Tribuni, bellis etiam externis exercitatissimi opera; ab hoc, ductu fere proprio, apud Ostropolin, Barum, alibiq; gesta sunt: ubi non tantum oppida haec capta, sed multa Cosacorum millia caesa & ingens praeda reportata est. Posteaquam verna tempestas necessarium magnis exercitibus pabulum reddiderat, praestolatus eam hactenus hostis evocat mox denuo auxiliares Tartarorum alas, quas praemultas (ad centum scilicet amplius hominum millia) ubi acceperat, denuo in Polonicum exercitum vi immensa progreditur. Hic vero prope fines, quos egredi induciarum legibus vetabatur, hastenus circum ductus, castra aliquoties, prout res exigere videretur, mutaverat; & diu inter Ductores ipsos [p. 34] disceptatum est, quo loco expectandus hostis esset. Erant qui Cameneciam praeferrent, cui unico adversus Orientis minas propugnaculo sollicite noluit, ne praesidio omni orba & veluti nuda hostili libidini exponeretur patria; & ut haec vicissim ipsum etiam exercitum, in propinquo positum, tanto maturioribus fulcire subsidijs posset, Ejus itaq; Ducis consilio ad Zbarasium, vetus Visnioveciorum Ducum haeredium, consedit exercitus, virtute equidem quam numero melior. Neq; enim nisi novem millibus hominum constitit; connumeratis etiam ijs copiis, quas proceres nonnulli, opibus privatis in publicum liberales, et simul cum opibus vitam patriae suam offerentes, adduxerant. [p. 35] Quippe eadem haec castra praeter Lanskoronium & Nicolaum Ostrorogium Regni Pocillatorem, collegas Firlejo additos, ingressi sunt Jeremias Michael Visniovecius una cum altero ejusdem sanguinis Duce Demetrio, Alexander Koniecpolsci9 Regnivexillifer, magni illius Stanislai Coniecpolscij filius, Adamus Sieniavius, Hyacinthus Rozrarzevius & alij quos hic longum sit memorare, sed memorabit historia plenior, & omnis perpetuo venerabitur posteritas. Omnes isti Firlejo, aetate in bellis contrita caeteris omnibus venerabili, manu consiliq; adjutores, & ut laborum periculorumq;, ita gloriae postea socij fuere. Caeterum quia providus futuri & hostilium consiliorum non inscius Firlejus castra sua ab hoste, immensae scilicet copiaru [p. 36] multitudini praefidente, circumventum iri facile praesentiebat; mature et de annona sibi suisq; prospexit, et tum oppidi atq; arcis vetera munimenta resici firmariq; curavit, tum ante oppidum posita stativa sua, late circumductis validissimis vallis operibusq; succinxit, ea etiam inprimis circumspectione, ut opera aquis adstagnantibus tegumento essent, ne hae ab hoste eripi exercitui Polono possent. Vix dum, imo nec dum etiam fatis permunita castra erant, cum Cosacorum & Tartararum exercitus ijs circumfunditur: ingens [p. 37] sane & quo dubito, an post Hunnorum auc Tamerlanis seculum ulla aetas viderit majorem. Et huic praeterea, quod nunquam ante hoc bello factum, ipse Tauricae princeps Chanus aderat; ingens virtuvirtutis incitamentum suis, & ampla spe atq; apertissimo quasi hiatu in praedam sibi Poloniae hoc Regnum despondens. Istis enim plane invitamentis & Chmelnicius hominem, societatem ipsius ac foedus implorans, & ipse barbarus se ad bellum acuebat. Hanc equidem exiguam Polonorum manum, ut facillimo circumdederant negotio, ita uno pedatu quasi proterere ac debellare speraverant. Unde Chmelnicius, simul ut copias suas castris nostris admoverat, non mora vel fame fatigare & ad extrema compellere, sed expugnare & vi capere instituit. Tanto majorem sui terrorem, et caetera faciliora sibi daturum se ratus ipsa successuum fama. Ac tam vasta ipsi militantium multitudo erat, ut parvo dispendio suo, plurimos hominum, [p. 38] in oppugnationem castrorum prodigere posse videretur. Erat decima tertia Julii, cum castra aggredi et ingente impetu ac furore invadere Chmelnicius caepit. Ipse alicubi praevius ducebat suos, alibi Ductores caeteri, voce, manu, gladio agebant plebem. Quanquam & ipsa haec tum adhuc virtutem Polonorum minus experta, suiq; adeo periculi parum intelligens, propria etiam sponte in obsessos non ibat, sed ruebat Peribant ubiq; plurimi;, nihil id tamen morati caeteri insistebant operi; gravissime inprimis in Firlejanam stationem, utpote caeteris eminentiorem, et discrimini maxime patentem incubantes. Et hanc quidem per subjectam colliculo vallem furtim suggressi, vallum jam ipsum tentare ac conscendere caeperant: aegre vix demum [p. 39] a Firlejo suos fortiter animante, et qua opus videbatur, contra ducente,rejecti. Etiam Visniovecij Principis egregia tum non fortitudo tantum in pugnando, sed & prudentia ac dexteritas in milite erigendo emicuit. Nam cum alicubi languescere hunc videret, signo per tubicinem dato, interdicipublice jussit, ne in Tartaros jacularentur sclopetarij. Hos enim missis internuncijs pacem & amicitiam Polonis offerre. Eo artificio (quod in arena, sed profecto ex re inciderat Duci, nam totum id fictum erat) excitati milites tanto acrius in Cosacos insurrexere: & adeo quidem tum in Regiis recaluit anim9, ut e Castris etiam proruentes, caesis Cosacorum plurimis, caeteris in admirationem audacie sue versis, ejus diei oppugnationem, atrocissimam fane &